‹ Le r.p. H.-D. Lacordaire, de l'ordre des fr`eres précheursChapitre 13 sur 13 · ELOGIUM FRATRIS DOMINICI LACORDAIRE · texte numérisé non relu

ELOGIUM FRATRIS DOMINICI LACORDAIRE

Vir undeqtiaque clarissimus , atque omnium virtutum genere ornatissimus, cujus fama in universa pene Europa personuit, Fr. Henricus Dominicus Lacordaire, in Provincia Franciae diem clausit supremum. Sane quantum pro Ordinis gloria adlaboraverit, quantum de eodem benemeritus fuerit , quot labores in sacro praesertim suggestu exantlaverit , neminem profecto latere arbitramur. Pauca igitur non pro hominis excellentia, sed pro more, et institute majorum, de eo hie delibabimus, quoniam ipsius memoria ex editis operibus et ex indepta fama satius apud posteros commendabitur.

In oppido Burgundiae,cui nomen Recey-sur-Ource , ge nere honestissimo natalia sortitus est anno 1802, ivld. mail. In Divionensi Lycseo bumanioribus litteris vacans, acri \ividoque uti erat ingenio, magnam de se adhuc impubes excitavit apud aequales opinionem : mox ibidem prudentiam juris aggressus, qualis futurus esset orator, liquido prae-

(1) In Actis Gapituli generalis, Romae celebrati, die 7 a junii 1862.

Page 1