V. page 32 et
GregùriuB Epùcopus Servus Servarum Dei ad ftdwram rei mâmarùm,
Solicitudo Ecclesiarum, qua Romani Pontifices ex commissa sibi divinitns Christiani Gregis custodia assidue urgentur, eos ipso5 impellit, ut quod in terramm gentiumqne omnium orbe ad rectam rei sacrae procurationem, atque ad animarum salutem magis expédiai, nitantur impense conciliare. Ea tamen identidem est temporom conditio, eae in imperio statuque Civitatum vicissitudines, commotationesque, ut Inde propediantur ipsi haud rare, quominus spiritualibus populorum necessitatibus prompte, libereque sabyeniant Posset enim ab iis potissimum, qui secundum elementa mundi sapiunt, rapi în invidiam auctoritas eorundem, quasi studio partiom permoti judicium quodanmiodo de personarum juribus ferant, ai pluribus de Principatu contendentibus quidpiam ipsi pro illarom regionum Ecclesiis, ac praesertim ad earum Episcopos adsdscendos décernant, re cum iis collata, qui actu ibidem summa rerum potiontur. Infestam hanc, pemiciosamque suspidonem omni fere aetate insectati sunt Romani Pontifices, quorum tant! interest, ipsius Maciam patefieri, quanti stat aetema illorum salus, quibus ob id caussae opportuna denegentur, vel saltem diutius, ac par est differantur auxilia.
(Suit une énumération de plusieurs déclarations du Saint-Siège, notamment de celle de Clément Y: Clem., si summus PonUfex, de
sent, exe; de Jean XXII, de Pie H, do Sixte IV, de Clément XI. La bulle du pape Grégoire XVI continue ainsi:)
Quare audita selecta Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregatione, de Apostolicao potestatis plenitndine, motu proprio, ac de matura deliberadone, praedictam Constitutionem felicis Recordationis Clementis V Praedecessoris Nostri, quam occasione non absimilium super aliquo Principatu contentionum ceteri Praedccessores Nostri Joannes XXH, Plus H, Sixtus IV et Clemens XI approbarunt et innovarunt, exemplis eorundem inducti, iisque prorsus inhaerentes, similiter approbamus, ac denuo sancimus, déclarantes pro futuris quoque temporibus, quod si quis a Nobis vel a Succèssoribus Nostris, ad spiritualis Ecclesiarum Fideliumque Regiminis negotia componenda, titulo cujuslibet dignitatis etiam regalis ex certa scientia, verbo, constitutione, vel literis, aut legatis quoque hinc inde oratoribus nominetur, honoretur, seu quovis alio modo, actuve, quo talis in eo dignitas facto agnoscatur, aut si easdem ob causas cum lis, qui alio qnocumque Oubemationis génère rei publicae praesunt, tractari, aut sanciri aliquid contigerit, nullum ex actibus, ordînationibus et conventionibus id generis jus iisdem attributum, acquisitum, probatumque sit, ac nullum adversus ceterorum jura e( privilégia ac patronatus discrimen, jacturaeque et immutationis argumentum illatum censeri possit ac debeat: quam quidem de jurium partium incolumitate conditionem pro adjecta actibus istiusmodi habendam semper esse edicimus, decemimus et mandamus, iUud iterum Nostro ac Romanorum Pontificum Snccessorum Nostrorum nomine denunciantcs, in biguscemodi temporum, locorum personarumque circumstantiis ea tantum quaeri, quae Cbristi sunt, atque unice, veluti susceptorum consiliorum finem, ea ob oculos versari, quae ad spiritualem aetemamque Populorum felicitatem facilius conducant.
Decementes, hasce literas semper firmas validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et intègres effectus sortiri et obtinere, atque ab eis ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit inviolabiliter observari debere: in contrarium facientibus etiam expressa specifica et individua mentione dignis non obstantibus quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat banc paginam nostrae approbationis, sanctionîs, declarationis, denundationis, decreti, mandati, ac voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire;
si qois aatem hoc attentare praesumpserit, mâignadonem, Omoipotentis Dei ac Beatorom Pétri et Paali Apostoloram ejos se noverit incarsunuiL Datom Bomae apad Sanctam Mariam Mi^jorem Aimo Incarnationis Dominicae Millésime octingentesimo trigesiino primo Nonis Aagusti Pontificatiis Nostri Amie primo.
B. Gard. Pacca Pre-Dat — Th. Card. Bemettus. Vissa de Gnria
D. Testa. V. Cngnoniiis.
Loco t plmnbi.