DECRETUM
Ab anno 1854, Presbyterorum Societas Exsolduni in Archidioecesi Bituricensi in Galliis florere coepit, qui vires, consilia et operam ad vineara Domini, sacris expeditionibus potissimum excolenclam, contulerunt, quique Missionarii audiunt Sacratissimi Cordis Iesu. Ut autera Dei Matris Mariae opem sibi et operi consiliarent, ad Eius praesidium confugerunt, Eamque Dominam nostram a Sacratissimo Corde, vulgo : Notre-Dame du Sacré-Cœur, primitus venerari coeperunt auspicatissimo die octavo decembris, quo Eius Immaculatus Conceptus inter fidei dogmata relatus est. Hic vero cultus inter Christi fidèles brevi ita diffusus est, ut Sodalitas Beatissimae Virginis a Sacro Corde Iesu titulo gaudens in sacra aede Exsoldunensi, auctoritate ordinaria, die vigesima nona Ianuarii 1864, fuerit instituta.
Apostolica Sedes non modo huiusmodi Sodalitatem amplissimis Indulgentiarum muneribus locupletavit, in Archisodalitatem erexit et nomine proprio coronam simulacro impcnendi facultatem largita est Arcliiepiscopo Bituricensi; verum etiam Institutum ipsum cum eadem Sodalitate arcto et indissolubili nexu coniunctum edixit. In Decreto enim, quo Institutum laudatur, edito per Sacram Congregationem Episcoporum et Regularium die 8 martii 1869, Missionarii ipsi a Domina nostra Sacratissimi Cordis Iesu nomen habere dicuntur, eorumque Exsoldunensem Ecclesiam îMus IX sa: m: die 17 iulii 1874 minoris Basilicae titulo et privilegiis ornavit.
Roma vero quae inter alias urbes in cultu et pietatis studio erga Matrem Dei Mariam longe eminet, eodem titulo Sanctam Dei Parentem colère coepit, et die octavo decembris anno 1872 ad S. Andreae in colle Quirinali rite instituta fuit Sodalitas Imma-
culatae Dominae Nostrae Exoldunensis ; cui SodalitaU Litteris apostolicis die octavo iulii anno 1873, datum fuit frui Indulgentiis quae tributae fuerant Societati Exsoldunensi; et aliis litteris, Brevibus datis, die quinta augusti, Archiconfrat'Tnitatis nomine et iuribus decorata fuit. Haee vero ab Ecclesia S. Andreae ad aedem S. Venantii, et ab hac ad S. Andream vico Vallis translata fuit.
Itaque cum ab hinc paucis mensibus praefata Missionariorum Societas, Aima in hac Urbe, aedem olim S. Iacobi, Nationis Hispànicae, in foro Agonali emptam, a squalore et ruinis ad novum decus vindicarit, eamque facultate habita a Summo Pontifice, die 16 novembris, anno 1878, Beatae Mariae Virgini a Sacro Corde Iesu dedicaverit; et ibi sibi conclavia suis Missionariis incolenda attribuent ; sacerdos Iulius Chevalier, eiusdem Societatis Fundator et Superior Generalis, Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII supplices admovit preces, ut Archisodalitas Beatissimae Virginis a Sacro Corde Iesu, quae in ecclesia S. Andreae de Valle in praesenti est, quaeque suam ab Archisodalitate Exsoldunensi originem ducit, ad Ecclesiam Beatae Mariae Virginis Dominae Nostrae a Sacro Corde Iesu, in foro agonali Apostolica Auctoritate transferri ac omnimodae curae ac regimini suae Societatis committi dignaretur.
Sanctissimus, perpensis expositis, libenter oratoris precibus annuens, praesenti Decreto mandavit, prout mandat, Archisodalitatem in Ecclesiam Beatae Mariae Virginis Dominae nostrae a Sacro Corde Iesu in Foro Agonali transferri, ac omnimodae curae ac regiminis Societatis Missionariorum Sacratissimi Cordis Iesu committi cum iuribus ac privilegiis eidem Archisodalitati concessis, ea tamen lege ut Archisodalitas ipsa curae ac regimini Missionariorum sic commissa uni Eminentissimo in Urbe Vicario in omnibus subsit.
Ne autem memoria pereat Archisodalitatem in Ecclesia S. Andreae de Valle extitisse, Eadem Sanctitas sua voluit ut Imago Dominae Nostrae a Sanctissimo Corde Iesu ibidem publico cultui exposita remaneat; ad Eam votiva dona pertineant a lidelibus oblata; in padem Ecclesia Missarum oneribus in honorem Dominae Nostrae satisfiat, quae hactenus satisfieri consu "verunt; piaeque precationes persolvantur, quae ex solo fidelium cultu et devotione postulantur.
Non obstantibus régula de iure quesito non tollendo ceterisque quamvis speciali atque individua mentione ac derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.
Hoc propterea Decretum Idem sanctissimus fieri, et iis, quorum interest, communicari mandavit.
Datum Romae, ex Secretaria S. Cougregationis Indulgentiis sacrisque Reliquiis praepositae, die 26 aprilis 1879.
Al. Card. Oreglia a S. Stephano praef.
Locus 4- Sigilli. A. Panici, secretarius.
— Sa Sainteté Léon XIII, le 4 septembre 1879, honore d'un bref l'ouvrage du R. P. Chevalier sur Notre-Dame du Sacré-Cœur.
— Bénédiction apostolique, accordée le 4 février 1880, à une généreuse bienfaitrice pour la fondation d'une messe quotidienne, dans l'église da Notre-Dame du Sacré-Cœur, à Rome.
— Bénédiction particulière du Souverain Pontife aux Missionnaires du Sacré-Cœur, lors de leur expulsion de leur Maison- Mère d'Issoudun, novembre 1880.
— Félicitations et encouragements de Léon XIII aux premiers souscripteurs pour l'achèvement de l'église de Notre-Dame du Sacré-Cœur à Rome, le 10 mai 1881.
— Sa Sainteté Léon XIII, le 24 juin, fête du Sacré-Cœur, confie aux Missionnaires du Sacré-Cœur le Vicariat apostolique de la Mélanésie et de la Micronésie. (Océanie).
— Rescrit du Souverain Pontife du 20 décembre 1881 concédant l'Office de Notre-Dame des Grâces, pour la fête de Notre- Dame du Sacré-Cœur, élevée au rite double de première classe avec octave.
— En 1883, pour établir de plus en plus l'unité de l'Association, la Sacrée Congrégation du S. Office reconnaît et approuve un seul texte du Souvenez-vous, à Notre-Dame du Sacré-Cœur, et en confirme la propriété exclusive aux Missionnaires du Sacré- Cœur, ainsi que de tout ce qui regarde les publications de l'Archiconfrérie, et les objets relatifs à la dévotion de Notre-Dame du Sacré-Cœur.