Revue Biblique, Nouvelle série, t. II, p
2. Le texte de la Revue Biblique porte i pro se ferre ». Malgré le caractère semi-officiel de ce texte, nous avons cru pouvoir corriger cette faute évidente d'impression, comme cela s'est d'ailleurs fait généralement.
III. Décret du 27 juin 1906 sur l'authenticité mosaïque du Pentateuque ^.
De Mosaica authentia Pentateuchi.
Propositis sequentibus dubiis Consilium Pontificium pro studiis de re biblica provehendis respondendura censuit prout sequitur :
I. Utrum argumenta a criticis congesta ad impugnandam authentiam Mosaicam sacrorum Librorum, qui Pentateuchi nomine designatur, tanti sint ponderis, ut posthabitis quampluribus testimoniis utriusque Testamenti collective sumptis, perpétua consensione populi ludaici, Ecclesiae quoque constanti traditione nec non indiciis intemis quae ex ipso textu eruuntur, ius tribuant afSrmandi hos libros non Moysen habere auctorem, sed ex fontibus maxiraa ex parte aetate Mosaica posterioribus esse confectos?
Resp. Négative.
II. Utrum Mosaica authentia Pentateuchi talem necessario postulet redactionem totius operis, ut prorsus tenendum sit Moysen omnia et singula manu sua scripsisse vel amanuensibus dictasse; an etiam eorum hypothesis permitti possit qui existimant eum opus ipsum a se sub divinae inspirationis afflatu conceptum alteri vel pluribus scribendum commisisse, ita tamen ut sensa sua fideliter redderent, nihil contra suam voluntatem scriberent, nihil omitterent; ac tandem opus hac ratione confectum, ab eodem Moyse principe inspiratoque auctore probatum, ipsiusmet nomine vulgaretur?
Resp. Négative ad primam partem, affirmative ad secundam.
III. Utrum absque praeiudicio Mosaicae authentiae Pentateuchi concedi possit Moysen ad suum conficiendum opus fontes adhibuisse, scripta videlicet documenta vel orales tradition es, ex quibus, secundum peculiarem sco-