Y XVII
1588. août 22. — Chartres.
Lettre du cardinal de Bourbon au pape Sixte-Quint.
Arch. du Vatican : lettcre delta scgrcteria di stato, nunziatura ili Francia, t. XXIII, i>. 219, copie.
Le cardinal sollicite le pardon du pape pour son neveu le comte de Soissons.
Sanctissimo Domino nostro papœ.
Beatissime Pater, posl humillima beatorum pedum oscula. Vnni sunt jam sexdecim, ex quo principis Condei fratris mei liberosex hœreticorum manibus iu ipsis pêne cuuis ereptos, qua summa potui diligentia, vera religione imbui juravi, neque <i\ eo tempore 11 1 lu 1 11 officii el studii genus praetermisi quod ad illos optirae instituendos el iu ecclesiœ sançfœ romanœ sinu continendos pertineret. Cuius quidern m<' laboris cominus pœnitebat, quod eus in pietatis studio ita profecisse itaque ab omni haereseos vel minima suspicione alienos esse videbam ut et ad meum desiderium el ad îllorum constanciam nihil addi ]>osse videretur. U superiori anno, in eo quod susceptum erat pro religione bellum, accidil ut cornes Suessionensis,
malis luereticorum artibus impulsus ea specie quod non ha?resis sed familia nostra oppugnaretur et praeterea spe nuptiarum principis Navarrenae illectus, impii bèlli socium se adjnnxerit. Quod mihi quantum dolôris . attulerit, dici non potest. Sed tamen non destiti omnem movere lapidem, ut eum a tam nefaria societate revocalum catliolicorum rursus, a quibus non iîdequam semper in mediis illorum castris constantissime relinuit sed pravo rerum humanaruni judicio discesserat, partibus reddere cujus quidem me voti compotem divina pietas fecit. Non modo enim rediitad regem christianissimum, sed etiam haereticis irifensissimus rediit. Pœnitet illum tam pravi consilii, erratum fatetur, erimen agnoscit. Sed et deiuceps se fidissimum et obsequenlissimum ecclesiae sanctœque sedis rotnanàe filium ac servum fore pollicetur. Sperat enim sibi ita animo affecto nullamqueeo nomine pœnam deprecanti Sanctitatis Vestrae paternam clementiam non defuturam, ad cujus sanctissimos pedes, qua summa humilitate fieri potest, supplex se abjicil. Quod ego a Sanctitate Vestra obnixe flagito. Deus Optimus Maximus Sanctitatem Vestram sanctee romande sedi lotique orbi cbristiano incolumem diulissime conservet.
Datum apud Carnutenses, XI kalendas septeml^ris i588.
Sanctitatis Yestra? humillimus servus,
Carolus, cardinalis a Borbomo.