LA REVOLTE DANS LE COMTE D YORK
1385, 8 février, Westminster. — Richard II mande à Henry Percy, comte de Northumberland, de lui envoyer les actes d'accusation relatifs à Robert Galoun, John Broun, William Marche, Robert Hunter, John Gant, Thomas Symson et John Lovell, de Scarborough.
Enquête faite devant Henry Percy et autres, chargés de juger les rebelles de Scarborough, le 26 août 1381. Dépositions des douze jurés de Scarborough :
« Qui dicunt, super sacramentum suum, quod Robertus Galoun, Willelmus Marche, Robertus Hunter, Johannes Cant, Thomas Symmeson senior, Johannes Broun et plures alii malefactores, quorum nomina ignorantur, percipientes et scientes levaciones et congregaciones in partibus australibus esse perpetratas per rebelles et inimicos domini régis, cupientes ea in forma perpetrare (?) ', se in consiliaribus, congregacionibus et conventiculis levaverunt apud Scardeburgh hostiliter ut inimici domini régis, et insimul congregaverunt per confederaciones inter eos factas, videlicet per juramentum, liberacionem capuciorum multorum, bene ad numerum d hominum, videlicet in vigilia Nativitatis sancti Johannis Baptiste ultimo preterita, anno regni régis nunc quinto supradicto2. In eadem nocte, in predictis congregacionibus et conventiculis suis, transierunt per villam de Scardeburgh hostiliter, ut inimici domini régis, et quosdam plures ligeos domini régis, videlicet Robertum de Aclom, Johannem de Aclom, Willelmum de Shropham, Alanum Waldyfe, Johannem de Stokwyth, et quamplures alios, in domibus suis ibidem obsederunt et ipsos de domibus suis traxerunt, et ad prisonam duxerunt et ibidem imprisonaverunt, quousque dicti ligei jurati fuerunt ut essent fidèles ipsis et communibus tocius Anglie, in prejudicium corone domini régis et sine
1 . Le transcripteur dont nous publions la copie a lu : capientes eam forma perpetrare.