‹ Le trésor de Clairvaux du XIIe au XVIIIe siècleChapitre 57 sur 82 · Beatus Odo, supprior · texte numérisé non relu

Beatus Odo, supprior

Secundum autem locum, post ipsum, obtinet D. Odo venerabilis, qui supprioris officium subB. Bernardo cum multo favore universorum fratrum usque ad ultimam senectutem adimplevit. Hic fuit in divinis ofïîciis dévolus et strenuus, necnon in corporalibus exercitiis laboriosus. Et quamvis esset in corpore graviter lesus, semper tamen ad universos labores precedebat alios et deducebat exemplis, et verbis efficacibus admonens et invitans, specialiter autem in oblatione Hostie Salutaris se tam devotum exbibebat ut ad modum Simeonis ipse quoque tenere puerum, et mira jucunditate blandiri parvulo videretur. De cujus meritis et virtutibus quid B. Bernardus sentiret, ostendit dum post ejus transitum mox ut primam orationem pro commendatione ipsius anime complevit, prostratus solo, omnibus cunctantibus, non sinemulta lachrymarum efïusione, osculatus est pedes ejus. Obiit autem XII kal. martii.

Page 1