‹ Léon le magnifique, premier roi de Sissouan ou de l'ArmenocilicieChapitre 38 sur 45 · LETTRE D' INNOCENT III. ( VII · texte numérisé non relu

LETTRE D' INNOCENT III. ( VII

(Persuadetur ut treugas ineat cum Comité TripolitanoJ

Illustri régi Ârmeniœ,

Super discordia quae de principatu Antiocheno iiiter Te occasione NepotisTui et Comitein Tripolitanum, peccatis exig-entibus, est suborta, vehementissime contristamur; verentes ne adhuc de ipsa proveniat grave rerum dispendium, niulta corporum strages, et ingens periculum animarum, quodque non leviter est timendum, a perfidis Saracenis nobilis Autiochia occupetur, in tuam non solum et suam, verum otiam totiiis Christianitatis injuriam et jacturam. Qaantumiibet autein partein tuam justifîcare nitaris, sicut per litteras tuas et dilectos filios Tarsensem electum et. . . fratrem Hospitalis Teutonicorum nobis suggerere studuisti, videtur tamen viris prudontibus tain in divino quam in Iiumano jure peritis tua in hoc petitio minus justa, quod postulas ante litis ingressum absque judicio nepoti tuo restitui Antiochiam vel apud alium sequestrari, cum etsi altoi'utrura fuerit faciondum, cognîtione habita in judicio per sentontiam deboat difflniri, eo quod cum prœdictus Cornes ipsius civitatis possessionem obtineat, absque judicio non debeat illa destitui secundum loges et conaue-

tudiues approbatas. In hoc etiam tua videtur intentio minus recta, quod super eodem neg'otio et justitiam tibi postulas exhiberi et violeutiam non desinîs exercere, cum simul non sit et arinis et legibus contendendum. Hœc autem, Fili charissimo, sontentiando non dicimus, sed multorum sententias referendo , ut intelligas quam bénigne curaverimus te tractare, cum te hactenus ab impugnatione Antiochise non cessante, ad tuam petitionem jam tertio causam istam diversis judicibus duxerimus committendam , qui semper tibi secundum juris ordinem obtulerunt justitiam exhibere. Unde prœfatus Cornes de nobis couqueritur pro eo quod te per censuram ecclesia^ticam non compellimus ab ejus impugnatione cessare, cum ipse paratus sit secundum ordinem juris subire judicium, et tu nolis. Multiplici tamen necessitate pensata, ita duximus providendum, ut dictum Comitem precibus, monitis et consiliis efflcaciter inducamus quatenus venerabili fratri nostro patriarchœ Antiocheno, viro utiquc lionesto, provido, et fideli, neutri parti de jure suspecto, castellum Antiocliiœ tenendum committat, donec in judicio de justitia cognoscatur, ut ei tandem illud assignasset pro quo fuerit justa seutontia promulgata, provisis sibi expensis a partibus ad ipsius castelli custodiam opportunis, et promissione sibi a magistris Hospitalis et Templi solemniter facta quod eum ad custodiendum ipsum castellum pro posse juvabuut. Nos enim, actore Deo, virum a latere nostro disposuimus (lestinare qui sine aeceptione personarum et munerum de causa ista cognoscat, et cam sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo praevia ratione décidât. Unde Serenitatem tuam rogandum duximus et moneudam, in remissionem tibi peccaminum injungentes quatenus cum prsefato Comité treugam ineas et observes, ut prsescripta possint discrimina evitari. Sicque Templarii, de quibus valde conquérons, a tua offensione cessabnnt, dummodo tu illos désistas ofTendere, ac de Castro Gaston postulatam sœpe justitiam non deneges exhibere. Heec est enim causa pra^ipua quam contra te habere videntur, quod videlicet castrum

illud èifl restituera contradieiB , neo etiam vis de illo eis exhibera justitiam ssepe monitus et rogatus a nobis. Unde oum vim Yi reppellera omnea leges et omnia jura permittanty ab ils maodme qui mm repelleudo irregularitatem jion contrahuntp cum olerioi uon existant» videtur plerisque quod oontra te offendeutem se possint defeodese tibique impugqanti valeaut repugni^re : prsBsertim cum illa eis subtrahas yiolenter per .qu» consueverunt et debeut expugnare paganos ; oumque tu castrum illud oontra eos detineas et defendas, mirabile non yidetur si ipsi cootra te Antiochiam manutexeant et défendant, in cujus pertinentiis non minimam obtinent portionem, cum longe illud sit defendere quam offendere, ac repugnare sit quam impuguare diversum. Fatentur enim hoc quoque sibi ex indulgentia bon» memoriœ Alexandri pap» prœdecessoris nostri licere, postulantes id ipsum a nobis in instanti sibi necessitatis articule indulgeri, alioquin plures ex ipsis Terram Sanctam se asserunt relicturos. Quos tamen blande studuimus consolari, volentes ut, si super datum fueriti inter te et illos firma concordia reformetur; quia, cum sint viri strenui et potentes, multum tibi et prodesse possunt et, quod Deus avertat, obesse. Monemus ergo Celsitudinem tuam, quam sincère dilectionis brachiis amplexamur, et exhortamur in Domino quatenus ad ea quœ prœdiximus pium habeas cum de- YOtione respectum. Nec putes quod illa dixerimus in favorem prœftiti Comitis, qui per illud horribile facinus quod in patrem et dominum suum inique commisit favorem demeruit, nec ob gratiam Templariorum, quos magis volumus in su» religionis puritate persistere quam adversum te hostititer dimicare ; sed prudenti consilio ista pensavimus propter nécessitâtes urgentes, ut communis utilitas prœferatur. Quocirca modis omnibus expedit et oportet ut si etiam dictus Comes ad sequestrationem castelli uon posset induci, cum ad eam non possit forsan de jure compelli, treugss nihilhominus fiant et firmiter observentur, donec hujusmodi controversia mediante justitia terminetur ; ad quam u tique sopien-

dam Tirum prudentem, sicut prœdiximos , cum Dei auxilio curabimus destinare, per quem testes qui fberint nominatif si se gratia, odio, vel timoré subtraxerint, compelli mandabimus perhibere testimonium veritati. Si qua vero partium tam neoessario et sano consilio noluerit acquiescerez per censaram ecclesiasti* cam et tam per indigenas quam etiam peregrinos eam prtooipimus coerceri.

Datum Yiterbiiy II. Non. Janiii Pontiflcatos nostri anno daodecimo.

( Voir p. 296 )

Page 1