B LETTRE DU R. P. DE PONLEVOY
Aux Espagnols exilés
Reverendi Patres et Fratres in Christo carissimi, P. C.
Mihi libet meo nomine vobis ea communicare quse mo- ^o, nomine ProvinciœFranciœ, declarabamR. P. Prseposito Provinciœ Castellanœ, scilicet : quantum nuper pro robis dolui, tantum hodie pro nobis gaudeo. Maximo enim mihi solatio est fratrum necessitati fraterna caritate subvenire, nec mihi videor hac occasione benefîcium prœstare, sed rêvera potius accipere. Itaque, fratres dilectissimi, si quidem nos gaudemus et vos consolamini. Hoc omnino habeatis veUm : duœ olim Provinciœ, una Matriti. altéra Parisiis, jam nunc unum sunt; in terra aliéna quidem, sed semper in propria familia versamini, et hoc nescio utrum melius et jucundius sit exuUbus an hospitibus. Ecce omnia nostra vestra sunt, et quamdiu nobismet ipsis suppetet altare, tectum et mensa, vobiscum libentissime dividemus.
Nolite timere : sane angustiantur spatia, sed corda dilatabuntur. Multa etiam, prœsertim initio, vobis deerunt; sed paulatim supplebit industrius amor R. P. Rectoris, sagax cura P. Mmistri. et benevola Fratrum caritas, donec sancta Paupertas omnibus provideat sicut mater.
Denique, carissimi in societate Jesu fratres, omnes et singulos ex toto corde saluto et amplector. Nec mihi hoc satis : volo enim, quam primam fîeri poterit, pergere La-* vallium, et frui vestro conspectu et amplexu.
Omnium servus f rater in Cliristo.
A. DE PONLEVOY, S. J.
Parisiis, 2C octobris 1868.
i(iÔ APrEXDICES.