B. Eskilus, Lundensis episcopus
Item ibidem in arcu, ad sinistram ipsius altaris, jacent : Primo in prima parte ipsius sépulture, requiescit vir magnifieus et insignis, ac de stirpe regia oriundus, felicis recordationis D. Eskilus, quondam Lundensis archiepiscopus, et totius Dacie ac Suecie primas, qui tempore B. Bernardi veniens Claramvallem, et monachus factus ibidem, summe humilitatis et totius honestatis ac religionis se spéculum exhibuit, et monachalis perfectionis exemplar suis posteris dereliquit. Obiit autem anno Incarnationis Dominice, MCLXXXI. 15. Radulphus, archiepiscopus Lugdunensis. Sepultus est etiam ibidem, cum eodem (Eskilo), sancte et dulcis memorie D. Radulphus, quondam abbas Clarevallensis, deinde Agynensis episcopus, et demum archiepiscopus Lugdunensis.
16. Aleydis, mater sancti Patris Bernardi. Item etiam ibidem, jacet pie recordationis nobilis domina et Deo devotissima Aleydis, mater doctoris egregii et patris nostri B. Bernardi, primi Clarevallis abbatis, que primo apud
TRÉSOR
Divionem sépulture tradita fuit in monasterio B. Benigni; postea vero, domino volente et nobiscum pie agente, ad humilitatis nostre excitandam et ampliandam devolionem, trasîata est usque ad Claramvallem, et coram altari Sancti Salvatoris collocata, anno Domini MCCL, XIV kal. april. 17. Adam, episcopus Morinensis.
Ante médium altaris S. Mammetis, noster jacet bone memorie D. Adam, quondam episcopus Morinensis, et monachus Clarevallis.
[Hsec habet Bzoviusad annum 1229 : Adam, Morinorum episcopus, vir omni vita laudabilis, confectus jam etate, presulalu se abdicavit, professusque est monasticen in Claravalle.]
18. B. Godefridus, Lingonensis episcopus. Ante altare Omnium Sanctorum jacent quinque venerabiles episcopi.
Et primo sepultus est recte contra médium ipsius altaris, vir vite laudabilis D. Godefridus, quondam Lingonensis episcopis, cognatus B. Bernardi. Hic de primis filiis ejus fuit, postea primus abbas Fonteneti, qui fundato loco regulariter- (]ue ordinato ad suam Claramvallem rediit, ubi postea per plures annos presertim tempore schismatis, quod in Bomana Ecclesia tune vehementer exarsit, dum B. Bernardus semetipsum Ecclesie Sancte periculis in diversis provinciis opponeret; ipse vices ejus tam strenue quam fideliter gerens, non modo negotiis et ulilitatibus monasterii providebat, sed quod magta est etiam, quoties erat opus, aliis cenobiis vacantibus de abbatibus providebat, et tanquam alter abbas Bernardus, non solum in Claravalle, sed in toto ordine habeba- Uir. Sedatis ergo predictis seditionibus, dum in Claravalle prions officio fungeretur, ad Lingonensem cathedram est assumptus, postea cum pie memorie rege Ludovico, Apostolice Sedis functus legatione, Hierosolymam est profectus. Igitur cum eodem rege de itinere predicto rediens, in episcopatu suo usque ad transitum B. Bernardi, et po?t eum per annos circiter octo quievit. Postea vero ad béate memorie Alexan-
drum, Summum Pontificem, accedens cessionem petiit, quam (vixtamen) instantissimis precibus impetravit. Rediens igitur cum litteris Apostolicis cathedre valefecit et iterum ad C!aramvallem se contulit, fecitque fabricari ad opus suum in loco unde S. Bernardus migraverat, capellulam satis humilem, ut apparet, et per annos III et menses circiter IX domum S. Bernardi, eidem capelle contiguam, inhabitans, in sanctaque religione perseverans, circa annum Domini MCLXVI, VI Id. novembris in Domino, sicut pie creditur, féliciter requievit.
[ « En 4751 on a retiré (du tombeau de Geoffroi), une plaque de plomb d'environ 8 pouces de longueur et 5 à 6 pouces de largeur, laquelle, en écriture gravée en huit lignes, dont les dernières sont un peu mangées, portait ce qui suit :
« f Sexto idus novembris, pie memorie dîius Godefridus, eps Lingonensis, hoc in loco sco fine quievit. Ubi et inunctus fuerat et divinis sacramentis munitus per ministerium dïïi Alani, epi Autissiodorensis. Et ablutus in conventu per manus eporum.. et Autissiod. et abbatum honorifice tumulatus. »]
(Bibliot. du Gd.-Sémin. de Langres, ms. de l'abbé Matthieu, XV, p. 617.)
4 9. Gaufridus, episcopus Soritanus, infirmarius Clarevallis.
Ad sinistram vero dicti D. Godefridi, Lingonensis episcopi, versus cemiterium, sepultus est vir venerabilis D. Gaufridus de Meleduno, ex illustri stirpe Gallorum Senonensis, procreatus episcopus Soritanus, qui sub bone memorie D. Roberto, 11° abbate Clarevallis, in hac Claravalle habitum sacre religionis assumpsil, sub eoque et pluribus successoribus ejus diversa gerens officia, inter fratres suos cum eorum gratia et favore est laudabiliter conversatus : demum cum infirmorum fratrum esset sibi sollicitudo commissa sub domino Gerardo, VI0 abbate Clarevallis, factus est episcopus Soritanus in Sardinia in provincia Turritana, quem non traxit ambitio, sed professio compulit, ut alumnus Gai lie ad ritus
196 TRÉSOR
barbaros, et linguam quam non noverat, pertransiret. Ubi vixit per annos septem, et monasterio Claravallis plurima conferens in pauperes et loea cetera dispergebat. Audiens autem canonizationem B. Bernardi, per felicis memorie Alexandram papam tertium factam, et translationem corporis ejusdem B. Bernardi sub domino Henrico abbate VII0 Clarevallis faciendam, ad capitulum générale veniens, exinde ad Claramvallem festinavit, ubi cum archiepiscopo Lugdunensi et coepiscopis officiosissime studuit interesse. Exinde per dies singulos febre invalescente, ad eum, quem honore debito usque celebrem sepulturam, que usque hodie apparet, dévote fuerat prosecutus, Domino vocante, migravit, sicut pium est opinari. Obiit autem prid. Id. octobris circa annum Domini MCLXXIX.