DUBIUM
« Utrum admitti possit tanquam principium rectae exegeseos sententia quae tenet S. Scripturae Libres, qui pro historieis habentur, sive total iter, sive ex parte, non historiam proprie dictam et objective veram quandoque narrare, sed speciem tantum historiae prae ^ se ferre ad aliquid significandum a proprie litterali seu historica verborum significatione alienum? »
« Resp. : Négative, excepto tamen casu, non facile nec temere admittendo, in quo, Ecclesiae sensu non refragante, ejusque salvo judicio, solidis arguiftentis probetur Hagiographum voluisse non veram et proprie dictam historiam tradere, sed, sub specie et forma historiae, parabolam, allegoriam, vel sensum aliquem a proprie litterali seu historica verborum significatione remotum propoi^re. »
Die autem 23 ' Jimii a. c. in Audientia ambobus Rmis Consultoribus ab Actis bénigne Concessa, Sanctissimus praedictum « Responsum » ratum habuit ac pubici juris fieri mandavit.
Fr. David Flemming.
Consultor ab actis.