‹ Le libéralisme [microforme]Chapitre 2 sur 16 · PIUS PP. IX · texte numérisé non relu

PIUS PP. IX

Dilecte Fili, Salutem et Apostolicam Benedicüonem. Gratulamur tibi, Dilecte Fil, quod theologicas traditurus disciplinas, adolescentem Clerum peculiariter munire curaveris adversus errorem, hodie vulgatissimum, liberalismi; qui lenitus catholicoque nomine honestatus sic honestos pervadere solet animos, ut tis inopinantibus pestem ingerat principiorum omnia s :bvertentium. Hoc imbuti veneno, liberum sibi puisrc eas sequi opiniones, quae, politica ipsarum indole spectata, alienae videntur ab Ecclesiae magisterio, cui minus perspectas esse arbitrantur saecularis consortii necessitates; adeoque existimant, ipsam severius, quam par est, illas reprobare doctrinas, quas ipse postulat humanitatis progressus, et satius esse futuram eam adhibere indulgentiam, quae cum dissidentibus conciliationem adduceret. Haec autem mente revolventes minime animadvertunt, se in judicio de doctrina sententiam propriam Ecclesiae sententiae praelferre; recedere paulatim ab obsequio debito cathedrae veritatis, eiusque propterea jura, divinasque praerogativas Jam animo se minus aequo spectare ; scindere unilatem; vires, quae conjunctae

deberent hostibus opponi, non modo disgregare, sed in se invicem convertere; descendere in adversariorum postulata amicamque iis manum praebere; conari veritatem , natura sua inflexibilem, inclinare in errorem: per haec vero displicere se Deo, a quo secedunt, simulque inimicis ejus, quibus non prorsus assentiuntur; et qui, sapientius ipsis ratiocinantes, extrema consectaria ab ipsis rejecta, utpote sponte fluentia a praemissis, ultro excipiunt, propugnant et urgent. Equidem tempus hactenus Nobis defuit ea legendi, quae a te tradita olim hac de re discipulis, libello Nobis oblato collegisti; verum ipse ejus titulus et quae in epistola illi adjecta scripsisti satis Nobis ostenderunt, opportunissimum aetati nostrae, perniciocissimo liberalismi errore tam late infectae, argumentum te pertractandum suscepisse. Quocirea nequimus non laudare propositum tuum, tuaeque non ominari lucubrationi, ut quidquid juxta hujusce Sanctae Sedis doctrinam voce scriptoque de hoc themate traaidisti plurimos à vulgatissimi erroris insidiis avertat, aut iis jam irretitos ad saniorem mentem reducat.Hujusce fructus interim auspicem excipe Apostolicam Benedictionem, quam paternae benevolentiae Nostrae pignus tibi, Dilecte Fili, peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 23 Octobris Anno 1876.

Pontificatus Nostri Anno Tricesimo primo.

Page 1