Porro qui inventi fuerint monasterium no
strum defendere, quod ad laudem Dei et honorem sanctorum eius constituimas, et omnia quae in hoc apostolico contiuentur constituto annexa custodientes, intégra mentis sinceritate observaverint ; a dexteris Dei inveniantur in loco lucis constituti, et omnes sanctos Dei martyres confessores, et virgines Christi, qui in eodem venerabili monasterio quiescunt, firmos habeant, protectores eornmcjue suffragiis et in. praesenti vita adiuventur, et in futura beatitudine coelestis regni gaudere cum angelis Dei, et omnibus sanctis et electis per infinita consequantur saecula.