ELOGIUM FRATRIS DOMINICI LACORDAIRE
Vir undequaque clarissimus, atque omnium virtutum génère ornatissimus, cujus fama in universa pêne Europa personuit, Fr. Henricus Dominicus Lacordaire, in Provincia Franciae diem clausit supremum. Sane quantum pro Ordinis gloria adlaboraverit, quantum de eodem benemeritus fuerit, quot labores in sacro praesertim suggestu exantlaverit, neminem profecto latere arbitramur. Pauca igitur non pro hominis excellentia, sed pro more, et instituto majorum, de eo hic delibabimus, quoniam ipsius memoria ex editis operibus et ex indepta fama satius apud posteros commendabitur.
In oppido Burgundiae,cui nomen Recey-sur-Ource , génère honestissimo natalia sortitus est anno 4802, ivld. maii. In Divionensi Lycœo humanioribus litteris vacans, acri vividoque uti erat ingenio, magnam de se adhuc impubes excitavit apud aequales opinionem : mox ibidem prudentiam juris aggressus, qualis futurus esset orator, liquido prae-
(1) In Actis Capituli generalis, Romœ celebrati, die 7» junii 1862.