GREGORIUS XIII
Dilecte fîli salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam animaduersum est, Antiphonaria, Gradualia et Psalteria quae ad diuinas laudes et officia in Ecclesiis celebranda piano cantu, ut uocant, annotata, prœ manibus sunt, post editum breuiarium et missale ex Goncilii Tridentini prsescripto quamplurimis barbarismis, obscuritatibus, contrarietatibus ac superfluitatibus, siue imperitia siue negligentia aut etiam malitia compositorum , scriptorum et impressorum esse referta : Nos ut ea Breuiario et Missali praedictis, sicuti congTuum et conueniens est, respondeant, simulque superfluitatibus resecatis ac barbarismis et obscuritatibus sublatis ita aptentur, ut iis nomen Dei reuerenter, distincte deuoteque laudari queat, quantum cum Deo possumus prospicere cupientes, Vos. quorum artis musicée et modulandi peritia, nec non fides et diligentia atque erga Deum pietas maxime probata est, deligendos duximus, quibus potissimum hoc onus demandaremus, firma spe freti, uos desiderio huic nostro cumulate satisfa-
cturos, Itaque uobis Antiphonaria, Gradualia, Psalteria et alios quoscunque cantus quorum in ecclesiis est usus, iuxta ritum Scœ Romanœ ecclesiae tam in horis canonicis quam Missis et aliis diuinis celebrandis reuidendi et prout uobis expedire uisum fuerit, purgandi, corrigendi et reformandi negocium damus atque super his omnibus plenam et liberam auctoritate Apostolica tenore prœsentium facultatem tribuimus et potestatem, et quo celerius ac diligentius praemissa exequi ualeatis, uobis ut aliquot alios Musicœ peritos adiutores arbitrio uestro asciscere possitis, concedimus. Non obstantibus constitutionibus apostolicis ceterisque contrariis quibuscunque. Datum Romae apud Scm. Petrum sub annulo piscatoris die xxv. Octobris MDLxxvii Pontifîcatus nri anno sexto.
Gœ. Glorierius.
Dilectis filiis Joanni Petraloisio Praînestino et Annibali Zoilo Romano Gapella» ura3 musicis familiaribus nostris.