LETTRE DE L'EMPEREUR DE CONSTANTINOPLE
A Robert, comte de Flandre, et aux princes chrétiens, pour leur
demander du secours (année 4 09 S).
(Martene, Thés. Anecd. /, 267, ex mss. duobus, uno mooasterii S. Albini, altero
monasterii S. Ebrulfi.)
(1) Doaiino el glorioso Flandrensium comiti Koberto et omnibus totius regni principibus, Christianse fidei amatoribus, tain laïcis quam clericis, imperalor ConstantinopoliLanus, salutem et pacetn in eodem Domino nostro Jesu Ghristo, et Pâtre ejus, ac Spiritu sancto.
inclytissime cornes, et maxime fidei consolator, notificare prudentise vestrse volo quantum sanctissimum imperium christianorum Graecorum angusliatur lortiter à Pincinacis (2) et Turcis quotidie, et deprsedatur et acquiritur sine intermissione, et fiunt csedes universse, et inénarrables christianorum interfecliones et derisiones. Sed quia sunt mulla mala, quae agunt, et, ut diximus, inenarrabilia, de multis dicamus pauca, quœ tamen sunt auditu horribilia, et conturbant etiam ipsum aerem. Nam pueros et juvenes christianorum circumcidunt super baptisteria christianorum, et eireumcisionis sanguinem in despectum Ghristi fundunt in eisdem baptisteriis, et desuper eos mingere compellunt, et deinceps in
(1) Scripta fuisse videlur anno 4095, quo Alexis ad Urbanum II concilium in Placentina civitate celebrantem legationeoi misit, ipsum, omnesque Ghristi fidèles suppliciter impïoravit, ut aliquod auxilium sibi contra paganos pro defensione sanctae Ecclesiee conferrent, quam pagani jam in illis partibus deleverant, qui partes illas usque ad muros urbis Constanlinopolitanœ civitatis obtmuerant, inquit Bartholdus Constantiensis.
(2) AL, Pincinatis.
circuitu ecclesiae cos violenter deducunt, et nomen et fîdem sanclae Trinitatis blasphemare compellunt. lllos vero nolentes,ex diversis pœnis affligunt, et ad ultimum eos interficiunt. Nobiles vero matronas ac earum filias depraedatas invicem succedendo ut animalia adullerando deludunL Àlii vero corrumpendo turpiter virgine s statuunt ante faciès earum matres, compellentes eas nefarias et luxuriosas decanlare cantilenas, donec compleant stupra ipsa sua ïiefaria. Sic enim legimus actum in Doi populo anliquitus, quibus impii Babylonii post diversa delubria deridendo dicebant : Hymnum cantate nobis de canlicis Sioa (Ps. cxxxvi, 3). Sic et in stupro filiarum maires compellunt nunc cantare canlilenas nefarias, quarum voces non cantum, sed magis, ut crcdimus, plus résonant planctum sicut scriptum est in morte innocentium : Vox in Rama audila est, ploratus et ulutalus multus : Rachel plorans fîlios suos, et noluit Consolari quia non sunt(Mallh M II, 18). Sedlicet maires innocentium, quse per Rachel figuranlur, non valuerunt consolari pro morte filiorum, valuerunt lamen consolari pro salulc animarum. Islae tamen nullalcnus, quod pejus est, consolari valent, quia et in corporibus et in animabus pereunt. Sed quid adhuc! Veniamus ad détériora. Totius aBlatis et ordinis viros, id est pueros, adolescentes, juvenes,senes, nobiles, serves, et, quod pejus et impudenlius est, clericos et monachos, et heu, proh dolor! et quod ab inilio non dictumneque audilum est, episcopos Sodomilico peccalo deludunt, e\ eliam unum episcopum sub hoc nefario peccalo jam crepuerunt. Loca vero sancla innumerabilibus modis contaminant et. destruunt et pejora eis minantur. Et ad hœc quis non plangit ? Quis non compalitur ? Quis non horret ? Quis non oral ? Nam pene tota terra ab Jérusalem usque Graeciam et tola Gracia cum suis regionibus superioribus quae sunt Cappadocia minor, alia major, Phrygia et Bithynia et minor Phrygia, id est Troja, Ponlum, Galalia, Libya, Pamphylia, Isauria, Lycia et insulœ principales Chios et MiliLina, et mullae aliae regiones et insulœ, quas non valemus modo enumerarc, usque Thracias, ab eis jam irivasœ sunt, et fere jam nihil remansit, nisi Constantinopolis, quam ipsi minantur cilissime nobis auferre, nisi auxilium Dci et fidelium Chrislianorum Lalinoruoi velociter subvencrit. Nam et Proponlidem, qui el aridusdicitur, et ex Ponlo juxla eamdem Conslanlinopolim in marc Magnum decurrît, cum ducenlis navibus invaserunt, quas Grœci ab eis praedali fabricaverunt, et remigiis, velint, nolint, decucunt et minantur tam per terram quam per eamdem Proponlidem Conslanlinopolim, ut dixiïïius, velociter capere. Haec paucade innumerabilibus malis,quaehœc impiissima gens agit diximus et scripsimus Libi, cornes Flandren-
sium, christiariae fîdei amator. Caetera vero ob fastiçlium legentium dimittamus,
Igitur pro Dei nomine et pro omnium Graecorum christianorum pietate rogamus, ut quoscumque fldeles, Christi bellatores, tam majores quam minores, cum mediocribus in terra tua acquirere poterisad auxilium mei et Graecorum christianorum, hue deducas, etsicut Galiciam et csetera Occidentalium régna anno praeterito a jugo paganorum aliquantulum liberaverunt, ila et nunc ob salutem animarum suarum regnum Graecorum liberare tentent, quoniam ego, quamvis imperator, nullum tamen mihi remedium, neque idoneum consilium scio invenire, sed semper a facie Turcorum et Pincinacortun fugio, et tandiu in singula civitate maneo, donec adventnm eorum prope sentio. Et melius subjectus esse veslris Latinis cupio quam paganorum delubriis. Ërgo antequam capiatur ab eis Constantinopolis,certare lotis viribus maxime debetis,ut gloriosam et ineffabilem mercedem in cœlo gaudenles recipialis. Nam melius est ut vos habeatis Constantinopolim quam pagani, quia in ea habenlur pretiosissimae reliquiae Domini, id est statua ad quam fuit, ligalus, flagellum unde fuit flagtllatus, chlamys coccinea qua fuit indulus, corona spinea qua fuit coronatus, arundo quam vice sceptri manibus lulit, vestimenta quibus ante crucem spoliatus fuit, pars maximaligni crucis in qua crucifixus fuit, clavi quibus affixus fuit, linteamîna pOst resurrectionem in sepulcro inventa, duodecim cophini fragmentorum de quinque panibus et duobus piscibus, caput cum capillis integrum et barba sancti Joannis Baplistae, reliquiae vel corpora multorum innocentium,quorumdam prophetarum et apostolorum, et martyrum et maxime sancti Stephani protomartyris, et confessorum et virginum, quae ob nimium incrementum singulariterscribereintermisimus. Quae tamen omnia praedicla Christiani, magis quam pagani haberedebent et numinem magnum erit omnibus chrislianis, si haec omnia habuerint; detrimentum vero et judicium, si perdiderint. Quod si ab hoc certare noluerint, et aurum magis amaverint, in ea plus invenientaurumquam in tolo mundo. Nam soli thesauri ecclesiarum Gonstantinopolis in argento, auro, geoirçis et lapidibus pretiosis et panicis sericis, id est palliis, sufficere possent omnibus mundi ecclesiis ; quos tamen omnes thesauros inaestimabiliter thésaurus matris ecclesiae, scilicet Sanclae Sophiae, id est Dei sapientiae, superat, et absque dubio thesauro templi Salomonis cosequari potest Quid iterumdeinfinitonobilium thesauro dicam, cum thesaurum negotiatorum rusticorum, nemo œstimare possit? Quid inveniturinprœteritorum imperatorum thesauris ? Pro certo dico non erit lingua quas illum recitare valeat ;
quoniam non solum Constantinopolitanôrum imperatorum ibi thésaurus habetur, sed etiam omnium antiquorum romanorum imperatorum thésaurus ibi est translatus et in palatiis absconditus. Quid amplius dicam? Quod certe palet oculis hominum, nihil est quantum ad illud abscondilum.Curriteergo cum tota gente vestra,et omnibus vestris viribus certale, ne talis thésaurus in manibus Turcorum et Pincinatorum cadat, quia cum sint infînita, adhuc LX millia exspectantur quotidie, et timeo ne per illum thesaurum paulatim noslros seducant cupidos milites, quemadmodum Julius Caesar olim fecit, qui regnum Francorum cupiditale invasit, et quomodo Antichristus capturus totum mundum in fine mundi est acturus. Agite ergo dum tempus habetis, ne christianorum regnum, et, quod majus est, Domini perdatis sepulcrum, et inde non judicium, sed mercedem habeatis in cœlum. Amen.