Ip. : trac tus
ii. Ma m h., XX\ 1. 65,
4i)4 l'ASSIO SECUNDUM LEGEM
12 v°. pissima homo iste ! » Yidens autem Judas qualiter tractabant. retulit triginta argenteos, dicens : « Peccavi tradens sanguinem justum ' ». Nota de poenitentia Judae. Non fuit ex eontritione, quod fuisset sibi salutifera, sed fuit ex erubescentia et confusione. Qui dixerunt : « Quid ad nos *? si tu fecisti fatuitatem. tuam bibe illam ». Ille autem. videns se derisum. projecit triginta argenteos ante conspectum principum. Abiit et laqueo se suspendit, et in hoc plus olïendit Ghristum quam quum eum vendidit. Et tune crepuit médius, et diffusa sunt viscera ejus : non enim erat digna anima exire per os quod tetigerat Ghristum. O. si Judas restituisset pecuniam maie acquisitam. quomodo usurarius tenet usuram et symoniaeus praebendam? Certe pejores sunt Juda. et quumChristus ad inferos descendit. Infernus et Dyabolus eaquae injuste detinebant reddiderunt. quod tamen nolunt isti facere. Tune Judae, accipientes pecuniam, dixerunt : « IVon licet eos mittere in corbonam, quod pr.etium sangainis esi\ sed erit in repositorio oblationum ». Et de ista pecunia emerunt agrum figuli cujusdam hominis sic nominati, ut faceret sepulturam peregrinorum, quod non habebant sepulehium. Et vocatus ager ille Alchedemac, hoc est ager sanguinis.
Jésus autem stabat ante praesidem ligatus ; videns autem Pylatus Ghristum sic ligatum, quod erat signum hominis condemnati secundum ritum et usum Romanorum, ait : « Quam accusationem affertis adversus hominem hune ? » — Dixerunt : « Si non esset malefactor, non tibi tradidissemus eum. Credebat Pylatus quod Christus fecisset aliquid contra legem Moysi[s], propter quod deberet verberari. Ideo dixit : « Accipite eum vos, et secundum legem vestram etc. » — Et dixerunt : « Non licet nobis interficere quemquam», scilicet. in die festo, quod in potestate Romanorum erant omnes, propter quod non possent aliquem occidere. Intelligens autem Pylatus quod Judaei volebant eum occidere quaesivit causam suae mortis. At illi dixerunt quod propter tria erat reus mortis. «Primo quod nos invenimus eum subvertentem legem nostram et dicentem se esse filium Dei, propter quod secundum legem nostram débet mori; secundo quod tributum prohibuit dari Gaesari :
1,2. Matth., XXVI, 60; XXVIII, 4.