‹ Le Servage et les Communautés Serviles en NivernaisChapitre 8 sur 11 · OBLATION A L'ABBAYE DE BELLEVAUX, 12 FÉVRIER · texte numérisé non relu

OBLATION A L'ABBAYE DE BELLEVAUX, 12 FÉVRIER

Omnibus presentes litteras inspecturis, Guido Maumini, clericus, custos sigilli domini comitis Nivernensis in prepositura de Molinis Engenbertorum, deputati salutem in Domino. Noveritis quod coram nobis propter hoc specialiter constituti Perellus dictus Boouloiy de Royaco et Agnes ejus uxor, quondam filia defuncti Guillermi dicti Boouloy, de Royaco, dicentes et asserentes se esse personas liberas et franchas et ab omni jugo et onere servitutis penitus absolutas, reducentes ad memoriam quam plurima beneficia, curialitates et obsequia sibi impensa et exhibita a religiosis viris.. abbate et conventu monasterii Belle Vallis, premonstratensis ordinis, Nivernensis djocesis, ac eliam inter cetera predictos religiosos concessisse et donavisse predictis conjugibus et heredibus suis imperpetuum omnes res hereditarias inferius nominatas sitas in villa de Royaco et in finagio dicte ville, videlicet quandam domum que fuit defuncti quondam Guillelmi dicti Boouloy de Royaco et oschiam cum porprisio de retro ipsam dictam domum sitam. Que domus sita est juxta domum Roberti Garner de Royaco ; item, quatuor hastas terre vulgariter appellatas haste desubtus Prunos, sitas juxta duas hastas terre que sunt Colardi de Grandi campo ; item, aliam hastam terre

sitam retro grangiam Amidi Magille ; item, omnem partem quam predictus defunctus Guillelmus Boouloy habebat in campo dou Chaigne Costain ; item, partem quam predictus Guillelmus Boouloiz defunctus habebat tempore quo vivebat in campo dicto des Biez et in terra dicta de Pré Boichier, que res omnes hereditarie superius nominate fuerunt de tenemento predicti defuncti Guillelmi Boouloy quondam patris predicte Agnetis uxoris dicti Perrelli Boouloy quod predictum tenementum omne et omnimodum predictis religiosis et eorum monasterio evenerat et exciderat tanquam dominis bordelagii per mortem Regnaudi dicti Boouloy quondam filii predicti Guillelmi Boouloy defuncti, ut dicebant predicti Perrellus et Agnes ejus uxor coram nobis publice et in jure confessi sunt coram nobis, certi, providi et consulti, non coacti, non decepti, non vi, non dolo, non metu nec machinatione aliqua ad hoc inducti, sed ex certa scientia, diligenti deliberatione et tractatu prehabitis, ut dicebant, se dedisse, concessisse et imperpetuum quittavisse personas suas proprias ac heredas suos natos et nascituros de herede in heredem predictis religiosis et successoribus suis imperpetuum in homines tailliabiles et explectabiles alto et basso de capite et corpore et de manu mortua tailliandos et explectandos ex nunc imperpetuum a predictis religiosis et successoribus suis ad voluntatem dictorem religiosorum et successorum suorum absque reclamatione alijicujus libertatis ; promittentes dicti Perellus et Agnes ejus uxor, sub obligatione omnium bonorum suorum se reddituros et soluturos de cetero annis singulis, circa Nativitatem Domini, predictis religiosis et successoribus suis aut eorum mandato duos denarios et unum boissellum avene ad mensuram de Anlisiaco de bordeliagio ab antiquo debito predictis religiosis et eorum monasterio de rebus superius nominatis ; promittentes etiam sub obligatione omnium bonorum suorum mobilium et

rt

immobilium, presentium et futurorum quod de cetero aliud dominium seu aliam justiciam non reclamabunt, nec advoabunt, nec reclamari vel advoari facient, nec alium dominum seu alios dominos facient preter quam dictos religiosos et successores suos, nec aliquam burgesiam sive sit regis, ducis, comilis, seu alterius cujuslib et principis intrabunt nec intrare poterunt absque licentia et mandato speciali dictorum religiosorum vel successorum suorum nec in alüs rebus mobilibus et immobilibus quecumque sint et ubicumque que quondam fuerunt predicti defuncti Guillelmi Boouloy jus aliquod seu portionem aut partem aliquam reclamabunt seu reclamari facient quacumque ratione seu causa. Si vero contingeret, quod absit predictos Perrellum et Agnetem ejus uxorem aut eorum heredes in futurum ab aliquo molestari, seu in causam trahi ratione servilis conditionis, predicti Perrellus et Agnes, ejus uxor et eorum heredes tenentur se deffendere cum suis propriis sumptibus et expensis contra quoslibet impugnantes seu etiam contendentes quod si de jure vel consuetudine alicui alteri domino inventi fuerint connicti et jugo servilis condilionis astricti, ita quod sub dominio dictorum religiosorum et successorum suorum non possint pacifice remanere, predicti religiosi aut eorum successores qui pro tempore fuerint omnes res et singulas superius nominatas cum omni melioratione et augmento in eisdem factis ex tunc possint capere, saysire et explectare et ad suos usus convertere tanquam res suas proprias, absque advocatione alterius justicie et suam inde penitus facere voluntatem nec predicti Perrellus et Agnes ejus uxor aut eorum heredes im predictis rebus aut in aliqua earumdem jus aliquod, partem seu portionem aliquam debebunt aut poterunt reclamare seu reclamari facere ullo modo. Volentes et concedentes dicti Perrellus et Agnes ejus uxor se et heredes suos cempelli per captionem, venditionem et explectatio-

nem bonorum suorum et per captionem et detentionem propriorum corporum suorum ex parte domini... Comitis Nivernensis et dicti sigilli custodis, qui pro tempore fuerit, ad observantiam omnium premissorum. Obligantes et supponentes dicti Perrellus et Agnes ejus uxor se, heredes suos et omnia bona sua juriditioni-et cohertioni domini Nivernensis comitis et dicti sigili penitus quo ad ista. Renunciantes expresse quo ad hoc exceptioni fori, dori, mali, fraudis, erroris, dicte confessionis super premissa non facte et aliarum conventionum super eisdem non habitarum deceptionis, lesionis, et revocationis quarumlibet beneficio restitutionis in integrum et omnibus juris privilegius constitutionibus aliis per quas solet deceptis et lesis per beneficium restitutionis in integrum subveniri et succurri, actioni de dolo in factum, condition sine causa, omni usui et consuetudini cujuscumque patrie seu loci et o.anium legum et juris auxilio canonici et civilis et omnibus aliis exceptionibus, actionibus, deffentionibus, allegationibus et rationibus juris et facti universis que contra presentes litteras possent dici et proponi et quibus in hoc facto renunciari expressius oporteret, jurique dicenti generalem renunciationem non valere, nisi precesserit specialis. In quorum testimonium, ad petitionem dictorum Perrelli et Agnetis ejus uxoris sigillum domini... comitis Nivernensis predictum, salvo jure ipsius presentibus litteris duximus apponendum. Datum anno Domini. M°. cc. nonagesimo tercio, die martis in octavis Purificationis Beate Marie Virginis.

CITARTES 12)

OBLATION AU PRIEURÉ D£ FONTAINES. 16 sepTEMBRE 1479.

« Personnalement establis en leurs personnes, Guillaume Viseneuf de Bas et Jehannette sa femme, fille de feu Jehan Gübert, eulx disant et portant franchises personnelles, lesquels de leur bon gré et bonne voulonté, sans aucunes force ne contraincte, publiquement et en droit, ont cogneu et confessé et par ces présentes confessent pardevant Jehan Caunart, prêtre et notaire-juré et Guichard Gerbault, prêtre et notære-juré de Monseigneur le comte de Nevers, soubz le scel de la prévôté de Decize se sont donné et par ces présentes se donnent hommes serfs et de serve condition de main morte et suyte comme ung des autres hommes de la terre de Fontaines, à frère Jehan de Rouchinol, prieur du prieuré de Fontaines, eulx et leurs hoirs présent et advenir à tousiours et jamais, c'est assavoir que et par le moyen que ledit prieur veult et consent que lesdits dénommés eulx et leurs hoirs joyront et useront de certains hérilaiges maiz et tènements qu'ils portent dudit prieuré tout ainsi et comme il est contenu en certaines lettres reçues, faictes et passées pardevant messire Bartholommicr Prost, prêtre, notaire-juré, promettant et obligeant et renonçant. Fait et donné au lieu de Maulays le seixième jour de septembre mil quatre cent soixante dix neuf. Présens discrète personne messire Guy Compagnon, prêtre; Loys Dornant, Jehan Gilbert, Pierre Gaultier et Jacques Montigny, de la paroisse de Maulays témoins présents et appelés.

Terrier du prieuré de Fontaines.

Mobler 9

Page 1