‹ Le couvent royal de Saint-Maximin en Provence, de l'ordre des frères prêcheurs, ses prieurs, ses annales, ses écrivains; avec un cartulaire de 85 documents inéditsChapitre 72 sur 100 · APPEL DE PIERRE BONNETI · texte numérisé non relu

APPEL DE PIERRE BONNETI

Contre l'acte du Général qui l'avait déposé de sa charge.— 9 février 1504.

Cujus quidem appellationis csdule de verbo ad verbum tenor sequitur, prout eece.— Licet, secunduii instituta constitutionesque sacri ordinis Predicatorum, libera sit data facultas Generali

dicli ordinis priores conventuum ordinis predicti deponere et absolvere, et alias disponere super dictis prioratibus, prout dicto Generali videbitur expedire, tamen, quia prior et conventus ordinis Predicatorum ville Sancti Maximini sunt, sancte. sedis apostolice gratia, a dicti Generalis juridictione exempti, officiumque priorum dicti conventus, tam ex fundatione dicti conventus auctoritate apostolica roborata , quam ex indultis summorum pontificum, sit perpetuum, non sitque super dicto prioratus officio providendum, nisi priore vita functo, vel per eum majoris dignitatis officio assumpto; sitque etiam rev. patri fratri Petro Boneti, dicti ordinis, sacre theologie professori, moderno priori dicti prioratus, per sanctam sedem apostolicam de dicto prioratus officio, ad vitam ejus, provisum ; aliaque varia privilegia dictis priori et conventui , tam per summos pontifices quam per dominos reges , comites Provincie et Forcnlquerii, concessa , que inviolabiliter sunt observanda, et perpetuis viribus subsistunt et subsistere debent , nisi specialiter per summum pontificem illis esset derogatum, et eoruin de verbo ad. verbum esset in derogntoriis litteris tenor insertus. Sunt et predicta privilegia, per dominos reges comites Provincie dictis priori el conventui concessa , irrevocabilia, et de jure per christianissimum dominum nostrum regem revocari non possunt nec debent. Verumtamen reverendus pater frater Vincentius Bandelli, licet esset de predictis privilegiis certificatus, in grande damnum, prejudicium et interesse dicti prioris et conventus predicti, vello levato, causa legitiina non subsistente, nulla cognitione cause precedente, parte non vocata et indefensa , contra jus divinum, naturale, canonicum et civile, procedere voluit et de facto processit ad depositionem absolutionemque dicti Boneti, prioris moderni dicti conventus, eumdem: priorem sie suo perpetuo officio, et beneficio. gratia sedis apostolice eidem. specialiter concesso, indebite, inciviliter et injuste privando et absolvendo, contra omnem juris disposilionen , et, quod deterius est, parte non vocata , quam partis voca tionen princeps tollere non. potest. Propterea, procurator dicti prioris , sentiens dictu:n dominum Petrum Bonet, priorem dicti

conventus Sancti Maximini, oppressum et gravatum, coram vobis rev. patre domino officiali Aquensi , tanquam coram auctenlica persqna, non valens dicti reverendi Generalis gravantis, propter ejus absentiam, quia non est in hac patria Provincie, presentiam habere, provocat et appellat, in his scriptis, ad sanctissimum dominum nostrum Papam, sanctam sedem apostolicam, christianissimum dominum nostrum Francorum regem , et ad ejus supremam parlamenti Provincie curiam, et ad eum et eos , ad quem vel quos, tam de jure, stillo vel consuetudine, appellationem hujusmodi devolvere potest. Petens instanter testimoniales apostolos sibi concedi.

Arch. du couv de S. Maximin.

Page 1