‹ Le code de droit canoniqueChapitre 245 sur 255 · MOTU PROPRIO · texte numérisé non relu

MOTU PROPRIO

COMMISSIO INSTITUITUR AD CODICIS CANONES AUTHENTICE INTERPRETANDOS

BENEDICTUiS PP. XV

Cum iuris eanonici Codieem, fel. rec. decessoris Nostri Pii X iussu digestmn, non multo ante, expectationein totius catholioi orbis explentes, promulgaverimus, Ecclesiœ bonum ipsiusque natura rei profecto postulant ut, quantum fieri potest, caveamus, ne aut incertis privatorum hominum de germano canonum sensu opinionibus et eoniecturis, aut crebra novarum legum varietate, tanti operis stabilitas in discrimen aliquando vocetur. Quapropter propositum Nobis est utrique incommodo occurrere; quod ut efficiamus, Motu proprio, certa scientia atque matura deliberatione Nostra, hace quœ infra seripta sunt statuimus atque decernimus :

I. Exemplum decessorum Nostrorum secuti, qui decretorum Concilii Tridentini in terpre talion em proprio Patrum Cardinalium cœtui commiserunt, Consilium seu Commissionem, uti vocant, constituimus, cui uni ius erit Codicis eanones authentice interpretandi, audita tamen, in rébus maioris momenti, Sacra ea Congrégations cuius

propria res sit, qua? Consilio disceptanda proponitur, Idem vero Consilium constare volumus ex aliquot S. R. E. Cardinalibus, quorum unus cœtui praesit, Auctoritate Xostra et successorum Nostrorum deligendis; his accèdent tum vir probatus, qui sacri Consilii erit ab Actis, tum aliquot Consultores ex utroque clero iuris canonici periti, eadem Auctoritate designandi; sed Consilio ius erit Consultores quoque Sacrarum Congregationum, pro sua quemque re, sententiam rogandi.

II. Sacrœ Romanas Congregationes nova Décréta Generalia iamnunc ne ferant, nisi qua gravis Ecclesias universa? nécessitas aliud suadeat. Ordinarium igitur earum munus in hoc génère erit tum curare ut Codicis prsescripta religiose serventur, tum Instructiones, si res ferat, edere, quae iisdem Codicis praeceptis maiorem et lucem afferant et efficientiam pariant. Eiusmodi vero documenta sic conficiantur, ut non modo sint, sed appareant etiam quasi qua?dam explanationes et complementa canonum, qui idcirco in documentorum contextu peropportune afferentur.

III. Si quando, decursu temporum, Ecclesia? universae bonum postulabit, ut novum générale decretum ab aliqua Sacra Congregatione condatur, ea ipsa decretum conficiat, quod si a Codicis prasscriptis dissentiat, Summum Pontificem de eiusmodi discrepantia moneat. Decretum autem,a Pontifice adprobatum, eadem Sacra Congregatio ad Consilium déférât, cuius erit, ad Decreti sententiam, canonem vel canones redigere. Si decretum e pra?scripto Codicis discrepet, Consiium indicet cuinam Codicis legi nova lex sufficienda sit; si in decreto res vertetur de qua Codex sileat, Consilium constituât quo ioco novus canon vel novi canones sint in Codicem inserendi, numéro canonis, qui proxime antecedit, bis, ter,

etc. repetito, ne canon sede sua moveatur ullus aut numerorum séries quoquo pacto perturbetur. Quae omnia, statim post Sacrse Congregationis Decretum, in Acta Apostolicœ Sedis referantur.

Quœ Nobis videmur utiliter in hac causa decrevisse, ea omnia et singula, nti décréta sunt, ita rata et finna esse et manere volumus ac iubemus : contrariis non obstantibus quibuslibet.

Datum Romœ apud sanctum Petrum, die XV mensis septembris anno M'OMXVII, Pontificatus Nostri quarto.

Page 1