PUNCTUM PRIMUM
Quinam ex catholicis décréta Concilii Tridentini subjiciantur vel nonx
I. — In locis, in quibus promulgatum fuit hoc deeretum, obligat omnes , etiam peregrinos (1) ; undè clandestina matrimonia irrita sunt. Dixi : etiam peregrinos^ quod verificatur, etiamsi apud illorum regionem promulgatum aut receptum non fuerit Gonc. Trid. Sic v. gr.
(1) Peregrinus ille est qui accidentaliter versatur in loco, in quo nec domiciliura nec quasidomicilium habet. Incola ille est qui in loco origlnis permanet. Advena ille est qui extra ocum originis domicilium vel quasi dsmicilium habet. Vagua iUe est qui nullibi doraicilium nec quasi domicilium habet.
Ang us qui transit in Galliam, ibidem invalide contrahit matrimonium, non adhibito parocho ac testibus.
Excipe : (a) si Parochus adiri non potest, sicut accidit in Galliis tempore publicse perturbationis. Ingens enim datur discrimen inter hanc irritationem et alia matrimonii impedimenta ; et quidem meritô , quià qui impedimentis detinentar, alias personas sibi non consanguineas nec affines, etc., invenire possant : qui autem liberum non habent recursum ad parocbum, nullo modo nubere possent, si lex stricte eos obligaret. Matrimonium tune validum est sine praesentiâ Parochi, dummodô tamen celebratum sit coram duobus vel tribus testibus. Id pluriès declaraverant SS. GG. RR. et tempore publicîe perturbationis in Galliâ confinnatum fuit à Pio VI in Epist ad Episcopum Lucionensem an 1793, et in Epist. ad Episcopum Genevensem an 1795 Ratio est quià in boc casu lex est physicè vel moraliter impossibilis quoad Parocbum , est autem possibilis quoad testes : igitur non obligabit quoad Parocbum, obligabit verô quoad testes sub poenâ nuUitatis (1). S.G.O. nuper declaravit facultatem celebrandi validé ae licite matrimonium cum duobus testibus sine praesentiâ Parochi tùm adesse cum per mensis spatium accessus ad eumdem tutus non sit. (Ballerini ad Gury, n<* 840).
Nonnulli casui etiam particularis impossibilitatis prajfatam hypothesim congruere putant. (Ballerini ad Gury 1. c). Attamen communiter dicunt eam non subsistere, nisi impossibilitas sit generalis in loco (2). Imô hâc ipsâexis tente, nihilominus lex tridentina dicenda est attingere eum , pro quo Parocbum, vel Ordinarium, vel aiterutrius delegatura adeundi impossibilitas non existit.
(b) Si in loco Conc. Trid. decretum « nunquam ohservatum, tanquam ejusdem Concilii decretum, vel si quandôque observatum fuit^ longo dein temporis intervallo in desuetudinem abiit. » Pius VII in Epist. ad Archiep. Mogunt. die 8 Jan. 1803.
(c) Si decretum in eo loco publicatum, auctoritate S. Sedis revocatum fuit vel extoto, velex parte, id est quoad Parochi prîcsentiam.
(d) Infidèles (uti patet), et etiam quandôque haîretici ab hoc décrète eximuntur, ut inferius explicabitur ; ac proinde tune etiam matrimonia clandestina mixta illicita sunt, sed valida propter individuitatem contractûs et coramunicationem privilegii.
(1) D'Annibale, op. cit., p. 3, n" 826, nota 88.
(2) Joder, h'ormulairt mairitnonial, p. 50.
704 IMPEDIMENTORUM MATRIMONII
II. — In locis in quibus Decretum trid. promulgatum non fuit, nemo eodem ligatur ; ac proindè matrimonia clandestina licet illicita, valida sunt.
Quid verô de peregrinis qui è loco, ubi viget decretum Trid. adveniunt in locum ubi non vigetillud decretum? Plures hypothèses fingi possunt : (a) Si Gallus, cujus in regione vim habet decretum Tridentinum, se confert ad locum ubi idem decretum nec promulgatum nec in usu est , ibique contrahat eu m incola illius loci clandestinum conjugium , valide contrahit. Ratio est quià , causa individu! tatis contractas, alter sponsus privilegio gaudet sui consortis, ex omnium sententiâ ; sicut parochus sponsi proprius est etiam proprius sponsse, cum contrahentes sunt ex diversis parochiis.
(b) Si Gallus et Galla ad locum transeunt, in quo Tridentinum decretum promulgatum non est aut non viget, dummodô se transférant animo ibi verum domicilium vel quasi-domicilium figendi, etiam cum intentione fraudis, matrimonium ibidem sine parocho ac testibus ab iis initum valet. Ratio est quià jarn per domicilium vel quasi-domicilium facti sunt incolae illius loci, in quo Tridentinum decretum non obligat. Hoc enim non est fraudem facere, sed conditionem ponere à Tridentino requisitam (1 ).
(c) Si iidem in prsedictum locum a Tridentini decreti obligatione exemptum se conférant sine intentione domicilii aut quasi domicilii ibidem figendi, non tamen cum fraude, idest intentione contrahendi clandestine, validé ibi eos contrahunt, quamvis inito conjugio nec parochum nec testes adhibuerint ; fraus autem in foro externe prsesumitur. Ità ex communiori sententiâ cum Sanchez, Pontio tenent ReifFenstuel, Engel, Leurenius, Barbosa et Schmalzgrueber, qui etiam rationes contra ejusmodi sententiam allatas plané diluunt. Ratio est, quià peregrini non adstringuntur patriae legibus quandô exti'a eam vagantur, et prsesertim quoad contractus, cujusmodi est matrimonium, cum in hisce subjiciantur legibus forumque sortiantur locorum, in quibus versantur (2).
(e) Si autem iidem ad locum exemptum ab obligatione decreti se conférant in fraudem legis, scilicet intentione clandestinum contrahendi matrimonium, quin animum habeant acquirendi ibidem domicilium vel quasi-domicilium , eorum matrimonium , etiam coram parocho loci ac testibus celebratum, nuUum est atque irritum. Dolus enim et fraus nemini debent patrocinari (3).
(1) Bened. XIV, Const. Ab hino, an. 1158, 19 Mart.
(2) Mansella, op. cU., p. 144.
(3) Id., p. 145.
m. — Tandem in locis in quibus dubitatur, utriim decretum Trid. pnblicatum sit, nemoparitereodem tenetur, quia lex dubia non obligat; undè illa matrimonia clandestina, licet illicita, valida ^^unt. Ità S G. 0. 22 Julii 1840, causa Promontorii Bonae Spei.
PUNCTUM SECUNDUM
Quomodo hœretici décréta clandestinitatis subjiciuntur.
Imprimis prse oculis habeantur haec verbaPii VII ad arch. Mogunt. in Litteris jam relatis : « Illorum opinio docentium matrimonia hsereticorum, coràm ministro acatholico inita, nulla esse, atque adeô 's alidas fore secundas nuptias, si modo coràm catholico parocho contrahantur, nec undiquè vera est nec satis tuta, neque idcircô in praxi quibus-
cumque in casibus indiscriminatim sequenda Hinc factum est ut
prîefata opinio qu» matrimonia inter hœreticos conti*acta coràm ministro acatholico generatim nulla et irrita esse propugnat, adversarios semper habuerit et numéro plures, et auctoritate pn«stantissimos, adeô ut YÎx aliquem retinuerit probabilitatis gradum, maxime post editam à Bened. XIV. an. 1741 pro matrimoniis Hollandiae celeberrimam declarationem. Cave igitur, venerabilis frater, tuoque exemplo tuisque monitis edoce Episcopos suffraganeos tuos ne in prîefatis matrimonialibus causis expendendi.s ac dijudicandis, pravis bisce doctrinis, ac fallacibus rationibus decipiantur, etc. »
Duplex casus fingi potest : I. Si hseretici in loco constituunt parochiam propriam, separatam à paroohiis catholicis, publiée recognitam, inter Doctores acriter controvertitur utriim ipsi Tridentinâ lege ligantur. Non agitur hic de parochiis hsereticis, quae jam ab an. 1563 existebant, quo latum fuit Gonc. Trid. decretum, quod in eis certè non fuit publicatum, sed de illis parochiis hoereticis, quae subintraverunt in locum parochiarum catholicarum, in quibus decretum Gonc. Trid. publicatum fuerat. Qusestio adhuc sub judice est, sed nobis magis arndet sententia negativa, id est hos hœreticos non teneri lege Tridentinâ. Utriusque sententise argumenta fusé exponit Vechiotti vol. 3, n" 107 qui pro praxi ità concludit : « usquedum aliter à S. Sede non sit definitum, sequamur oportet propositam sententiam, quâ decernitur in casu matrimonia hœreticorum ac mixta clandestina nulle paclo esse valida in regnis catholicis, societates acatholicse per se stent. Undè monitos volumus Parochos, ut si de matrimonio convalidando aperté agatur, consensum, coram Parocho et testibus renovare curent ; sin minus, ut cautè procédant, nihilque agant, inconsultâ S. Sede
706 IMPEDIMENTORUM MATRIMONII
quae omnibus attenté consideratis, videbit, an expédiât nuUitatem matrimonii declarare, vel potius satins sit contrahentes in bonâ fide relinquere. »
II. Si hseretici in loco non constituant parochias distinctas, seu catholicis miocti vivunt, ligantur lege Tridentinâ (1), licet etiam in parochiis catholicis degentes forte statum civilem Guhernio probatum habent, aut etiam religionis suse cultum in propriis templis cum propriis ministris exerceant. S. G. G. die 8 Jan 1678, probante Innocentio VI, declaravit hœreticos quoque, ubi decretum est publicatum, teneri prsescriptam formam observare, ac prseterea etiam ipsorum matrimonia absque forma Goncilii, quamvis coram ministro haeretico , vel magistratu civili contracta irrita et nuUa esse. Et ssepè alias S. G. G recripsit nulla esse matrimonia hsereticorum absque praesentiâ Parochi et testium contracta in iis locis, in quibus Goncilii decretum fuit promulgatum. Sic Pœnitentiaria die 28 Martis 1834, et S. G. 0. 1855, speciatim pro Galliis.
III. Attamen matrimonia clandestina hœreticorum inter se, aut mixta, certè valida sunt in tribus sequentibus casibus : (a) In locis, de quibus Ben. XIV in declaratione, Matrimonia, 4 Nov. 1741. Qusesitum fuerat sub Pontificatu Glem. XII an matrimonia clandestina hœreticorum inter se vel mixta in Statibus Fœderatis Belgii et Hollandise valida essent, licet illicita. Testatur Benedictus XIV, de Synodo diœces., lib. j6, cap. 6, n. 4, tribunalia Gurise Romanae , ac SS. Gongregationes plurimiim favisse opinioni quse ea nulla irritaque esse tenebat (2). Verùm illustris Pontifex déclarât se huic opinioni nunquàm acquievisse, et ad cathedram B. Pétri evectus, celebrem edidit declarationem, Matrimonia die 4 nov. 1741, in quâ statuit T matrimonia inita vel ineunda in locis Hollandise et Belgii Fœderatorum Ordinum dominio subjectis, inter duos conjuges h?ereticos, sine catholici parochi praesentiâ , esse valida : 2° valida similiter esse , propter individuitatem contractûs , matrimonia inter duas pai'tes, quarum una est catholica et altéra hseretica : 3" id extendi quoque ad civitatem Trajecti ad Mosam, nec non ad matrimonia contracta ab iis, qui addicti sunt militaribus copiis, quse ab iisdem Fœderatis ordimbus transmitti soient ad custodiendas muniendasque arces conterminas, dummodo uterque conjux ad easdem copias pertineat. Igitur hsec declaratio non respicit
(1) Joder, op. cii. p. 49-5Ô.
(2) Gf d'Annibale op. et loc. cit. N° 333 ; de Angelis, op. eu. lib. IV, tu. 3, n» 8.
catholicorum matrimonia inter se, quse in forma Tridentinâ celebrari adhuc debent, ut docet ipse Ben. XIV De Synodo, lib. 6, cap. 7, et in Gonst. Redditœ sunt, 17 Sept. 1746. Notemus quod declaratio ista non intrinsecam iis matrimoniis firmitatem seu valorem dédit, sed merè extrinsecam, id est, declaravit authenticè quid jam essent et quid censendum de ipsis foret, non autem efFecit, ut intrinsecè talia, id est valida essent. Ex adverso autem, defectus declarationis non efficit ut sint invalida, sed tantummodô ut de eorum validitate nobis authenticè non constet (1).
(b) In aliis locis, ad quse S. Sedes benedictinam declarationem extendit. Nam praefata declaratio non potest aliis locis applicari, nisi auctoritate Sedis Apcstolicae, etiamsi esedem militent rationes (2). Elenchus locorum ad quse Sedes apostolica illam extendit, habetur in Mansellâ, op. et 1. cit.
(c) In locis pro quibus S. Sedes, quin propriè extenderet benedictinam declai'ationem , tamen induisit, ut matrimonia mixta valida forent sicut Colonise, in Bavariâ, m Hungariâ. etc., etc. (3)
GAPUT TERTIUM De priesenllft paroehl
PUNGTUM PRIMUM
Quis parochus matrimonio assistere débeat ï
1. — Juxta Conc. Trid. decretum validé matrimonio assistit Parc chus proprius alterutrius contrahentium : proprius autem parochus est r Parochus domicilii, aut quasi domicilii , non verô originis, aut simplicis habitationis.
Domicilium est locus perpetuae habitationis (4), seu est habitatio in loco cum animo ibi perpetuô manendi, si nihil avocet. Unde acquiritur facto actualis habitationis , et animo perpetuô ibidem manendi ; qui
(1) Gary-Ballerlnl, op- cit. p. 595, in nota.
(2 Lehmkuhl op. cit. r. il, p. 555 ; Knopp, d$Mat. p. aoi ; cf Bengen, von Schalt«, m. Achner, op. cit.
3 Gasparri op. cit. p. 78
(4; DAnnibale, op. c«. Proleg. n» 83. PUnchâTd. Diêptmu MatrlmonialM^n' , op. cit. p. 51<&2.
70^ IMPEDIMENTORUM MA.TRIMONII
animus vel ex propriâ confessione desumitur , vel ex aliis adminiculis, ex. gr. si par decennium, aut etiam minus, sed notabile tempus ibidem quis commoratus fuerit , si omnia bona illiic transférât cum familiâ etc. Et statim ac eô devenerit cum hoc animo , domicilium acquirit , nec semel qusesitum amittit , nisi cum discedit non amplius reversurus. « In eodem loco singulos habere domicilium non ambigitur , ubi quis » larem , rerumque ac fortunarum suarum summam constituit : unde » rursiis non sit discessurus , si nihil avocet : unde cùm profectus est » peregrinari videtur , quod si rediit , peregrinari jam destitit (1. 7 G. » de Incolis).
Nec requiritur ut in eo loco per integTum annum commoretur, sed sufïicit, si per majorem anni partem , aut per dimidiam vel quasi ibidem maneat : unde in duobus locis domicilium habere potest.
Quasi domicilium est commoratio in loco cum animo ibidem ma nendi non perpetuô , sed per majorem saltem anni partem, (1) ex. gr. si quis studiorum causa alicubi degat , aut domum conducat per majorem anni partem, etc. Undè rursus acquiritur facto et animo. Facto : ideo necesse est ut eo rêvera deveniat ; at cùm eo devenerit, quasi-domicilium statim acquirit : amittit autem, non cùm ex eo loco discedere constituit, sed quandô reverà discessit non reversurus. Animo manendiper majorem saltem anni partem : secùs quasi domicilium non acquiritur , licet quis per plures annos ibidem commoretur (2). Hic animus vel ex ipsius confessione, vel ex aliis conjecturis desumi débet, ut pro domicilio.
Non contrahitur quasi domicilium , si quis aliquem locum petit , solo rurandi animo , ut pluriès declaravit S. Gong. Gonc. ex. gr. 1 dec. 1640 (3).
NonnuUi docuerunt quasi domicilium acquiri per commorationem unius mensis taxative : et innituntur praesertim Epistolâ Ben. XIV ad Archiep. Goanum data die 19 Martii 1758 ; in quâ cùm docuisset nullum atque irritum habendum esse matrimonium, in fraudera proprii parochi coram parocho alteriUs loci contractum, in quo ille qui contrahit, legitimum domicilium vel quasi-domicilium reverà adeptus anteà non fuerit, subjungit : ad validitatem matrimonii in casu satis videri quod« an- « tequam matrimonium contrahatur, spatio saltem unius mensis ille, qui
(1) d'Annibale, l. cit. n" 84; Sanchez, disp. 23, aliique plures contra Sclimalg. lib. 2, Decr. tit. 2 n" 19, aliosque qui falsô putant sufûcere notabilem anni partem. .2] Cf. Sanchez, de Mat. lib. 3, disp. 24; d'Annibale, 1. cit. aliosque fusim. (3) Ben. XIV, Inst. eccl. nO 1.
« contrahat, habitaveiit in loco ubi matrimonium celebratur.» Sed iumicritô , neque enim Pontifex ibi statuere voluit , aut 1" moram unius mensis sufficere quoad eum, qui animum non habeat acquirendi domicilium aut quasi-domicilium , aut 2"" eum, qui hune animum habeat prius non posse validé conti'ahere, quam mensis elabatur, aut 3*^ denique mensis spatium sufficere ad domicilium vel quasi-domicilium acquirendum ; sed merè indicium tradere voluit, quo satis prsesumi possit animum acquirendi saltem quasi domicilium contrahenti fuisse, atque adeo, nisi quid secus suadeat, pro valore matrimonii judicandum esse (1).
Id autem ex eo evidénter coUigitur, quod mox Pontifex subdat, noUe se qu^stionem dirimere, an prseter prsecedentem mensis habitationem requiratur insuper post contractas nuptias subsequens habitatio ad aliquod temporis spatium. Si enim definivisset spatium mensis sufficere taccativè ad illud quasi-domicilium constituendum quo posset ibidem validé matrimonium contrahi, eo ipso etiam definivisset subsequentem habitationem ad aliquod temporis spatium nullatenus esse necessariam. Hinc decipi hoc in puncto videtur Perrone (2) qui adductâ pra?fatâ Benedicti XIV epistolâ, taxatwè dictum tenuit spatium unius mensis sufficere ad quasi-domicilium (3).
Aliis verbis, haec habitatio unius mensis de quâ agitur, est tantummodô prœsumpHo juris pro intentione manendi , quae elidi potest probationibus contrariis, sed efficit ut onus probandi non adesse quasidomicilium, incumbat mati'imonii impugnatori. (4).
Et huic opinioni consonare videtur ipsa decisio S. Congi*. Goncilii de quâ loquitur Ben. XIV, 1. c, à Fagnano relata « Gum vir et mulier
> Trajectenses timentes impedimentum à parentibus, ad vicinam urbem » Aquisgranensem se contulissent , et ibi aliquamdiu morati matri- » monium contraxissent , S. Gongregatio consulta super validitate » censuit exprimendum tempus quo contrahentes Aquisgranae manse-
> rant : quod si fuerit saltem unius mensis , dandam esse decisionem » pro validitate ; alias, de novo référendum in Congregatione. » Igitur ex eo quod non adsit habitatio saltem unius mensis, non sequitur matrimonium necessario esse invalidum, sed ad S. Gong. Goncilii référendum, quae inquirçre débet an adsint aliqua indicia exteriiis manifestata de intentione manendi.
(1) Ballerlni, notU ad Gury, p. 814.
(2) Pro stalibus fœderalls Americ» Septentrionflis vide Zitelli, App. J. eoc.l., p. 307.
(3) (4) Mansella, op. cit. post. 2,disoept. l, n» 28. fotum Tarqolnl, apud AoUS. S«dls, T. XI, p. 567, 11 JaD. et 2 Mali 1806.
710 IMPEDIMENTORUM MATRIMONII
Hsec omnia , quse de quasi-domicilio dicta sunt, confirmantur ex Instrucdone S. Gong. S. Off. data die 7 Junii 1867, ad episcopos Anglise et Fœderatorum statuum Americse, in quâ hsec leguntur :
« Ad constituendura quasi-domicilium quod in hisce casibus neces- » sariô adipiscendum est (nempè , ubi viget Lex Tridentina) , duo hsec » simul requirantur ; habitatio in loco ubi matrimonium contrahitur, » atque animus ibidem permanendi per majorem anni partem. Quapro- » pter, si légitimé constet vel ambos, vel alterutrum ex sponsis animum » habere permanendi per majorem anni partem , ex eo primùm die quo » hsec duo concurrunt, nimirùm, et hujusmodi animus et actualis habi- » tatio, judicandum est quasi-domicilium acquisitum fuisse et matrimo- » nium quod proindè contrahitur esse validum. »
« Verùmtamen si de prsedicto animo non constet , ad indicia recur- » rendum est quse prsesto sint , quœque moralem certitudinem pariant. » In re autem occulta et interna difficile est hujusmodi indicia habere » quse judicem securum faciant. Indè est quod maxime adhiberi débet » régula à Benedicto XIV confirmata , ut inspiciatur utrîim antè matri- » monium , spatio saltem unius mensis alteruter in loco matrimonii » habitaverit. Quod si factum fuisse deprehendatur, censendum est ex » prsesumptione juris intentionem permanendi per majorem anni par-
» tem exstitisse proindèque matrimonium validum esse
» At, si prsesumptio hsec contrariis probationibus elidatur quibus » liquidé constet prsedictum animum nullo pacto exstitisse , tune con-
» trarium proferri debere judicium manifestum est Prsetereà
» manifestum quoque est actualem habitationem inaptam esse ad quasi- » domicilium pariendum , si quis in eâ regione more vagi et itinerantis » commoretur, non verô propriè , quemadmodùm cseteri soient qui in » eodem loco verum proprièque dictum domicilium habent (1). »
Gui accedit decisio S. G. Inq. quse sic se habet. « Responsa S. Gon- » gregationis S. Romanse et Universalis Inquisitionis ad Postulata » Synodi Manutinse. Feriâ IV die 2 maii 1877. »
« Ad postulatum primum de proprio matrimonium contrahentium parocho. »
« Emiac Rmi DD. ad primum postulatum decreverunt.
« Respondetur : Parochum proprium habendum esse Parochum domi- » cilii vel quasi-domicilii contrahentium. Ad dignoscendum verô quasidomicilium , attendendam esse regiilam traditam in Instructione Ferise
(1) PlanchaPd, des Dispenses mat., p. 292-293.
SYNOPSIS. 7il
IV" diei 7 Junii 1867 Episcopis Hiberni?e transmittendam (1) ». Hicagitur de Instructione superiiis relata.
2" Pro vagis qui nempe nuUibi habent domicilium aut quasi-domicilium , Parochus proprius est Parochus loci in quo morantur, ut pluriès declaravit S. Gong. Gonc.
II. — Prseter Parochum validé matrimonio assistit Ordinarius loci domicilii , aut quasi-dominicilii , aut commorationis , si de vagis agatur, nam ex verbis relatis Gonc. Trid. ipse potest alium delegare sacerdotem qui matrimonio assistât : ergo poterit et ipse assistera pei se, quum nemo possit plus juris transferre in alium, quam sibi competere dignoscatur (régula 79 juris in VP). Ordinarius verô qui assistendi potestatem habet est : 1° Episcopus in suâ Diocœsi ; 2" Vicarius Generalis , nec Episcopus eum prohibere potest ex declaratione S. Gong Gonc. apud Lacroix ; 3" Vicarius Gapitularis , sede vacante ; 4" Abbates juridictione quasi-episcopali poUentes in suo territorio ; 5" Archiepiscopus in Diocœsi sufFraganeorum tempore visitationis ; 6° Nuntius Apostolicus in suo territorio.
III. — Sive Parochus proprius, sive Ordinarius potest delegare alium sacerdotem, quicumque ipse sit qui matrimonio assistât, uti tradit Gonc. Trid. verbis relatis. Hsec licentia débet esse expressa^ non retractata : undè non sufficit tacita seu 'supposita. Quid verô si parochus pr?esens esset , diim alius sacerdos jam matrimonio assistit , potens facile contradicere ? controvertitur (2). ^ec prœsumpta^ quâ quis secum ipse putat parochum ratum habiturum esse posteà , id quod agit. Delegatus ad munera parochiali in génère obeunda , potest assistera matrimoniis, at assistendi potestatem alteri demandare : delagatum ad aliud munus parochiale, ex. gr. ad baptisma conferendum patet neutrum posse ; delegatus ad assistendum tali matrimonio alterum subdelegare nequit ; tandem delegatus ad assistendum matrimoniis in génère potest in casu particulari alium subdelegare, utpote delegatus ad universalitatem causarum.
PUNCTUM SECUNDUM '
De prœsentiâ parochi et testium
Parochus et una simulcum eo duo saltem testes matrimonii celebrationi interesse debent, et non sufficit, ut singillatim intersint. — Tri-
(1) Nouvell$ Hevut théoU 4« Tournai, t. XII, p. 518.
(2) FeUe, loc. cit., p. 186.
712 IMPEDIMENTORUM MATRIMONII
dentinum namque decretum simultaneam exigit parochi ac testium prsesentiam.
Debent autem interesse non tantiim physicè seu corpore, sed moraliter, idest, animo et cum advertentiâ,ita ut intelligant quid agatur. Non enim jure prsesens esse censetur, qui modo non adest humano, intelligens et advertens quid agatur. Sed sufficit ut aliquo sensu id percipiant sive visu , sive auditu ; vel signa saltein videant et intelligant quœ mutuum significent utriusque partis consensum. Id autem maxime de parocho tenendum est, qui, ut ait Benedictus XIV « interest matrimonio tanquam testis au thorizabilis pro Ecclesia... idcirco parochi prsesentiam voluit, ut in illius probitate maximum veritatis liindamentum statueret. » De Synodo, lib. XIII cap. 23, n°6.
Si parochus ipse sibi causa fuit cur non videret et audiret, quia vel auressibi obstruocit^ velfaciemvelavit^Ydlidxim erit matrimonium , quia sequum non est, ut ab arbitrio factoque parochi pendeat matrimonii libertatem impedire. Non autem requiritur, ut parochus atque testes ad hoc vocati seu rogati intersint, sed sufficit eos casu supervenire, vel etiam omnino invitos, reclamantes, vi vel dolo détentes interesse. Sive enim sponte sive invité intersint, possunt item intelligere atque testari de his quœ geruntur (1). Valet matrimonium celebratum coram parocho, etiam in aliéna parochia, quia non est propriè actus jurisdictionis voluntai'ise. Ita declaravit S. Gongregatio Goncili.
SEGTIO TERTIA De dispensatione ab impedimentis matrimonii
Ex impedimentis dirimentibus alia sunt quae ab Ecclesia dispensari non possunt ; alia quse in quibus dubium est utrUm Ecclesia dispensare queat ; alia in quibus potest quidem , sed dispensare non solet ; alia déni que in quibus passim dispensât. Ad primam classem pertinent impedimenta, quse^ ex jure divino vel ex jure naturse proficiscuntur, et ideô Ecclesia non habet potestatem dispensandi ab eis. Talia sunt setas usu rationis destituta , impotentia antecedens et perpétua , consanguinitas linese rectse saltem in primo gradu, et generatim ea omnia quse ipsi matrjmonii essentise adversantur, ut vis, error, ligamen,
(1) Hisce de rebus videndus est Ben. XIV, op. lib. et cap. cit. qui plures affert decla rationes S. Gong. Conc. easque doctissimè pro more evolvit.
conditio. At quoad impedimentum ligaminis divino jure inductuni , ipsum hoc jus exceptionem statuit circa matrimonia rata et non consummata fideliura, quse, vel invito altero conjuge, tiim solemni professione religiosâ, tiim R. Pontifiais aactoritate ob causam gravem sive publicaiiî sive privatam , aliquandô dissolvuntur. Idipsuni contingit in matrimoniis infidelium consummatis , quorum alter ad fidem convertitur, alter verô nec converti vult, necpacificè et sine contumeliâ Greatoris cum converso habitare.
Secundam classem impedimentorum illa constituunt de quibus controvertitur an ex jure divino proveniant , idèoque Ecclesia nunquara in illis dispensât. Hujusmodi sunt primus consanguinitatis gradus lineae transversse et primus affinitatis gradus linese rectse ex connubiali copulâ (1).
Ad tertiam classem pertinet clandestinitas, saltem cùm de matrimonio contra hendo agitur , impedimentum criminis utroque vel alterutro machinante, saltem quando machinatio publica est ; et item rarô dispensatur impedimentum publicum primi gradus affinitatis linese rectse ex copulâ illicitâ. Quoties* autem venia ista conceditur, sollicité ad omnem ?equrvocationem amovendam opportunre adhiberi soient cauteL-e, quarum prima est dari gratiam sub eà conditione, dum modo nimirum sponsa nata sit antequam sponsus cum matre sponsio rem habuerit. Altéra vero cautela adhibetur in casu quo conjunctio illicitâ , unde orta est affinitas, putatur vulgô légitima, ut contingere solet ubi viget conjugium civile ; tune nempe si forte ui^eat causa dispensandi in foro externo, adjicitur conditio ut ante dispensationis executionem opportune caveatur, ne in vulgo oriatur erronea persuasio dispensatum fuisse in impedimento primi gradus lineiv, rect;«* ex légitima conjunctione. Rarô etiam conceditur dispensatio ab impedimento dispaiitatis cultûs fidelibus inter catholicos populos degentibus, faciliùs fidelibus constitutis inter barbaras gentes. Dispensationeni ab impedimento Ordinis sacri vel professionis solemnis aliquandô S. Sedes concessit , nunquam tamen nisi ex gi*avissimâ causa et publicâ , nec unquam episcopo, vix unquam presbytère. Tandem quoad quartam classem dispensari solet facile in remotio-
(1; MIssIonarll Apostollcl qnlbas per Indultnm concedllur faculta» dispensandi In jfr«dlbus consanguinitatis jurfl divino non problbltis, nullalonus dlspensare possunl cum infldeli ad fldera converso super Impedimento primi gradus consanguinllalis linem Iran»vcrsH', ut duoere posait gormanam cum qun inicril sponsulin in Intldolitele, Doqueenim pracsumere Ucet R. Ponliâces auctorltatem dalegâsse, que ipsi nunquam uslsont.
714 IMPEDIMENTORUM MATRIMONII
ribus, difficiliiis in proximioribus gradibus consanguinitatis et affinitatis gradibus , in publicâ honestate, in cognatione spirituali et legali.
In hâc materiâ tria sunt consideranda : 1° de potestate dispensandi in dispensante ; 2" de causis justis dispensationis ; 3° de praecipiiis clausulis. Undè.
Gaput I
De potestate dispensandi
Tridentinum novatores damnavit asserentes Ecclesiam dispensare non posse in impedimentis, in iis nempè quse sunt ecclesiastici juris ; et meritô ; qui enim legem condidit, ab eâdem dispensare potest.
I. — R. Pontifex dispensare potest ab omnibus impedimentis ecclesiasticis : 1° validé in omni casu, quià primarius superior est ; 2" licite, si de justâ causa faciat : hoc enim recta gubernatio requirit.
Solet autem Romanus Pontifex suam dispensandi potestatem exercere per Tribunalia Romte constituta. Et pro foro quidem externo, cûm nempè agitur de impedimentis publicis, aut quse in notitiam aliorum ventura prsevidentur, utitur Datariâ Apostolicâ, vel si agatur de impedimentis ortis ex publico delicto (ex. gr. quandô polygamia aut crimen publicum intercessit) , S. Congregatione S. Officii. Pro foro verô interne, quandô nimirum agitur de occultis, R. Pontifex utitur Sacra Pœnitentiariâ , per quam etiam dispensationes dantur etiam in publicis impedimentis, quando dispensatio à pauperibus postulatur. In locis S. Gong, de Propâ. Fide subjectis dispensationes ab eâdem S. Gong, petuntur et obtinentur.
II. — Parochus nequit dispensare , nisi potestas ei delegata fuerit , neque in impedientibus , neque in dirimentibus impedimentis , excepte vetito ab ipso facto.
Quid verô si , omnibus paratis ad nuptias , Parochus detegit impedimentum dirimens , ita ut matrimonium differri nequeat , et non sit tempus recurrendi ad Episcopum ? Si impedimentum notorium et publicum sit, matrimonium difterri débet : si verô impedimentum est occultum cujus manifestatio scandalum et infamiam affert , auctores inter se non conveniunt , et est casus, uti vocant ^ perplexus. Si utraque pars est in bonâ fide , et agatur de impedimento in quo S. Sedes dispensare solet, bona fides turbanda non est, matrimonium celebratur, et deinde petitur à S. Sede dispensatio cum sanatione in radice. Si verô nupturiens conscius sit impedimenti, nonnulli putant matrimonium posse celebrari.
eoque conjuges uti , quià impedimentum in casu non existit : alii docent eos admitti posse ad celebrationem matrimonii , vetito tamen ejus usu ; alii alia proferunt remédia. Cf. Feije 1. c. 640 et sequ.
III. — Neque Episcopus jure proprio dispensare potest in inipedimentis dirimentibus, quùm sint leges universales Ecclesiae ; sed indiget delegatione (1) Hsec autem delegatio potest esse vel eocpressa vel prœsumpta.
Delegatio eocpressa seu Indultum habetur in rescripto dispensationis quod à Sede apostolicâ obtinetur. Indultum est facultas plus minusve ampla à S. Sede Episcopo concessa dispensandi super impedimenta (2).
Delegatio prœsumpta pro matrimonio conti-ahendo habetur, (a) si impedimentum est occultum, et publicari nequit sine scandalo, et infamiâpersonarum,(b) si adest gravis causa pro dispensatione, (c) si tempus non est adeundi Apostolicam Sedem (3). Hanc eamdem potestatem probabilius habet quoque Vicarius Gapitularis , sede vacante, non verô Vicarius Generalis ex generali mandato.
Delegatio prœsumpta habetur pro matrimonio contracto « si simul concurrant sex circumstantise. Primo , scilicet ut jam matrimonium fuerit contractum in faciem Ecclesiîe omnibusque adhibitis solemnitatibus. Secundo, ut contractum luerit in bonâ fide ex juris et facti ignorantiâ (4). Tertio, ut sit consummatum. Quarto, ut impedimentum sit occultum. Quintô , ut non facile possit adiri prima Sedes , seu dispensatio à Papa obtineri ob conjugum paupertatem , nisticitatem , locorum distantiam , aliasque similes causas ; sexto denique , ut non possit separatio fieri sine scandalo . . . Notant itidem iidem Doctores dispensationem ab Episcopo in praïdictis circumstantiis obtentam prodesse duntaxat pro foro conscienti», non autem pro foro externo. Quocircà si impedimentum anteà occultum posteà detegatur, et deducatur ad forum contendosum, opus erit nova dispensatione à Summo Pontifice impetrandâ. » (Ben. XIV de Syn lib. 9. Gap. 2, n" 1 et sequ.).
In impedimento dirimenti dubio plures casus distinguendi sunt. Vel
(1) Feye, De Imp. et disp. matr. n<> 612 et sequ.
(2 Cltare oportet Indultum de PropagRiidâ, Indultum dlo 15 nov., Indulla pro casibus urf^entibus, Indulta Perindè valere^ Indultum quinquennale S. Poenltouliariie, pru impadimcntis occultis.
3; Scavinl, l. o. Attamen si temp'is suppetat, neoease est, ut Bpisoopus ad S. Sedwn dispensationem petat ; Cf. Feljei 1 c, n" 686.
(4) Saltera ex unfl parte
716 IMPEDIMENTORUM MATRIMONII
dtibium est de existentiâ impedimenti, et tune Episcopus, si tempus est, recurrat ad S. Sedem, nisi agatur de dubio pro quo S. Sedes remittere solet ad doctrinam auctorum ; si verô tempus non est, ipse dispensât, vel juxtà alios, tantîim déclarât procedi posse. At si dubium sit juris, et agatur de impedimento juris divini vel naturalis, non videtur matrimonium contrahi posse, nisi accédât S. Sedis declaratio. Vel constat de impedimento, et dubium est, an dispensatio obtenta sit, tune matrimonium iniri nequit. Nec Episcopus uUo modp potest dispensare. Quod si dubitetur tantiim de validitate dispensationis obtentiie, praesumptio est pro validitate. Vel constat de matrimonio, et dubium est an cessaverit, ex. gr. per mortera conjugis et tune prœsumitur perdurare, et Episcopus dispensare nequit. Vel denique dubium est an matrimonium contractum validum sit, obstante aliquo impedimento, praesumptio est pro matrimonio, ideôque, validum haberi débet, donec contrarium non demonstretur, nec Episcopus aliud statuere potest (1).
In impedimentis verô impedientibus Episcopus ex consuetudine potest subditos dispensare , imô et alteri dispensandi potestatem committere ; excipe : 1. Vetitum latum à Pontifice vel ab alio superiore, putà ab Archiepiscopo in appellationis causa: vel a canouico jure, propter alterius hseresim; nam in matrimoniis mixtis solus R. Pontifex dispensât; 2. Sponsalia, quià agitur de jure tertii cujus remissio necessai'ia est ; 3. Votum absolutum vel ingrediendse Religionis vel perpetuô castitatis servandije , quià id sibi R. Pontifex reservavit; 4. Solemnitatem nuptiarum in tempore feriato (2), et etiam solemnem benedictionem nuptialem, Ità in causa montis Albani, 14 aug. 1858, et Imolen, 26 mart 1859.
Gaput II
De justis causis dispensationis et de iis quœ in substantiel exprimi debent.
Ppseter potestatem dispensantis , requiruntur justœ causœ dispensationis , ità ut dispensatio concessa sine justâ causa à R Pontifice sit
(1) Feije, op. cit. N^^ 636 et seq.
(2) Bened. XIV, inst. 80.
illicita sed valida , ab illius delegato sit illicita et invalida. Insuper necesse est ut in precibus veritas necessaria exprimatur, et falsitas taceatur ; secùs dispensatio erit nulla ob vitium obreptionis , vel subreptionis.
Quum verô hœc omnia nuUibi melius declarentur, quam in Instructione data a S. Gong, de Pi'opâ. Fide die 9 Maii 1877 , hinc eam referre opportunum est.
Tnstructio super dispensationibiis matrimonialihus.
Cum dispensatio sit juris communis relaxatio cum causse cognitione , ab 60 facta , qui habet potestatem , exploratum omnibus est dispensationes ab impedimentis matriraonialibus non esse indulgendas, nisi légitima et gravis causa interveniat Quinimo facile quisque intelligit , tanto graviorem causam requiri , quanto gravius est impedimentum , quod nuptiis celebrandis opponitur. Verum haud raro ad S. Sedem perveniunt supplices litterse pro impetrandâ aliquâ hujusmodi dispensatione, quse nullâ canonicâ ratione fulciuntur. Accidit etiam quandoque, ut in hujusmodi supplicationibus ea omittantur, quae necessario exprimi debent, ne dispensatio nuUitatis vitio laboret. Idcirco opportunum visum est in prsesenti Instructione paucis perstringere prsecipuas illas causas , qusc ad matrimoniales dispensationes obtinendas, juxta canonicas sanctiones et prudens ecclesiasticse provisionis arbitrium , pro sufficientibus haberi consueverunt ; deinde ea indicare, quîe in ipsâ dispensatione petenda exprimere oportet.
Atque ut a causis dispensationum exordium ducatur, operae pretium eiit imprimis animadvertere, unam aliquando causam seorsim acceptam insufficientem esse , sed alteri adjunctam sufficientem existimari ; nam quse non prosunt singula juvant, arg.l. 5.C. deprohat. Hujusmodi autem causse sunt quse sequuntur :
i.Angustia loci sive absoluta sive relativa (ratione tantum Oratricis), cum scilicet in loco originis , vel etiam domicilii cognatio foeminjc ita sit propagata , ut alium paris conditionis , cui nubat , invenire nequeat, nisi consanguineurn vel affinem , patriam verô deserere sit ei durum.
2. A^tas fœminœ superaduUa , si scilicet 25""» aîtatis annum jam egressa hactenus virum paris conditionis , cui nubere possit , non invenit. Haîc verô causa haud suffragatur viduse , quse ad alias nuptiaa convolai'e cupiat.
3. Deficientia aut incompetentia dotis^ si nempe fœmina non habeat actu tantam dotem , ut extraneo aequalis conditionis , qui nequc con-
718 IMPEDIMENTORTM MATRIMONII
sanguineus neque affinis sit , nubere possit in proprio loco , in quo commoratur. Quse causa magis urget, si mulier penitus indotata existât , et consanguineus vel affinis eam in uxorem ducere , aut etiam ponvenienter ex integro dotare paratus sit.
4. Lites super successione bonorum jam exortœ^ vel earumdem grave aut imminens periculum. Si mulier gTavem litem super successione bonorum magni momenti substineat , neque adest alius , qui litem hujusmodi in se suscipiat , propriisque expensis prosequatur, prseter illum qui ipsam in uxorem ducere cupit , dispensatio concedi solet ; interest enim Reipublicae , ut lites extinguantur. Huic proxime accedit alia causa , scilicet dos litibus involuta , cum nimirum mulier alio est destituta viro, cujus opebona sua recuperare valeat. Verùm bujusmod causa nonnisi pro remotioribus gradibus sufficit.
5. Paupertas viduœ , qua3 numerosâ proie sit onerata , et vir eam alere poUiceatur. Sed quandoque remedio dispensationis succumtur viduae eâ tantum de causa , quod junior sit , atque in periculo incontinentise versetur.
6. Bonumpacis^ quo nomine veniunt nedum fœdera inter régna et principes , sed etiam extinctio gravium inimicitiarum , rixarum et odiorum civilium. Hsec causa adducitur vel ad extingiiendas graves inimicitias , quse inter contrahentium consanguineos vel affines ortse sint , quseque matrimonii celebratione omnino componerentur ; vel quando inter contrahentium consanguineos et affines inimicitise graves viguerint , et , licet pax inter ipsos inita jam sit , celebratio tamen matrimonii ad ipsius pacis confirmationem maxime conduceret.
7. Nimia, suspecta, periculosa familiarita^, nec non cohabitatio sub eodem tecto , quse facile impediri non possit.
8. Copula cum consang-uineâ vel affine vel aliâ personâ impedimento laborante prsehabita , et prœgnantia, ideoque legitimatio prolis , ut nempe consulatur bono prolis ipsius et honori mulieris , quse secus innupta maneret. H sec profecto una est ex urgentioribus causis , ob quam etiam plebeiis dari solet dispensatio, dummodo copula patrata non fuerit sub spe facilioris dispensationis : quse circumstantia in supplicatione foret exprimenda.
9. Infamia mulieris , ex suspicione orta , quod illa suo consangiiineo aut affini nimis familiaris, cognita sit ab eodem , licet suspicio sit falsa, cum nempe nisi matrimonium contrahatur, mulier graviter diffamata , vel innupta remaneret , vel disparis conditionis viro nubere deberet , aut gravia damna orirentur.
10. Revalidatio matrimonn , quod bonâ fide et publiée , servatâ Tridentini forma , contractum est : quia ejus dissolutio vix fieri potest sine publico scandale, et gravi darano, praesertim fœminae, c. 7, de consan'juin. At si malâ fide sponsi nuptias inierunt, gratiam dispensationis minime merentur, sic disponente Gonc Trident, sess^ XXIV cap. V. de reform. mairim.
11. Periculum matrimonii mixti, vel corani acatholico ministro celehrandi. Quando periculum adest, quod volentes matrimonium in aliquo etiara ex majoribus gradibus contrahere, ex denegatione dispensationis ad ministrum acathclicnm accèdent pro nuptiis celebrandis, spretâ Ecclesise auctoritate, justa invenitur dispensandi causa, quia adest non modo gravissimum fidelium scandalum, sed etiam timor perversionis et defectionis a fide taliter agentium, et matrimonii impedimenta contemnentium, maxime in regionibus , ubi haereses impune grassantur. Id docuit haec S. Gongregatio in Instructione die 17 apr. 1820 ad Archiepiscopum Quebecensem data. Pariter ciim Vicarius apostolicus Bosni?e postulasset, utrum dispensationem elargiri posset iis catholicis. qui nullum aliud praetexunt motivum, quam vesanum araorem, et simul prsevidetur, dispensatione denegatâ, eoscoramjudice infideli conjugium fore inituros. S. Gongregatio S. Officii in fer. IV. 14 aug. 1822 decrevit : « respondendum Oratori, quod in exposito casu utatur facultatibus sibi in Form. II. commissis, prout in Domino expedirejudicaverit ». Idem dicendum de periculo, quod pars catholica cum acatholico matrimonium celebrare audeat.
12. Periculum incestuosi concubinatûs . Ex superius memoratâ Instructione an. 1820 elucet, dispensationis remedium, ne quis in conçu binatu insordescat cum publico scandale atque evidenti aetemaî salutis discrimine, adhibendum esse.
13. Periculum matrimonii civilis. Ex dictis consequitur, probabile periculum quod illi, qui dispensationem petunt, eà non obtentâ, matrimonium dumtaxat civile^ ut aiunt. celebraturi sint, esse legitimam dispensandi causam.