‹ Le Droit d'AsileChapitre 361 sur 365 · DÉCRET DE GRATIEN · texte numérisé non relu

DÉCRET DE GRATIEN

Dist. LXXX VII, c. 6. Confugientes ad ecclesiam extrahere non licet. Item ex concilio Arausico. Eos, qui ad ecclesiam confugerint, tradi non oportet, sed loci sancti reverentia et intercessione defendi. Si quis autem mancipia clericorum pro suis mancipiis ad ecclesiam confugientibus crediderit occupanda, per omnes ecclesias, districtissima dampnatione feriatur.

C. XVII, qu. 4, c. 6. Excommunicetur qui confinia ecclesiae frangere temptaverit. Item Nicolaus omnibus episcopis. Sicut antiquitus a sanctis Patribus statutum est, statuimus, ut major ecclesia per circuitum LX passus habeat, capellae vero vel minores ecclesiae XXX. Qui autem confinium eorum confringere temptaverit, aut personam hominis, vel bona ejus inde subtraxerit, nisi publicus latro erit, quousque emendet, et quod rapuerit reddat, excommunicetur.

C. XVII, qu. 4, c. 7. Solvatur atrio quod pro emunitate emendatur ecclesiae. Item ex concilio Triburiensi. Si quis in atrio ecclesiae pugnam committit aut homicidium fecerit, quicquid pro emunitate violata emendandum est altario solvatur, cujuscumque fuerit illa ecclesia.

C. XVII, qu. 4, c. 8. Non licet alicui hominem de ecclesia rapere. Item Augustinus ad Bonifatium. Miror quomodo subito fidei murum aries ruperit inimici. Novi enim qua religione semper sis ecclesiam veneratus. Quo instigante furore hominem de ecclesia rapuisti ? Tuus si tuo amico forte praesumeret fugitivus, posset procul dubio intercessoris causa veniam promereri. Ergo si amicus intenditur, eur Deus offenditur ? Sed et si de postestate presumitur, Nabucodonosor regem intende, qui causa superbiae in bovem est ex homine commutatus. Non ut confundam te haec scribo, sed ut filium carissimum moneo. Ecclesiae igitur illesum revoca quem irreligiosissimus rapuisti. Oblatio vero domus tuae a clericis ne suscipiatur interdixi, communionemque tibi interdico, donec,

peracta pro ausibus vel errore a me diffinita tibimet penitencia, tempore condonato pro hoc facto corde contrito et humiliato dignum offeras sacrificium Deo.

C. XVII, qu. 4, c. 9. Fugientem ad ecclesiam nemo audeat abstrahere. Item ex libro Capitularium. Reum ad ecclesiam fugientem nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad poenam vel ad mortem, ut honor ecclesiarum conservetur ; Sed rectores pacem ejus, et vitam, et membra obtinere studeant ; tamen legitime componat quod inique fecit.

C. XVII, qu. 4, c. 10. Ab ecclesiae arceatur ingressu qui aliquem de ecclesia violenter rapuerit. Item Gelasius Victori, Constantino, Martirio, Felicissimo, Sereno et Timotheo episcopis. Fraler, et coepiscopus noster Epiphanius sua nobis relatione suggessit, Benenatum et Maurum Beneventanae municipes civitatis in contumeliam religionis acerba nimis et plectibili contumacia prosiluisse, qui confugientem ad ecclesiae septa curialem suum ne illic quidem tutum aut de injuria sua securum esse siverunt, aussi irreptione temerariae mentis admittere quod nec potestatibus quidem vel principibus umquam licuit perpetrare, ut hominem in sanctuariis constitutum (captata sacerdotis absentia) reluctantem reclamantemque violenter abstraherent. Quos, quantum sua nobis suggestione patefecit, merito indignos esse sacra communione judicavit. Et si revera tanti facinoris constat admissum, nostra etiam auctoritas in hac parte consentit. Nec enim ad supplicandum jure debet admitti ubi admittere sacrilegium non dubitavit, Nullus etenim intra limina tantae vencrationi deputata utrumque sibi licere existimet pro suae voluntatis arbitrio, ut et humilitatem sibi vendicet et furorem. Et deo fratres karissimi, Supradictos, si manifesta reos facit conquestio, ab omnibus parrochiarum vestrarum ecclesiis nostrae praeceptionis auctoritate prohibete, ut non solum hi, qui in injuriam sanctorum locorum prosiluisse probantur, merito consequantur pro facti sui qualitate vindictam, verum etiam ceteri a tali presumptione ultionis istius timore revocentur.

C. X VIT, qu. 4, c. 11. Ecclesiarum dignus non est ingressu qui eas violat. Idem Epiphanio episcopo. Ad episcopos ceteros direximus jussionem, ut eos, qui ecclesias violasse perhibentur, accessu earum judicent esse indignos.

C. XVII, qu. 4, c. 19. Segregetur ab ecclesia clericus, qui servum vel discipulum suum ad eam fugientem verberare praesumit. Item ex concilio Ylerdensi, Nullus clericorum servum aut discipulum suum confugientem ad ecclesiam extrahere audeat, vel flagellare presumat. Quod si fecerit, donec digne peniteat, a loco, cui honorem non dedit, segregetur., Si qui vero clerici in mutuam cedem proruperint, prout dignitas offitiorum in Lali excessu contumeliam pertulerit, a pontifice districtius vindicetur.

: C. XVII, qu. 4, c. 20. Qui de atrio vel porticibus ecclesiae fugientem abstrahit excommunicètur, Item ex concilio Triburiensi. Si quis contumäx vel superbus timorem Dei vel reverentiam sanctarum ecclesiarum non habuerit, et fugientem servum suum, vel quem ipse persecutus fuerit, de atrio ecclesiae, vel de porticibus quomodolibet ecclesiae adherentibus per vim abstraxerit, pro emunitate nongendos Solidos componat, et ipse publica penitencia juxta judicium mulctetur.

Gratianus. Sacrilegium ergo est, quotiens quis sacrum violat, vel auferendum sacrum de sacro, vel sacrum de non sacro, vel non sacrum de sacro. Dicitur etiam sacrilegium committerre qui violentas et inpias manus in clericum injecerit. Porro ipsum sacrilegium duplicem continet penam, pecuniariam videlicet et excommunicationis. Pecuniaria eis persolvenda est, ad quos querimonia sacrilegii pertinet.

C. XVII, qu. 4, c. 21. De multiplici genere sacrilegii et pena cjusdem. Unde Johannes Papa VIII scribit omnibus episcopis. Quisquis inventus fuerit reus sacrilegii, episcopis vel abbatibus, sive personis, ad quas querimonia sacrilegii juste pertinuerit, triginta libras examinati argenti purissimi conponat. Sacrilegium committitur, si quis infregerit ecclesiam, vel tringinta passus ecclesiasticos, qui in circuitu ecclesiae sunt, vel domos, que infra predictos passus fuerint, aliquid inde diripiendo vel auferendo ; seu qui injuriam vel ablationem rerum intulerit clericis arma non ferentibus, vel monachis, sive Deo devotis, omnibusque ecclesiasticis personis. Capellae que sunt infra ambitum murorum castellorum, non ponuntur in hac triginta passuum observatione. Similiter sacrilegium committitur auferendo sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro, sive sacrum de non sacro. Si quis domum Dei violaverit, et aliqua sine licentia illius, qui commissa esse dinoscitur, inde abstulerit, vel ecclesiasticis personis injuriam fecerit, donec in conventu ammonitus legitime satisfaciat, sciat se communione fore privatum. Si vero post secundam et tertiam conventionem coram episcopo satisfacere detrectaverit, sacrilegii periculo ab. omnibus obnoxius teneatur, ita ut secundum Apostolum nemini fidelium misceatur. Hii qui monasteria et loca Dec dicata et ecclesias infringunt et deposita vel alia quelibet exinde abstrahunt, dampnum novies conponant et emunitatem tripliciter, et velut sacrilegi canonicae sententiae subigantur.

C. XVII, qu. 4, c. 32. Post prestitam securitatem servi restituantur dominis, qui ad ecclesiam confugiunt. Unde Gelasius Papa scribit Bonifatio episcopo. Meluentes dominos famuli, ad ecclesiae septa si confugerint, intercessionem debent querere, non latebras, ne hec ipsa presumptio tarditatis temeritatem augeat renitendi. Filius elenim noster vir spectabilis Petrus queritur servum suum in ecclesia S. Clementis diutius conmorari, cui cum deputasset

Sacramenta prestari, illum egredi nulla ratione voluisse. Et ideo directus supradicti homo de presenti cum eo, quem elegeris esse mittendum, cum de impunitate ejus sacramenta prebuerit, eum Statim facies ad dominum suum modis omnibus remeare aut, si in hac pertinacia forte extiterit, post sacramentum sibi prestitum reddatur invitus.

C. X VII, qu. 4, c. 33. Securitate accepta ad rationem reddendam fugitivi ab ecclesia exire cogantur. Idem Johanni, Episcopo Vibonensi. Uxor Felicis et filiae Romam, quia sic oportuit, pervenerunt. Siquidem hune ipsum Primum se ad barbarorum basilicam conferentem, seque bonas causas habere jactantem, egredi sub hac conditione precipimus, ut si actus suos fideliter et rationabiliter allegaret, nichil circa eum Prorsus asperum fieri durumque pateremur. Alioquin si contra fidem et utilitatem dominicam venisse probatur, ipse sibimet imputaret atque ordinationi congruae subjaceret. Qui, superveniente filio nostro, viro spectabili Ortasio, sic est ad singula queque convictus, ut os aperire non posset, et vera esse que huic obicerentur, voce propria fateretur, ideoque tenetur custodia mancipatus.

GC. XVII, qu. 4, c. 35. De atrio ecclesiae, quod triginta passibus clauditur, nisi prius data securitate fugiens non abstrahatur. Item ex concilio Tolletano XII. Diffinivit sanctum concilium, ut nullus audeat confugientes ad ecclesiam vel residentes inde abstrahere, aut quodcumque nocibilitatis, vel dampni, seu spolii, residentibus in loco sancto inferre ; sed esse pocius hiis ipsis, qui ecclesias petunt, per omnia licitum, in triginta Passus ab ecclesiae januis progredi, in quibus triginta passibus uniuscujusque ecclesiae in toto circuitu reverentia defendatur, sic tamen, ut hii, qui ad eam confugiunt, in extraneis vel longe separatis ab ecclesia domibus nullo modo abscedant, sed in hoc triginta passuum numero absque domorum extranearum receptaculo progredientes aditum obtinebunt ; qualiter ad requisitae naturae usum debitis exeant locis, et nullo teneantur eventu necessitudinis qui dominicis se defendendos commiserunt claustris. Si quis autem hoc decretum violare temptaverit, et ecclesiasticae excommunicationi subjaceat, et severitatis regiae feriatur sententia. Ipsos autem qui ad ecclesiam confugium fecerunt, si juxta priscorum canonum instituta hii, qui eos repetunt, sacramenta reddiderint, et sacerdos ecclesiae ipsius ab ecclesiae foribus non abstraxerit, aut fuga talium, si evenerit, sacerdoti querenda est, aut dampnorum sentencia secundum electionem Principis hujusmodi sacerdotibus irroganda.

C. XVII, qu. 4, c. 36. Ante datam securitatem de alrio ecclesiae fugitivus non cogatur exire. Item ex Concilio Aurelianensi. Jd constituimus observandum, quod ecclesiastici canones decreverunt et lex Romana constituit, ut ab ecclesiae atriis vel domo episcopi cos abstrahere omnino non liceat, sed nec alteri consignare, nisi ad

Me:

evangelia datis sacramentis de morte et debilitate et omni penarum genere sint securi, ita ut ei, cui reus fuerit criminosus, de satisfactione conveniat. Quod si sacramenta sua convictus fuerit violasse, reus perjurii non solum a communione ecclesiae vel omnium clericorum, verum etiam catholicorum convivio separetur. Quod si is, cui reus est, voluerit sibi intentione faciente conponi, et ipse reus actus de ecclesia timore discesserit, ab ecclesiae clericis non queratur. Servus etiam, qui ad ecclesiam confugerit pro qualibet culpa, si a domino pro admissa culpa sacramentum susceperit, statim ad servitium domini sui redire cogatur, et posteaquam dato sacramento domino suo fuerit consignatus, si aliquid penae pro eadem culpa, qua excusatur, probatus fuerit pertulisse, pro contemptu ecclesiae et prevaricatione fidei a communione et convivio catholicorum extraneus habeatur. Si vero servus pro culpa sua ab ecclesia defensatus sacramenta domini clericis exigentibus de inpunitate perceperit, exire nolentem a domino liceat occupari.

C. XXX VI, qu. 1, c. 3. Si raptor cum rapta ad ecclesiam confugerit, quid fieri debeat. Unde in concilio Aurelianensi legitur. De raptoribus autem id constituendum esse censuimus, ut, si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam violentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris, et raptor, mortis vel penarum inpunitate concessa, aut ad serviendum subjectus sit, aut redimendi se liberam habeat facultatem. Si vero que rapitur patrem habere constiterit, et puella raptori consenserit, potestati patris excusata reddatur, et raptor patri superioris condicionis, satisfactione teneatur.

Page 1