‹ Le pontifical romainChapitre 230 sur 240 · ORDINATIONS AUX IX° ET X° SIÈCLES · texte numérisé non relu

ORDINATIONS AUX IX° ET X° SIÈCLES

Postulat sancta Mater Ecclesia catholica, ut hunc præsentem subdiaconum ad onus diaconii, vel diaconum ad onus presbyterii ordinetis.

Interrogat episcopus: Scis illum dignum esse ?

Respondet offerens : Quantum humana fragilitas nosse sinit, et scio et testificor ipsum dignum esse ad huius onus offcii.

Et tunc annuntiat pontifex populo dicens :

Auxiliante Domino Deo et Salvatore nostro Jesu Christo.

Iterum dicit: Auxiliante Domino Deo et Salvatore nostro Jesu Christo, eligimus in ordinem diaconii, sive presbyterii, 2/lum subdiaconum, sive diaconum de titulo #//o. Si quis autem habet aliquid contra hos viros, pro Deo et propter Deum cum fiducia exeat et dicat. Verumtamen memor sit conditionis suæ.

Et post modicum 1ntervallum mox incipiunt omnes Kyrie eleison, cum litania. Hac expleta ascendunt 1psi electi ad sedem pontificis, et benedicit eos ad quod vocati sunt, et descendentes stant in ordine suo benedictione percepta. Diaconus cum ordinatur, solus episcopus, qui eum benedicit, manum super caput illius ponat quia non ad sacerdotium, sed ad ministerium consecratur. Ad ordinandum diaconum et presbyterum prima Oratio dicitur legendo. Et sequitur Oratio. Et non dicitur Vere dignum, nr consecratione.

Oratio: Oremus, dilectissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hunc famulum ...

Oremus : Exaudi Domine preces nostras, et super hunc famulum tuum Spiritum ...

Consecratio : Adesto quæsumus omnipotens Deus, honorum dator, ordinum distributor, officiorumque dispositor. Qui in te manens ...

Quando stolam eum induis, sic dices :

Per hoc signum vobis diaconatus officium humiliter imponimus, ut firmamentum mensæ divinæ tanquam sustentacula columnarum esse possitis, et præcones regis cælestis irreprehensibiliter existere mereamini.

Page 1