ORDINATIO SUBDIACONI
Capitulum Sancti Gregorii Sicut qui invitatus renuit, quæsitus refugit sacris est altaribus removendus, sic qui ultro ambit,
vel importunum se ingerit, est procul dubio repellendus ; nam qui nititur ad altiora conscendere, quid agit, nisi ut crescendo decrescat ? Cur non perpendit quia benedictio illi in maledictum convertitur, qui ad hoc ut fiat hæreticus promovetur ?
Subdiaconus cum ordinatur, quia manus impositionem non accipit patenam de manu episcopi accipiat vacuam et calicem vacuum; de manu archidiacom accipiat urceolum cum aquamamih, ac manustergium. Exh1beatur in conspectu episcopi patena et calix vacuus et dicat episcopus :
Vide, cuius ministerium tibi traditur : et ideo si usque nunc fuisti tardus ad ecclesiam, amodo debes esse assiduus ; si usque nunc somnolentus, amodo vigil; si usque nunc ebriosus, amodo sobrius ; si usque nunc inhonestus, amodo castus. Oblationes quæ veniunt in altare panes propositionis appellantur. De ipsis oblationibus tantum debet in altari poni, quantum populo possit sufficere, ne aliquid putridum in sacrario remaneat. Pallæ vero, quæ sunt in substratorio, in alio vase debent lavari, in alio corporales pallæ. Ubi pallæ corporales lavatæ fuerunt, nullum linteamen ibidem aliud debet lavari ; ipsa aqua in baptisterio debet vergi. Ideo, te admoneo, tu talem te exhibe ut Deo placere possis.
Et tradat ei calicem et patenam.
Ordinatio subdiaconi. Oremus Deum ac Dominum nostrum, ut super servum suum ‘/um quem ad subdiaconatus officium vocare dignatus est, infundat benedictionem et gratiam suam, ut in conspectu suo fideliter serviens, prædestinata sanctis præmia consequatur, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui cum €o vivit et regnat Deus.
Benedictio subdiaconi. Domine Sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, benedicere digneris famulum tuum hunc, quem ad subdiaconatus officium eligere dignatus es, uti eum sacrario tuo sancto strenuum sollicitumque cælesti militiæ instituas, et sanctis altaribus fideliter subministret, et requiescat super eum Spiritus sapientiæ et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiæ et pietatis. Repleas eum Spiritu timoris tui et eum ministerio divino confirmes, ut obediens facto, atque dicto parens tuam gratiam consequatur. Per Dominum etc. in unitate eiusdem.