TEXTE INÉDIT
Isti sunt puctus (sic) sive articuli de diversis transgressionibus et horribilibus malefactis populi de Bury, factis priori et conventui ibidem, de quibus petunt remedium secundum justiciam et rationem.
In primis, conqueruntur se (sic) dicti prior et conventus quod dominica proxima post festum Corporis Christi nuper sive ultimo preteritum sive transactum, aldermannus et valentes de Bury, cum magna multitudine rebellium sive ribaldorum dicte ville, valde maliciose et cum magna festinancia, valde mane ante primam, venerunt ad certas personas de conventu in sua ecclesia.,..... ne?