‹ Les Actes des ApôtresChapitre 158 sur 358 · GOGUEL. | JACQUIER · texte numérisé non relu

GOGUEL. | JACQUIER

De auctore, de tempore compositionts et de historica veritate libri Actuum Apostolorum :

Propositis sequentibus dubiis Pontificia Commissio de Re Biblica ita respondendum

decrevit.

I. Utrum, perspecta potissimum Ecclesiae universae traditione usque ad primaevos

ecclesiasticos scriptores assurgente, attentisque internis rationibus libri Actuum sive

in se sive in sua ad tertium Evangelium relatione considerati et praesertim mutua utriusque prologi affinitate et connexione (Ze. 1, 1-4; Act. 1, 1-2), uti certum tenendum sit volumen, quod titulo Actus Apostolorum, seu Πρόξεις Ἀποστόλων, praenotatur, Lucam Evangelistam habere auctorem ?

R. Affirmative.

IT. Utrum, criticis rationibus, desumptis tum ex lingua et stylo, tum ex enarrandi modo, tum ex unitate scopi et doctrinae, demonstrari possit librum Actuum Apostolorum uni dumtaxat auctori tribui debere; ac proinde eam recentiorum scriptorum sententiam, quae tenet Lucam non esse libri auctorem unicum, sed diversos esse agnoscendos ejusdem libri auctores, quovis fundamento esse destitutam ?

R. Affirmative ad utramque partem.

II. Utrum, in specie, pericopae in Actis conspicuae, in quibus, abrupto usu tertiae personae, inducitur prima pluralis (Wir Stücke), unitatem compositionis et authen-

ticitatem infirment; vel potius historice et philologice PRE eam confirmare

dicendae sint ?

R. Negative ad primam partem, affirmative ad secundam. ΙΝ. Utrum, ex eo quod liber ipse, vix mentione facta biennii primae romanae Pauli captivitatis, abrupte clauditur, inferri liceat auctorem volumen alterum deperditum conscripsisse, aut conscribere intendisse, ac proinde tempus compositionis libri

Actuum longe possit post eamdem captivitatem differri; vel potius iure et merito retinendum sit Lucam sub finem primae captivitatis romanae apostoli Pauli librum

‘absolvisse ?

R. Negative ad primam partem, affirmative ad secundam.

V. Utrum, si simul considerentur tum frequens ac facile commercium, quod procul dubio habuit Lucas cum primis et praecipuis Ecclesiae Palaestinensis fundatoribus nec non cum Paulo gentium Apostolo, cuius et in evangelica praedicatione adjutor et in itineribus comes fuit; tum solita eius industria et diligentia in exquirendis testi-

bus rebusque suis oculis observandis; tum denique plerumque evidens et mirabilis

consensus libri Actuum cum ipsis Pauli epistolis et cum sincerioribus historiae monumentis; certo teneri debeat Lucam fontes omni fide dignos prae manibus habuisse eosque accurate, probe et fideliter adhibuisse : adeo ut plenam auctoritatem sibi jure vindicet ?

R. Affirmative.

VI. Utrum difficultates quae passim objici solent, tum ex factis supernaturalibus a Luca narratis; tum ex relatione quorumdam sermonum, qui, cum sint compendiose traditi, censentur conficti et circumstantiis adaptati; tum ex nonnullis locis ab historia sive profana sive biblica apparenter saltem dissentientibus; tum demum ex narrationibus quibusdam, quae sive cum Actuum auctore sive cum aliis auctoribus sacris pugnare videntur; tales sint ut auctoritatem Actuum historicam in dubium revocare vel saltem aliquo modo minuere possint ?

R. Negative.

FPPCESSRE

Page 1