‹ Le code civil commenté à l'usage du clergé, dans ses rapports avec la théologie morale, le droit canon et l'économie politique (volume 4)Chapitre 18 sur 40 · II. — Error esse potest vel 1° p^rsoncp, vel 2" qualitatis · texte numérisé non relu

II. — Error esse potest vel 1° p^rsoncp, vel 2" qualitatis

1° Error personœ , qui dicitur etiam substantialis , matrimonium reddit nullum. Ratio est, quia deest consensus , qui est fundamentum omnis contractûs. Etenim qui errât circa personam, non consentit in eam determinatam personam cum quâ conti'actum exteriùs pei*ficit ; sed in aliam prorsùs diversam quam mente concipit, veluti si Primus cum Prima contrahere putans , per errorem Secundam ducat ; profectô in hanc posteriorem consensus omnino defuit. Apprimè hic verificatur adagium juris : Errantis nulla est voluntas. Déficiente igitur consensu, déficit conti'actus matrimonii (1). Idem dicendum de errore circà essentiam matrimonii.

2° Error qualitatis^ qui vocari solet accidentalis, dirimit matrimonium, (a) si qualitas recidit in personam. Id verificatur quandô qualitas non est pluribus communis , sed est singularis et hâc qualitate persona individuatur ; ex. gr., si Prima vult contrahere cum filio primogenito Régis et loco istius adducitur secundo genitus. Ratio est quia consensus in hoc casu fertur tantummodô in personam tali qualitate prseditam ; quse qualitas , si deest, rêvera non adest persona illa cum quâ Prima intendit mati'imonium conti'ahere. Ita S. Gong. Gonc. die 29 Dec. 1862. {b) Si qualitas aliqua intenditur à conti'ahente tanquam conditio sine quâ non; sic, v. gr. Primus vult ducere Primam, si nobilis sit, et est plebeia ; nam déficiente illâ qualitate , déficit conditio sub quâ contrahendum erat matrimonium, et consequenter déficit ipse consensus.

3" Praîter hos casus error accidentalis non efficit matrimonium nullum. Ratio est, quià per errorem istum non toUitur consensus in personam quse objectum est matrimonii. Qui enim errât in fortunam

(1) In aliis sacramontls etcontractibus error personic valldilati eorumnon obstat : v. g., aliquis baptlzat ÂDDam credens se baptizare Petrum, validus est ba plis mus ; boves suos vendit Paulo, perscasum habens se eos vondere Jacobo, valet conlraotus.

Sed hoc non probat errorem circà personam matrimonium invalldum non reddere. Ratio dlsparitatis est quod, in exemplis allatis, Intentio baptizanlis ad personam pnusentem dirigatur, et intentio vendeiitis non tam ad personam quam ad pretium mercis limiletur, dùm, è contra in matrimonio consensus contrahenlis non cadlt in personam pru'sentom, qoii'cumque .«il, sed In personam de quà prlùs conventum est, quic supponltur priusens, dura rêvera est absens : consentit ergo In personam absentem, non vero in personam pnnsentem.

Hinc matrimonium Jacob cum Lia, quam putabat esse Racholem, primùm fuit nullum, et non nlsl per sequentem consonsam faotum est Talidum. — Bonvier, de Mairimonio, p. 814.

666 IMPEDIMENTORUM MATRIMONII

vel qualitates personse , reverà cognoscit personam quoad substantiam et in eam consentit , quamvis in eo fallitur quod, ex. gT., pulchram aut divitem putat quae deformis aut pauper est (1). Quîim contrahens praesumatur intendere prœcipuè personam ; qualitates verô et fortunam habuisse solummodô tanquam causas impulsivas ad matrimonium, remanet igitur substantia contractûs , id est , consensus sufficiens, et matrimonium est validum. Ità quoque Pius VI , ad Arch. Prag., 11 Jul. 1789. « Utpotè si quis emerit agrum vel vineam quam putabit esse » uberrimam , quamvis iste erraret in qualitate rerum , rem minus •» fertilem emendo , non potest tamen venditionem rescindere » quemadmodum in canone superiiis citato legitur (2).

Adde quod pleinimque matrimonium esset nullum, si hujusmodi error sufficeret ; nam in omnibus ferè matrimoniis aliquis eiTor circà qualitatem vel fortunam irrepsit.

III. — Impedimentum eiToris esse ex jure naturali per se patet, quiim consensum excludat.

Appendix. — De Impedimento conditionis.

I. — Affine impedimento erroris est impedimentum conditionis seu ignoratse servitutis. Nomine autem servitutis hic venit constitutio juris gentium, quâ quis alieno dominio contra naturam subjicitur (3). Hinc servi in jure non intelliguntur ii qui, propriâ voluntate ad servitium alicujus juxta morem nunc consuetum se obstring-unt (4). Locum non habet in Europâ hoc impedimentum , non quià cesset jus, sed quià communiter deest occasio, nisi forte in partibus Turcici imperii, aut si quseà personae servituti adhùc mancipatae in alias Europje partes aliundè adveniant (5).

II. — Jure sive romano sive ethnico inter servos propriè dictos adesse non dicebatur matrimonium, sed contuberniuni. Jure cênonico servi inter se inire possunfc venim ac proprium matrimonium. Hinc matrimonium inter personam liberam et personam servituti subjectam

(1) Mansella, de Imped. Matrim., p. 4.

(2) Santi, Prœlect. juris canoni, L. IV, T. V, Décret.

(3) Justin., Imt., Lib. 1, T. IV, de Ingenuis. — FloreatiDUS . L. IX, I nstilulionum.

(4) GUPy, Theol. Moralis, T. II, p. 556, in nota Ballerini.

(5) Mansella, op. cit., p. 4.

sacri canones valere statuerunt , dummodo libéra persona conditionem alterius cognoverit ; minime verô, si illam ignoraverit.

III. — Hic eri'or est accidentalis, ideôque dirimit matrimonium ex solo jure ecclesiastico, uti probabiliùs docet Sanchez, de Matr. lib. Vil disp. 19, n*' 16 (1).

Art. II. — TE IMPEDIMENTO CONDITIONIS APPOSIT^E.

I. — Gonditio apposita in contractu aliquo , in génère est adjectio qusedam consensum suspendens in, tempus, vel eventum futurum incertum. Décret. Lib. IV, tit. 5.

II. — i" Si conditio respicit eventum praesentem aat prseteritum ex. gr. contraho tecum si sententia judicis beri prolata fuit mihi favorabilis , nullomodô consensum suspendit ; ideôque matrimonium statim valet vel non. Hinc in 1. c. ff. De hœred. inst. vera conditio in futurum concipitur : nam quse in prseteritum , vel praesens tempus concipitur, figuram , non vim conditionis continet.

2° Si conditio respicit tempus aut eventum futurum necessarium , pariter non suspendit consensum ; babetur tanquam non posita , et matrimonium statim valet.

3" Si conditio respicit tempus aut eventum futurum incertum , multiplex esse potest. (a) Alia est contra substantiam sacramenti, id est vel contra bonum sacramenti , ex. gr. contraho tecum, donec inveniam alteram honore vel facultatibus digniorem , vel contra bonum fidei , ex. gr. contraho tecum, si pro quscstu adulterandara te tradas , vel contra bonum prolis; ex. gi*. contraho tecum, si generationem prolis évites. Hsec conditio irritât matrimonium, seu ut dici solet , viHat et non vitiatur. Plura vide apud Leurenium, lib. 4 tit. 5, de conditionibus appositis in despons. aliisque contractibus, à quaest. 172 usque ad qua^st. 174. (b) Alia est simpliciter turpis aut impossibilis, ex. gr. contraho tecum, si Titium occidas ; quae non irritât matrimonium , sed potius ipsa habetur tanquam non posita , seu vitiatur et non vitiat (c). Tandem alia est honesta. et possibilis qu:e cum elfectu additur, et suspendit consensum, ideôque validitatem matrimOnii usque ad verificationem conditionis , seu nec vitiat , nec vitiatur. Haec tradit Greg. IX in cap. ult. de Conditionibus appositis in matrimonio , et aliis contrartibus^

(1) D'AnnIbale, Summ. Theol. Mor., p. 3, i." 314.

668 IMPEDIMENTORUM MATRIMONII

ubi hgec leguntnr « Si conditiones contra substantiam conjugii inserantur, putà si alter dicat alteri : Gontraho tecum si generationem prolis évites , vel donec inveniam aliam honore vel facuitatibus ditiorem , aut si pro qusestu adulterandam te tradas : matrimonialis contractus quantiimcumque sit favorabilis , caret effectu, licet alise conditiones appositse in matrimonio , si turpes aut impossibiles fuerint , debeantpropter ejus favorem , prse non adjectis haberi. »

III. — Hoc impedimentum dirimit matrimonium ex jure naturali, quîim rêvera consensus non habeatur.

Art. III. — DE IMPEDIMENTO METUS

I. — Metus definiri potest : Instantis vel futuri damni causa mentis trepidatio.

II. — Metus ffr avis, extrinsecîf s , injuste incussus ^ et directus ad extorquendum consensum irritât matrimonium. Ratio est quià matrimonium débet plenâ securitate atque libertate gaudere , ne infelices exitus pariât. Gapp. 14,15, 17, de sponsalib. et matrim.

Prima qualitas est ut metus sit gravis, seu absolutè, seu respective sic metus quorumdam baculi ictuum potest esse gravis rèspectu puellse, et levissimus rèspectu militis. In génère metus gravis , dicitur qui commovere potest vinim fortem et constantem. NuUâ enim lege metus levis invalidât matrimonium, cùm non auferat sufficientem , ac necessa riam deliberationem. Gapp. 6, 15 et 28, de Sponsalib. et matrim.

Metus reverentialis in génère non est gravis ', nam metus merè reverentialis non est propriè metus, sed simplex reverentia, quse per se quamdem solam erubescentiam importât, quseque ab intrinseco potiiis quàm ab extrinseco ortum habet.

At si reverentise debitae conjungantur continuée objurgationes , vexationes , minîe graves , persuasiones continuée et importunée (à fortiori si aliqua addantur verbera) parentis austeri , cui resisti nequit , potest esse gravis , prsesertim in juvene, et praesertim in timidâ puellâ. S. Gong. Çonc. ssepius hanc docti'inam suis decisionibus confirmavit.

Sccunda qualitas est , ut metus sit extrinsecics ; si enim quis contrahit ex metu gehennse aut mortis , in morbo vel naufragio , matrimonium valet , ciim nulla contraïienti injuria infera tur, sed liber ipse eligit conjugium, secundùm illud adagium « coacta voluntas, sed voluntas. »

Tertia qualitas est, ut metus sit injuste incussus; veluti, si pater filial

stupratori mortem comminatus esset, nisi filiam duxerit : pater enim jus quidem habet coràm judice accusandi, non autem propriâ auctoritate occidendi. At verô si judex stupratori pœnas carceris minitetur, nisi stupratam ducat, valebit mati-imonium, quià censetur metus in casu ab ipso jure incussus, et proindè praesumi non potest ipsum jus iiTitare mati*imonium.

Ultima qualitas est , ut metus sit directus ad extorqicendum consensum. Ratio est quià seciis matrimonium non censetur contractum ex metu, sed potiùs electum esse ut médium ad declinandum malum quod timebatur, ideôque est voluntai'ium simpliciter. Sic, si pater inveniat stupratorem filiae suse, et minas graves incutiat ad ulciscendum tantûm injuriam sibimet irrogatam, et stuprator ad ejus iram sedandam et se liberandum, nuptias offerat, valet conjugium.

Quseritur utrîim metus purgai'i possit ?

Ante Goncil. Trid. et etiam post. Trid. Gonc. in locis, in quibus ejus decretum sess. 21 cap. 1 non est promulgatum, pai*s coacta consentire potest et ità matrimonium revalidatur vel tacite per copulam sponte sua, et affectu maritali subsecutam, vel expresse per novum liberum consensum etiam clandestine prtestitum ; dummodô 1" ipsa noverit nullitatem matrimonii 2'^ consensus alterius pai'tis adbiic perseveret.

In locis in quibus cit. decretum Gonc. Trid. publicatum est, et matrimonium in forma Tridentinâ initum , si impedimentum est occultum , pars consentire potest, ut suprà: nam S. Pius V Episcopo Hieracensi rescripsit, mati'imonium metu initum atque consummatum, si in ejus celebratione forma Tridentinâ servata sit, et impedimentum occultum maneat, mutuo conjugum consensu, et spontaneâ babitatione convalescere, uti refert Fagnanus in cap, Is qui fidem^ 30, de Sponsal. et Matr. Si verô impedimentum est publicum , probabiliùs est alterius requiiù novam matrimonii celebrationem in forma Tridentinâ.

m. — Metus bis preeditus conditionibus matrimonium dirimit, licet ei accédât juramentum , jure saltem ecclesiastico. Negant de jure naturali metum invalidare conjugium Collet, Goncina , Layman et Lessius, quià libertas ex tali metu minuitur, sed non tollitur. Verùm non miniis probabiliter affirmant Rossius , GovaiTuvias , Navarrus , Pontas, cum D. Tbomâ; tiim quià matrimonium est vinciilum perpetui amoris , et répugnât ut amor à metu producatur ; tùm quià matrimonium, si semel esset validum, ciim sit indissolubile, non posset amplius gaudere beneficio rescissionis, ut fit quoad alios contractus per injustum metum initos.

670 IMPEDIMENTORDM MATRIMONII

Art. IV. — DE IMPEDIMENTO RAPTUS

1. — Raptus, ut impedimentum, definitur: Abductio violenta mulieris et detentio in locum moraliter diversum^ matrimonii cum eâ ineundi causa.

Ut impedimentum raptûs locum habeat , sequentia verificari debent, uti posita definitio indicat : 1" Abductio violenta. Si vi mulier abducatur , vel gravi metu sequi raptorem invita cogatur , patet adesse impedimentum raptûs , licet parentes vel tutores consentiant. Gontrà , si mulier sponte suâ virum sequatur ad matrimonium alibi contrahendum, habetur mera faga et non raptûs , et matrimonium , servatis servandis, valet, licet inviti , aut inscii sint hi, sub quorum potestate mulier est (1). Non enim consensus parentum requiritur ad matrimonii validitatem.

Nec raptûs seductionis quem vocant, id est, si mulier circumventionibus, et blanditiis vii*um sequitur, hic in génère admittitur, sed varias species distinguendse sunt {à) Si mulier prius quidem erat nolens, et deinde blanditiis , et illecebris seducta virum sequitur , ad matrimoiiium alibi ineundum , invitis aut insciis parentibus, yel tutoribus, probabiliùs non vei*ificatur impedimentum raptûs; jam enim sponte virum sequitur et ideô recidimus in casum prsecedentem (2) (&). Si mulier insidiis et dolo viri inducitur in aliquem locum, et ibi sub ejus potestate vi et dolo retinetur invita , causa matrimonii , adest impedimentum raptûs et matrimonium est nuUum. S. Gong. Gonc. 24 Apr. 1868, 25 jun. et 27 Aug. 1864. In hac secundâ agebatur de puellâ , quse sub prsetextu domum locandam invisendi, in ipsam raptoris habitationen adducta, inibi sub ejus potestate relicta fuerat. (c) Tandem si mulier quô citra vim aut dolum accesserat , detineatur invita, non videtur impedimentum raptûs verificari (3).

(1) Nonnulli auctores affirmant ad impedimentum raptûs sufflcere injuriam et violentiam illatam parentibus. Sed nostra conclusio magis communiter recepta est, et pluribus S. Gong. Gonc. decisionibus flrmatur. Gf. d'Annibale, 1. c, de Angelis, 1. c, N° 20.

(2) Mansella, de Imp. Malr., p. I, cap. I, art. 5. Santi, Prœlection juris canonici, lib. IV. Décret, tit. 1, p. 80. In hoc ca.su, nec seductio propriè locum habet, licet praesumatur, praesertim, si mulier sit minor, nec abductio. Nostrae sententiae favet etiam responsio Pii VII, 21 jun. 1805, ad Imp. Napoleonem, qui postulabat declarari nullum matrimonium fratris sui Hieronymi ob raptum seductionis, ut aiebat; sed Pontlfex restitit, quia in casu non agebatur, nisi de matris Hieronymi dissensu.

(3) D'Annibale, l. c. in hoc casu rursùs nec seductio propriè, nec abductio adest.

2" Mulieris. Hinc si vir rapitur, hocce impedimentum non enascitur. In muliere autem raptâ, non inspicitur qusenam illa sit, virçone an vidua, an scortum (1).

3° Be loco ad locum moraliter diversum. Undè si mulier abducatur solîim de uno in aliud cubiculum, communiter non intelligitur raptûs impedimentum ; attamen in castello valdè spatioso vel in amplissimïs domibus modernis, in quo sint plané separatae sedes, fieri posset ut aliquandô traductio in alias sedes ejusdem castelli pro raptu haberi deberet.

4'' Matrimonii ineundi causa. Hinc cessât impedimentum , si fiât solius libidinis explendae causa, prout resolutum fuit à S. Congreg. Gonc. die 23 Januai'ii 1586. Aliundè hsec intentio semper praisumitur, nisi adsint probationes in contrarium.

Dispositio ista non extendenda est ad sponsalia, quse in raptu facta jure valent; cUm non obligent ad matrimonium in raptu celebrandum, sed si placuerit mulieri in loco tuto positœ ; secîis , ad instantiam ejus ex causa violentiae rescindi debent.

II. — Jure antiquo intei* raptorem et raptam interdicebatur matrimonium, quamvis validé contrahi illud potuerit , Gan. De puellis^ 4 et Deniqttèy 9, Gaus. 36, q. 2. Hoc jus coiTectum posteà fuit, ità ut inter raptorem et raptam licite et validé iniretur conjugium, si rapta etiam in potestate raptoris adhùc constituta libéré consentiret ; aliis verbis impedimentum raptûs existebat, sed tantîim locum dabat prsesumptioni irnpedimenti metûs. Gap. ult De raptoribus.

Gonc. Trid. quo utimur , ad consulendum conjugiorum libertati , tatuit in sess. 24 cap. 6 inter raptorem et raptam, quamdiîi haec in liiius potestate maneat, nec licite nec validé consistere posse mati'imonium , etiamsi haec consentiret, undè raptûs constituit distinctum impedimentum dirimens (2).

III. — Hujus impedimenti, quamvis sit juris ecclesiastici , nunquam onceditur dispensatio ; sed débet mulier in loco tuto reponi, et tune

«lubitur ab eâ, si voluerit, legitimus consensus.

1) Nonnulli putant raptum in sponsam non cadere, qulà sponsa cogi potest ad nuplias; 'I contra sentlunt Sanchez, de Matr., L. VIII, N" 5. — S. Alph. VI, N" 1108, alllque. \i) Kaptus diriinit matrimonium vi $uà, et non prœtumptione aliquà jurit et de Jure; ■ as luuiiere reverà consontlente, matrimonium in foro conscientiaj valcret; quod fulsura •st. Cf. dAnnihale, op «t toc. eU., N° 31G.

672 IMPEDIMENTORUM MATRIMONIl

CAPUT SEGUNDUM

De impedimentts dirimentibus quœ personas ipsas respiciunt.

Art. V. — DE IMPEDIMENTO iETATlS

1. — Impedimentum setatis consistit m defectu setatis à jure requisitse ad matrimonium.

Pubertas, id est physica capacitas ad matrimonium, censetur adesse ex jure positive in fœminis setate 12 annorum completorum , et in maribus setate 14 annorum, prout reverà ordinariè verificatur.

IL — Irritum esse mati'imonium impuberum désumitur ex c. 2, 6, 10, 11, rf<3 despons. impub.

Excipitur modo malitia suppléât œtatem, ex cap. 9 , eod. tit. quod inteliigitur de impuberibus setate , qui tamen jàm sunt pubères corpore seu potentes ad generationem, et onus vinculi conjugalis satis intelligunt.

III. — Impedimentum setatis usque ad infantiam , seu ante usum rationis est juris naturalis, quia ex jure naturali ad matrimonium requiritur , ut contrahentes intelligant quid agant. Ab infantiâ vero usque ad pubertatem, sub quo respectu propriè accipitur impedimentum setatis, est solummodô juris ecclesiastici. Nam ad matrimonium contrahendum ex jure naturse non requiritur actualis capacitas generandi, sed sufficit ut futura sit aliquando.

Ex quo sequitur : 1° Impedimentum setatis distingui ab impedimento impotentise.

2° In hoc impedimento dispensare posse Romanum Pontificem qui, ex gravi et légitima causa, concedere potest ut impubères , qui completum usam rationis habent, matrimonium validé et licite conti'sihant. Quod eruitur ex Gap. 2. De despons. impub. ubi dispensatio ab impedimento setatis admittitur, solummodô ex aliquâ urgentissimâ necessitate interveniente, quse verificari potest in Regiis personis. Gonsulendum est imbecillitati setatis impuberum , qui tam facile non sunt admittendi ad contrahendum perpetuam obligationem , ne eos post susceptam obligationem facile pœniteat et ex mati'imonio infelices exitus sequantur.

3" Si malitia supplet aetatem, sicuti nullum adest impedimentum, ita nuUam requiri dispensationem ; attamen illud probari débet, quia non prsesumitur; secùs matrimonium in foro externo nullum est. Judicium yerô an malitia suppléât setatem, pertinet ad Sedem Apostolicam vel ad loci Ordinarium.

4" Quando adest légitima setas , seu pubertas legalis , etiamsi nondum naturalis advenerit, matrimonium valere.

Art. VI. — DE IMPEDIMENTO IMPOTENTIiE

I. — Impotentiam hic vocamus inhabilitatem vel ex parte viri, vel ex parte fœminae ad matrimonium consummandum, perfectamque copulam habendam. Gùm autem commercium carnale natm-aliter compleri possit, etiamsi generatio non sequatur, non est judicanda impotentia, si mulier fuerit sterilis. Est autem impotentia vel naturalis vel accidentalis. Prior ex natura3 defectu, posterior ex maleficio, vel ex hominis operâ proficiscitur. Utraqpie yeljperpetua est, vel temporanea : perpétua est illa qase auferri tantîim potest per média illicita , aut per miraculum, aut per medicam vel chirurgicam ai'tem, cum gravi tamen mprtis periculo ; temporanea est illa quse toUi potest medicse vel chirurgicae artis ope, sine gravi mortis periculo, vel consuetis Ecclesise exorcismis, vel aliis licitis, ordinariis, naturalibus, etiam spiiitualibus remediis. Alia est absoluta^ alia respectiva : absoluta est quse in viro respectu omnium mulierum, aut in fœminâ respectu omnium virorum reperitur ; respectiva est quee, aut vii'um aut mulierem respectu certae personse, non verô respectu aliarum omnium , inhabilem reddit ad matrimonium consummandum. Quselibet autem impotentia, si matrimonium prsecesserit, antecedens; si jàm contractum subsequuta sit, subsequens appellatur (1).

Page 1