‹ Le Darwinisme au point de vue de l'orthodoxie catholiqueChapitre 57 sur 65 · Opusc. X · texte numérisé non relu

Opusc. X

sententiarum quum agitur, non adeo exquirendum quaenam dixerit Deus, ut non magis perpendatur quam ob caussam ea dixerit. Etenim libri omnes atque integri, quos Ecclesia tanquam sacros et canonicos recipit, cum omnibus suis partibus, Spiritu Sancto dictante, conscripti sunt ; tantum vero abest ut divinae inspirationi error ullus subesse possit, ut ea per seipsa, non modo errorem excludat omnem, sed tam necessario excludat et respuat, quam necessarium est, Deum, summam Veritatem, nullius omnino erroris auctorera esse.

Haec est antiqua et constans fides Ecclesiae, solemni etiam sententia in Conciliis deiinita Florentino et Tridentino; confirmata denique atque expressius declarata in Concilio Vaticano, a quo absolute edictum : Veteris et novi Testamenti libri integri cum omnibus suis partibus, prout in eiusdem Concilii (Tridentini) décréta recensentur, et in veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis suscipiendi sunt ^. Eos vero Ecclesia pro sacris et canonicis habet, non ideo quod sola humana industria concinnati, sua deinde auctoritate stnt approbati ; nec ideo dunitaxat, quod revelationem sine errore contineant; sed propterea quod Spiritu Sancto inspirante conscripti, Deum habent auctorem '^.

Quarenihiladmodum refert, Spiritum Sanctum assumpsisse homines tanquam instrumenta ad scribendum, quasi, non quidem primario auctori, sed scriptoribus inspiratis quidpiam falsi elabi potuerit. Nam supematurali ipse vârtute ita eos ad scribendum excitavit et movit, ita

1. Tous les exégètes et les théologiens sont d'accord aujourd'hui pour reconnaiti-e que les conciles n'ont pas eu l'intention d'affirmer, par ce« paroles, que la traduction de la Vulgate est en tout point exacte. Cela résulte clairement des actes du Concile de Trente; et Léon XIII, dans une autre partie de son encyclique, recommande de recourir aux textes primitifs, grecs ou hébraïques, bien que, dit-il, la version de la Vulgate soit généralement exacte. Il s'agit simplement, dans ces décrets, de préciser quels sont les Uvres et parties de livres que l'Église reconnaît comme canoniques.

Page 1