Ce texte est compréhensible : mais non celui de Mansi
plicentur, ila tamen ut in totis tribus diebus nihil aliud agatur nec retractetur nisi sola collatio de myterio scæ Trinitatis et de ordinibus sacris vel officiorum institutis, ita ut hæc tota partiantur per totos 1llos tres dies, ut nihil aliud, sicut dictum est, nisi sola quæstio de his quæ prædicta sunt habeatur. Ita ut lectio semper congruens ordines et causam quæ quærenda est antecedat.
Post hæc in quarta die reliqua per ordinem [personæ supra lineam] admittendæ sunt. Sicque omnes qui de religiosis in retroactis diebus pro special instructione interfuerint in concilio, foras egrediantur, residentibus aliquibus presbyteris in concilio, quos metropolitanus probaverit honorandos, per singulos tamen illos tres dies letaniarum epi vel presbyteri cum admonitore primum orationibus se prosternant. Sicque collecta a metropolitano oratione, consurgant et de divinis tantum, ut dictum est, rebus collationem habeant, in reliquis autem diebus cunctis adstantibus oratio colligenda est (f0 49 col. 13) ; et sic considentes causarum negotia colhgant. Nullus tamen tumultus aut inter considentes, aut inter adstantes habeatur. Eodem tamen modo, eodemque ordine ad concilium omnes per singulos dies ingrediantur quo superius jam præmissum est. Nam si presbyteri reliqui aut diacones, clerici, sive laïci de his qui foris steterunt concilium pro qualibet re crediderunt appellandum, ecclesiæ metropolitanæ archidiacono causam suam intiment et concilio denuntiet. Tunc :1llis et introeundi et singillatim proponendi licentia concedatur. Nullus autem episcoporum a cetu communi secedat, antequam hora generalis secessionis adveniat. Concilium quoque nullus solvere audeat nisi fuerint cuncta determinata, ita ut quæcumque deliberatione communi finiuntur episcoporum singulorum manibus subscribantur ; nec tamen aut ante duos aut tres dies quam solvatur concilium omnes constitutiones a se editas diligenti consideratione retractent, ne in aliquo offendissent. Item in die quo concilium absolvendum est, canones qui in sancta synodo constituti sunt, coram eoclesia in publico relegantur. Quibus explicitis, respondeatur in choro: Amen. Deinde ad locum redeuntibus ubi in concilio consederunt, canones 1psos scribant.
Ammonendi quoque a metropolitano sunt de Pascha venturo, quo veniat die ; ammonendi etiam sunt quo tempore supervenienti anno ad faciendum concilium veniant.
Eligendi etiam (fol. 4° r° col. 23) de episcopis qui cum metropolitano dies festos Natalis Domini et sanctum Pascha - debeant celebrare.
Post hoc, dicente archidiacono Orate, omnes simul in terra pariter se prosternant ubi diutissime orantibus, hanc unus ex majoribus orationem dicat : |