Alanus, episcopus Altisiodorensis
Ad dexteram vero dicti domini Godefridi, quondam Lingonensis episcopi, versus chorum, jacet dominus Alanus, episcopus Altisiodorensis, qui in quadam ecclesie oppidi famosi in Flandria, que Insula nuncupatur, a puero educatus, sub B. Bernardo in hac Claravalle habitum religionis suscepit. Postea primus abbas factus est monasterii, quod Ripatorium nominatur. Cui per annos XII presidens, Domino coopérante, sategit, ut personis utilibus et possessionibus necessariis videlicet grangiis, silvis, agris et pratis et pascuis idem monasterium ditaretur. Anno vero novissimo vite B. Bernardi ab ecclesia Altisiodorensi in episcopum concorditer est electus. Hic multam hospitalitatem omnibus religiosis domos suas frequentantibus exbibuit, suoque monasterio de Ripatorio, unde abbas fuerat, multa noscitur contulisse, Clarevallensi autem cenobio quantam poterat diligentiam exhibebat, illud sepe visitans, auxilia quanta poterat conferens opportuna.
Peractis demum in episcopatu XIII annis, delicontia Sedis Apostolice cessit episcopatu et ad suam rediit Claramvallem. Mansit autem in Claravalle in domo S. Bernardi, quam post discessum domini Godefridi, Lingonensis episcopi, cessit suo episcopatui, plurimaque solatia fratribus exbibens et tanquam multum exercitatus in negoliis ordinis pariter et ecclesiasticis, D. abbati Pontio et successoribus ejus usque ad D. Petrum, venerabilem abbatem Clarevallensem VIII, non mediocriter necessarius fuit. Obiit autem pridie id. octobris in Domino féliciter consummatus, circa annum Domini MCLXXXI.