‹ Le Darwinisme au point de vue de l'orthodoxie catholiqueChapitre 58 sur 65 · Sess, III, c. II, de Revel · texte numérisé non relu

Sess, III, c. II, de Revel

scribentibus adstitit, ut ea omnia eaque sola quae ipse iuberet, et recte mente concipereat, et fideliter coascribere vellent, et apte infallibili veritate exprimèrent : secus, non ipse esset auctor sacrae Scripturae universae.

Hoc ratum semper habuere SS. Patres : « Itaque, ait Augustinus, quum illi scripserunt quae ille ostendit et dixit, nequaquam dicendum est, quod ipse non scripserit : quandoquidemmembra eius id operata sunt, quod dictante capite cognoverunt ^ »; pronunciatque S. Gregorius M. : « Quis haec scripserit, valde supervacanee quaeritur, quum tamen auctor libri Spiritus Sanctus fideliter credatur. Ipse igitur haec scripsit, qui scribendo dictavit : ipse scripsit qui in illius opère inspirator extitit 2. »

Consequitur, ut qui in locis authenticis Librorum sacrorum quidpiam falsi contineri posse existiment, il profecto aut catholicam divinae inspirationis notionem pervertant, aut Deum ipsum erroris faciant auctorem. Atque adeo Patribus omnibus et Doctoribus persuasissimum fuit, divinas Litteras, quales ab hagiographis editae sunt, ab omni omnino errore esse immunes, ut propterea non pauca illa, quae contrarii aliquid vel dissimile viderentur afferre (eademque fere sunt quae nomine novae scientiae nimc obiiciunt), non subtiliter minus quam religiose componere in ter se etconciliarestuduerint; professi unanimes, Libros eos et integros et per partes a divino aeque esse afflatu, Deumque ipsum per sacros auctores elocutum nihil admodum a veritate alienum ponere potuisse.

Ea valeant universe quae idem Augustinus adHieronymum scripsit : « Ego enim fateor caritati tuae, solis eis Scriptuarum libris qui iam canonici appellantur, didici hune timorem honoremque déferre; ut nullum eorum auctorum scribendo aliquid errasse firmissime credam. Ac si aliquid in eis ofiendero litteris quod videatur contrarium veritati, nihil aliud quam mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse quod dictum est, vel me minime intellexisse non ambigam ^. »

Page 1