II
Diplôme du Pape Saint Paul Ier relatif à la translation de reliques provenant des Cimetières de Rome. (V. page 107).
Constihdum seu diploma de ecclesia et monasterio a Paido PP. erectis in patemis aedïbus sub titido Ss. Stephani papae, et martyris, née non Silvestri pontifieis et confessoris.
Paulus episcopus servus servorum Dei Leontio religioso presbytero et abbati venerabilis monasterii Sanctorum Stepbani martyris, atque Silvestri confessoris Cbristi, et aliorum innumerabilium martyruni et confessorum Dei in eodem sancto monasterio a nobis annuente Deo fundato quiescentium, et cum eo ipsi venerabili monasterio in perpetuum.
Inter diversa studiorum examina, et varias humanae inconstantiae operationes, quae niniirum in hac temporali vita pertractantur ; illa praesertim
toto mentis nisu perficienda surit, quae ad laudem Domini Dei nostri, et sanctorum eius celeberrimum respiciunt honorem. Et profecto omnia sequuntur prospéra, si primitus, quae Deo sunt, gloriosa, et sanctis eius perfulgida, procuraraus. Ob lioc nempe, dum divina Redemptoris nostri ineffabilis potentiae gratia in nieam respicere dignata est exiguitatern ; magna cura insistere, et anhelante f'ere dilectionis affectu, diurna eius benignitate ac misericordia procuramus ]audes, et meorum ipsi ofïerre maiestati desideria votorum. Atque ex hoc divinae illustrationis compunctus inspiratione, vehementèr, licet immeritus, procurare studui ea, quae ad cultum Dei, et dignam sanctorum pertineant venerationem, et maxima roborationis censura confirmare.
Quoniam valde me, fateor, opimis beneficiorum eorumdem sanctorum suffragiis apud divinam adiutum misericordiam pro eo quod nullis virtutum profectibus mereor institutum, scilicet gravi peccatorum mole praegravatum, adeo magnum et terribile apostolicae sedis officium prosequi, nisi eorum praesidio divina me praevenerit dignatio ; verumtamen in hoc omnipotentiae suae cunctorum praescius, Conditor et Redemptor Dominus noster Iesus Christus demonstrat indicia, quod ea, quae apud eos ipsos despecta sunt, nobis ad spem pro-
fectus, potentiae suae gratia illustrante, perducit: quod in me nimirum cernitur evenisse. Idcirco ingenti gratulationis laetitia refectus, laudem Domini loquitur os meum, cor et lingua benedicit sanctum nomen eius, atque intra cordis affectum, eius magnae pietatis clementiae congruentur confero vota.
1. Igitur cum per evoluta annorum spacia, diversa sanctorum Christi martyrum atque confessorum eius foras muros huius romanae urbis sita antiquitus coemeteria neglecta, satis manerent diruta; contigit postmodum ab impia Longobardorum gentium impugnatione funditûs esse demolita. Qui etiam et aliquanta ipsorum effodientes martyrum sepulchra, et impie dévastantes: quorumdam sanctorum depredati, auferentes secum deportaverunt corpora. Et ex eo tempore omnino desidiose atque negligenter eis debitus venerationis exhibebatur honor. Nam et (quod dici nefas est) etiam et diversa animalia in aliquantis eisdem sanctorum coemeteriis aditum babentia; illic etenim eorum existebant septa animalium, in quibus foetoris egerebant squallorem.
2. Unde conspecta eorumdem sanctorum locorum desidiosa incuria, et ex hoc valde ingemiscens, atque plurima doloris attritus moestitia aptum prospexi, Deo annuente, eosdem sanctos
martyres et confessores Christi et virgines es iisdeni dirutis auferre locis. Quos et cum hymnis et canticis spiritualibus in hanc romanam introduximus urbem, et in ecclesiam, quam noviter a fundamentis in eorum honorem construxi (intra moenia, scilicet in domo, qnae mihi parentali successione obvenit, in qua me natum constat, atque nutritum), eorum sanctissima collocans condidi corpora. Ubi congregationem constitui nionachorum speciali censura in honorem, et nomine beatorum Stepbani papae, et martyris, atque Silvestri papae, et confessons Christi. In quo veneranda eorum quiescunt corpora. Monasterium virorum monachorum esse censui, scilicet ad modulationis exercendam psalmodiam, in perpetuum esse decrevi : constituens sedulas ibidem Domino Deo Redemptori nostro referri laudes, et aeternam eorumdem sanctorum illic quiescentium venerationis memoriam ad gloriam divinae potentiae celebrari, atque pro dilatatione, atque stabilitate reipublicae, necnon et salute omnium fidelium christianorum, et ob meorum veniam delictorum quotidianas fundi preces, et debitum et condecentem eisdem omnibus Dei sanctis exhiberi honorem.
3. Quoniam dum ipsi martyres Christi, conternptis' humanae gloriae blandimentis, atque di versa tormentorum supplicia perpessi, pro Christi sunt
noruine capite truncati, et amici Dei effecti; omnino congrnit, ut sicut eorum animae in coelestibus regnis cum angelis triumphant, ita et in terris quoque eorum sacratissima corpora lucidissimis habitaculis collocata optime ab omnibus venerentur christianis, dura nimirum impensius pro suis cultoribus divinarn non desistunt implorare omnipotentiam. Ipsorum quippe nie sanctoruni confero praesidiis, confidens eorum me suffragiis a peccatorum, qua premor exui mole.
4. Et ecce, propitiante Domino, idem a nobis in eorum honorem fundatum monasterium diversis praediis atque rébus et possessionibus urbanis, vel rusticis, et cunctis necessariis utensilibus optime ditantes, omnia quae ad concinnationem luminarium, et sedulam sacrificiorum oblationem, vel ea, quae ad usus illic consistentium monachorum sufficiunt, concessimus, id est massas, fundos, casales, colonias, vineas etiam atque hortos, et oliveta, seu domos, et salinas, aquimolas, vel piscarias, et reliqua possessionum praedia in diversis locis, et civitatibus sita, simulque et servorum famulantium secum peculia. Addentes etiam, et sub iure et ditione ipsius nostri monasterii confirmantes aliqua monasteria, et venerabilia loca cum universis possessionibus et omnibus eis generaliter et in integro pertinentibus.
5. Haec nempe omuia loca, possessiones vel praedia urbana vel rustica, cum universis generaliter, et in integro eis pertinentibus, ubi, et quocumque loco, et civitate cousistunt : et a nobis iam praefato nostro monasterio concessa sunt, vel in posterum fuerint largienda, per praecepta pontificalia et caeteras monitiones ibidem siut vel fuerint confirmata ; praesidente sacertotali concilio, statuentes, sancinius apostolica censura, sub divini iudicii obtestatione a nostris successoribus pontificibus servanda; decernimus. ut in eodem venerabili monasterio perenniter permaneant, atque in eius usu pro quotidiana sacrificii oblatione, in luminarium concinnatione, atque substentatione illic existentium monachorum sempiterno iure proficiant.
6. Unde et sub terribili et tremenda futura cavemus die adventus magni Domini nostri Iesu Christi, in qua iudicaturus est vivos et mortuos et saeculum per ignem, etiam ex maximis sub anathematis iuterdictionibus, Domini nostri Iesu Christi, et beati Pétri principis apostolorum auctoritate decernimus, nulli quoquomodo nostrorum successorum pontificum licere, vel alicui magnae parvaequae personae, cuiuscumque sit honoris praedita dignitate, qualibet exquisitione ingenii arte dissolvere haec, quae a nobis pio intuitu ad lau
dem Redemptoris nostri et honorera sanctorum eius constituta sunt. Nec penitus ex iisdem locis vel possessionibus atque rébus, et f'acultatibus, farniliis etiam et peculiis, vel quicquid ad idem venerabile monasteriura pertinere dignoscitur, auferre, neque quoquo modo alienare : potius autem omnia (ut praelatum est) in eodem sancto loco perenniter in integro permaneant. Sed nec abbas, qui pro tempore curam ipsius monasterii gesserit, quoquomodo praesumat quemlibet locum, qui in usu existit monasterii, cuiquam locare, aut venundare, ne quicquam ex rébus ei pertinentibus usurpare ac fraudare.
7. Statuentes interea et hoc decernimus, ut cuncta congregatio monachorum in eodem sancto consistentium monasterio septies in die Domino Deo nostro référant laudes, et debitum illic quiescentibus martyribus atque confessoribus Christi persolvant honorem. Sed etiam ei qui vires subvenit, amplissimas omnium Redemptori nostro studeant referre laudes : quoniam scriptum est : Et adiiciam super omnem laudem tuam. Nam et hoc promulgantes sancimus, et per omnipotentis Dei nostri virtutem, sub terribili anathematis obligatione omnes obtestantes decernimus, nullum unquam praesumere quamlibet contrarietatem aut malitiam in eodem nostro monasterio, vel perti-
nentibus ei causis inferre; sed magis pro Dei timoré et maximo sanctorum eius honore cuncti iuvamina, et auxilii opem ipsi vel pertinentibus ei causis atque utilitatibus ingérant, ut participes et ipsi huius boni efficiantur operis, et mercedis praemia huiusceniodi beneficio ab omnipotent! Deo consequantur.
8. Haec vero omnia a nobis ad laudem Redemptoris nostri promulgata, et ab universo sacerdotali concilio confirmata, et maximis obligatioinbus corroborata, Deo vivo et vero decerninius perenniter conservanda. Si quis autem ex nostris successoribus pontificibus aut ex quocumque honiine potente vel inferiore, magna scilicet, parvaque persona, cuiuscumque sit honoris praeditus et dignitatis, praesumpserit quocumque argumento vel exquisita occasione, haec quae a nobis ad cultum Dei statuta sunt, destruere aut dissolvere, vel quoquo modo temerare aut etiam frangere, et (quod non optamus) quemlibet locum, aut possessionem, vel quicquid praedicto venerabili monasterio pertinere dignoscitur, auferre, aut alienare ex eodem sancto loco conatus fuerit; sciât se Domini nostri Iesu Christi, atque beati Pétri principis apostolorum auctoritate, insolubili anathematis vinculo iunodatum esse et a regno Dei alienatum, contrarios sibi sentiens omnes eosdem
sanctos martyros, et confessores, et virgines Christi, et cum ipsis ante tribunal Dei omnipotentis in tremenda examinis die iudicii debeat cum eisdem sanctis facere rationes.
Ipsum enim iudicem peto, qui est retributor omnium, pro cuius laude haec nos constituisse dignoscimur, ut iram suae potentiae omnibus huius nostri apostolici constituti transgressoribus inférât, et insanabili ultionis vulnere percutiat cunctos, qui praedictum nostrum monasterium laedere, vel contrariam mentem in causis pertinentibus ei exhibere temptaverint, vel quicquam ex omnibus ei pertinentibus abstollere praesumpserint, ut sit vita eorum laboriosa et pessima, nimisque lugubris ; atque languentes deiîciant, et suorum minime consequantur, nisi resipuerint, veniam delictorum, sententiam sumentes Ananiae et Saphirae, qui mendacii noxae insepti, ante pedes apostolorum expiraverunt : contingatque eis sicut Dathan, et Abiron, quos, aperiens terra os suum, vivos deglutivit. Et cum diabolo, eiusque atrocissimis, et teterrimis pompis, atque cum Iuda traditore Domini nostri Salvatoris Iesu Christi, et omnibus impiis deputati in tartareo igné, et inextinguibili incendio, et in voragine chaos demeris crementur in aeternum.