XV11I
et Prophetis et David credendum non esset. Confessi sunt etiam isti haeretici recipere Moysen et prophetas et psalmos, in his tantum testimoniis, quae inducuntur a Jesu et apostolis, et non in aliis. Nos vero dicimus quod si instrumentum , vel scriptum testamentum proferatur , et in aliqua parte sui credatur, débet totum credi, aut in nulla parte sui recipi.
In secundo capitulo convincimus istos et judicamus hsereticos esse , auctoritatibus novi testamenti. Dicimus enim quia fidem catholicam non habet , qui eam non confltetur, quando interrogatur, vel fides periclitatur. Unde Dominus in actibus apostolorum narrât ad Ananiam de beato Paulo : Vas electionis est mihi , ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israël. (Act., ix.) Item Dominus de confitenti centurione ait: Non inveni iantam fidem in Israël. Cum fuisset etiam apostolis denuntiatum ne loquerentur in nomine Jesu, confidenter dicit B. Petrus : Oportet nos magis obedire Deo , quam hominibus. (Act., v.) Ecce quia B. Petrus dicit, quod a Deo est sibi injunctum, ut coram hominibus fidem suam adnuntiet. Interrogatus etiam quis de fide Jesu Christi respondere débet, sicut fecit B. Petrus a Domino interrogatus : Quem , inquit , dicunt esse homines filium hominis? (Matth., xvi.) Respondit S. Petrus, et dixit : Tu es Christus filius Dei vivi. Interrogavit etiam Dominus ccecum illuminatum, non ante illuminationem , sed post: Credis in filium Dei vivi? Et ille : Credo Domine. (Joan., vin.) Interrogata autem a Domino Martha : Credis hoc ? Ait illi : U tique Domine ego credidi quia tu es Christus filius Dei vivi , qui in hune mundum venisti. (Joan., n.) Item S. ^postolus: Corde creditur ad justitiam , ore autem confessio fit ad salutem* (Rom., x.) Item B. Petrus in fine suae epistolse , postquam tradidit mandata et fidei doctrinam , volens aliquid magnum et memorabile tradere , sicut fecit Dominus in fine sui testamenti et prsedicationis tradens corpus suum et sanguinem. Melius enim commendantur mémorise , quse in fine sermonis traduntur atque dicuntur. Sermonem suum ita S. Petrus conclusit : Dominum Jesum Christum sanctificate in cordibus vestris ,parati ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quœ in vobis est fide et spe. (I Pet., m.) Isti etiam hœreticijactant se uon mentiri. Nos vero dicimus, quia plane
PIÈCES JUSTIFICATIVES
meiitiuntur. Est enim fraus in tacendo et in dicendo. Unde B. Paulus confidenter in faciem restitit Petro , quia circumcidebat. Visum enim fuerat B. Paulo , quia veritatem evangelii non adnuntiaret , quia aliud praecipiebat , quam corde credebat. Veritas enim dicti consistit in tribus , in corde , ore et opère. Unde dicitur quod ore duorum vel trium testium stat omne verbum. Secundum hanc intelligentiam dicit Dominus : Qui confitebitur me coram omnibus hominibus , confitebor et ego eum coram pâtre meo. (Math., xvm.) Et item: Oportebat prœdicari pœnitentiam in nomine ejus in . omnes génies. (Matth., x.) Item Jésus : Omnis spiritus qui confite tur Jesum in carne venisse, ex Deo est. (Luc, xxiv.) Et item : Quisquis confessus fuerit, quod Jésus est filius Dei, in Deo manet et Deus in eo. (I Joan., iv.) Et item epistolis B. Pauli : Nemo dicit Dominus Jésus, nisi in Spiritu sancto. Aliquando enim loquitur quis corde et non ore, ut Moyses : ore enim tacebat et corde loquebatur. Cui Dominus : Ut quid clamas ad me? Diabolus enim corde tacebat, et ore loquebatur, dicens : Quid nobis et tibi Jesu Nazarene ? Cur venisti ante tempus torquere nos? (Matth., xxix.) Et item : Scio quia sis sanctus Dei. Et in actibus apostolorum : Jesum novi , Paulum scio. (A et., xix.) Nunquid diabolus veritatem dicebat, in quo nulla veritas est , et qui est pater mendacii testante Domino ? vel quomodo dicebat in Spiritu sancto, in quo Spiritus sanctus non est ? Dominus quidem dicit : Non omnis qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum. (Matth., vu.) Et item : Ut quid vocatis me , Domine , Domine , et non facitis quœ dico? Quomodo enim malus dicit Dominus, Jésus, in Spiritu sancto, cum in eo Spiritus sanctus non sit? Spiritus enim sanctus disciplinée effugiet fictum , nec habitat incorpore subdito peccatis. (Sap., i.) Dicit ergo B. Paulus, de dicto in quo concurrunt fides , spes , caritas. Veraciter enim dicit , qui voluntatem suam sono vocis enunciat , et qui corde tenet, ore fatetur, et operibus exequitur.
In tertio capitulo convincimus istos et judicamus hsereticos esse, novi testamenti auctoritatibus. Dicimus enim quod Deus vult omnem hominem salvum fieri , et ad agnitionem veritatis venire (I Tim., n.), sicut narrât scriptura. Nec Christus pro omnibus esset crucifixus, qui omnia traxit ad se, nec esset
datum plénum salutis remedium : si tantum salvarentur majores , qui originali peccato actualia addiderunt ; et si infantes non salvarentur, quos Deus creaverat et formaverat ad imaginem et similitudinem suam , qui nullum peccatum forte fecerunt, sed tantum originale contraxerunt. Baptisma enim generaliter omnibus essetraditum, tam majoribus, quam minoribus, sicut ait Dominus discipulis : lté docete amnes gentes , baptisantes eos in nomine Patris , et Filii , et Spiritus sancti. (Matth., xxvxii.) Et item : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum cœlorum. (Joan., m.) Dominus dicit discipulis: Sinite parvulos ventre ad me, talium est enim regnum cœlorum. (Me, x.) Quod quidem dicit duplici ex causa. Scilicet ut qui salvari volunt , malitia et dolo parvuli sint , et idem simplicis , sicut ipse ait : Nisi efficiamini sicut parvuli isti , non intrabitis in regnum cœlorum. (Matth., xvm.)Vel ideo dicit, ne apostoli, eorumque successores , super baptisandis unquam dubitarent. Baptisma enim successit circumeisionis inlocum, quse quidem prsecepta erat in majoribus et in infantibus. Et baptisma est generalius et plenius , quia masculi et feminse baptisantur, et gratise ibi prsestantur. Si autem quœratur, cujus fide salvantur infantes, cum ipsi fidem non habeant , sine qua impossibile est Deo placere : dicimus quia fide ecclesiae, vel fide patrinorum, sicut paralyticus est curatus fide offerentium , et per tegulas subraittentium eum; et filius reguli , et filia Cananaese salvati sunt eadem hora qua regulus et Canansea crediderunt. Dicimus enim, quod baptisma débet celebrari in ecclesia , et per ministros ecclesiie, nisi nécessitas urgeat. Unde dicit B. Paulus : Qui idoneos nos fecit ministros novi testamenti. (II Corin., m.)
In quarto capitulo convincimus etjudicamus istos haereticos esse novi testamenti auctoritatibus : quia corpus Dominicum non consecratur nisi per sacerdotem , sive bonus sit , sive malus. Per verba enim sacra, quse dixit Salvator in cœna, scilicet : Hoc est corpus meum, et Hic est sanguis meus, consecratur et conficitur Dominicum corpus. Sicut enim imperatoris , vel régis Francise , vel alicujus potentis nuntius non corrumpit , nec vilificat sui abjectione vel pannositate quod dicit : sic verba Domini sacra variantur, non vitiantur, non
PIÈCES JUSTIFICATIVES
maculantur. Et sicut solis radius transiens per cloacas , maculam non contrahit vel fœtorem ; vel sicut aqua pura et nitida transit ad areolas per canales luteos ac sordidos vel limosos^ sic verba Dominica non sordidantur, nec melius nec nitidus per bonum quam per malum proferuntur. Quoniam ad Dominum non est transmutatio , nec vicissitudinis obumbratio.
Quod autem corpus Dominicum celebrari non debeat nisi in ecclesia , Paulus ait : Aut ecclesiam Dei contemnitis ? Numquid domos non habetis ad manducandum. (I Cor., xi.) Item S. Paulus ad Timotheum : Oportet te conversari in domo Dei, quod est Deivivi ecclesia, columna, et firmamentum veritatis. (I [Tim., m.) Omnes etiam fidèles debent doctrinam suam accipere in ecclesia. Unde B. Paulus : Mulieribus in ecclesia loqui non permitto , sed in silentio discant cum omni humilitate. (I Tim., n.) Hic est enim panis angelorum , quem manducat homo , qui descendit de cœlo. Et sicut manna quod pluerat de cœlo , ac virga Aaron , quae fronduerat , servabantur in arca, et tabulas testamenti, quse erant scriptse digito Dei : sic corpus Dominicum non consecratur, nec custoditur nisi in ecclesia, carissimum Domini sanctuarium. Et sicut arca deferebatur in humeris a solis levitis, et custodiebatur, et soli levitse ministrabant in tabernaculo Domino : sic solis sacerdotibus et eorum ministris commissa est ecclesia? cura atque tradita. De hac arca dicitur in Apocalypsi : Apertum est cœlum , et visa est arca testamenti in templo ejits. (n.) Solis etiam sacerdotibus tradita est potestas ligandi atque solvendi. Unde Dominus B. Petro : Quodcumque ligaveris super terram , erit ligatura et in cœlis ; et quodcumque solveris super terram , erit solutum et in cœlis. (Matth., xvi.) Et B. Paulus Timotheum: Hujus rei gratia reliquite Cretœ , ut corrigas ea quœ desunt, ut constituas presbyteros per singulas civitatcs. (Tit., î.) Item de ordinibus : Presbyteri , qui bene prœsunt , duplici honore digni habeantur. (I Tim., v.) Item: Adversus presbyterum accusationes noli accipere , nisi sub duobus vel tribus testibus. Et item : Oportet diaconos pudicos esse. Et item : Omnibus qui sunt Philippis episcopis et diaconibus , gratia sitvobis et pax. (Philip., i.) Ecce quibus committitur verbum Dei, scilicet verbum praedicationis et correctionis. Item B. Paulus:
Argue, obsecra , increpa in omni potestate et discretione. (II Tim., iv.) Et item Dominus ad discipulos: Docete eos servare omnia quœcumque mandavi vobis. Istis ergo presbyteris , episcopis , diaconibus , clerici et laici debent obedire propter Deum, sive sint boni , sive sint mali. Un de Dominus : Super cathedram Moysi sederunt Scribœ et Pharisœi: quœ dicunt facite , quœ autem faciunt facere nolite. (Ibid., xxm.) Et B. Petrus de potestatibus : Subditi estote dominis vestris, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis. (I Pet., n.) Et item: Sit pastor potens in doctrina sua. (Tit., i.) Et item: Ob édite prœpositis vestris , et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi pro animabus vestris rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes. (Heb., xm.) Item : Mementote prœpositorum vestrorum , qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis , imitamini fidem. Quia qui altario servit, de altario participa. Et si vobis spiritalia seminamus , non magnum est si carnalia vestra metamus. (I Cor., ix.) Et item ad Timotheum : Tu autem permane in his omnibus quœ didicisti , et crédita sunt tibi: [quia ab infantia sacras litteras didicisti, quœ te po s sunt instruere ad salutem. (II Tim., m.)
In quinto capitulo convincimus et judicamus istos hsereticos esse , novi testamenti auctoritatibus , quia nolunt confiteri , quod vir et mulier possint salvari , si carnaliter misceantur. Qui quidem palam preedicare soliti sunt, quod vir et mulier salvari non poterant , nisi carnaliter convenirent. Laudant enim et approbant fecunditatem pecudum ; et damnant et improbant fecunditatem hominum , et amant sterilitatem mulierum. Sicut scriptura narrât : Beatœ stériles, et ventres qui non genuerunt, etc. (Luc, xxm.) Et hoc quidem prœdicant , ut innumerabilis substantiae rarus inveniatur dominus , et quae facta est creatura ad usum et servitium hominum , careat possessore , habitatore , rectore : volentes omnes esse sicut ipsi sunt. Juxta quod ait B. Paulus : Volo omnes esse sicut ego sum. (I Cor., vu.) Et sic virginitatem videntur prsedicare , ut sint omnes virgines , sicut fuit Christus et Maria virgo. Et Dominus ipse dixit: Crescite et multiplicamini et replète ter ram. (Gen., i ; Joan., n.) Videntur enim «uotias detrahere, et eas damnare, quas quidem dominus Jésus
PIÈCES JUSTIFICATIVES
sua et Mariae rnatris suœ, et discipulorum prsesentia dcdicavit, et aquse in vinum versœ miraculo illustravit. Dicit ctiam Evangelio : Quod Deus conjunxit, homo non separet. (Matth., xix.) Et non nisi causa fornicationis licoat viro uxorem dimittere. Item B. Paulus : Qui matrimonio jungit virginem suant, bene facit. Et item: Si nubat virgo , non peccat. Et item: Mulier alligata est legi , quanto tempore vivit vir ejus , nec habet potestatem sui corporis , sed vir. Similiter et de viro. Et item : Nolite fraudare invicem , nisi ex consensu , ut vacetis orationi. Postea rêver timini in idipsum,ne tentet vos satanas. (I Cor., vu.) Item : Yolo junior es nubere, filiot procreare, maires familias esse. (I Tim., v.) Et item : Non ego dico , sed Dominus. Et item: Salvabitur mulier per natorum generationem. (I Tim., n.) Si esset peccatum filios procreare , quare diceret Dominus , cur diceret apostolus bonum esse ? et quare diceret, revertimini, et volo ? Numquid vult Deus , numquid vult apostolus, ut fiât peccatum ? Credimus itaque quod vir et uxor salvantur, licet carnaliter misceantur.
In sexto capitulo convincimus istos etjudicamus hsereticos es3e, et ab unitate ecclesiae prsecisos, novi testamenti auctoritatibus. Dicimus enim, quia ministerium ac potestatem ligandi atque solvendi Petro sanctissimo tradidit Dominus , dicens : Quodcumque ligaveris , etc. (Matth., xvi.) Et B. Jacobus : Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiœ. (Jacob., v.) Et item : Ecce ego mitto ad vos sapientes et scribas. (Matth., xxm.) Et sicut ait in evangelio Dominus : Non omnes capiuntverbum istud. (Matth., xvi.) Prceterea dicimus, quod stantes deberent de evangelio respondere, et disputare, cum omnes christiani 3tent, quando evangelium recitatur. Et si tune stamus , cum legitur: multo fortius, cum exponitur. Nec debuissent locum tenere sedendi , postquam elegerant locum standi. Multas etiam habemus auctoritates, quibus colligitur manifeste, quod stare debeat quis, cum evangelium adnuntiat : ut est illud : Stetit Jésus in loco campestri. (Luc, vi.) Et item : Stabat Jésus et clamabat dicens: Médius vestrum stetit, quem vos nescitis. (Joan., vu.) Et item post resurrectionem apostolos confirmans et prsedicans , stetit. Unde dicitur : Stetit Jésus in medio discipulorum suorum ,
et dixit: Paxvobis. (Joan., xx.) Ipsi autem non obtinent locum judicantis, sed respondentis. Dominus enim sedere debuit , cui a pâtre omne judicium datum est. Ipsi vero non judicant , sed judicantur: nec eis est in ecclesiae ministerium concessum praedicandi. Isti autem haeretici taies sunt , quales doctor sanctae ecclesise futuros esse praenuntiat dicens : Mali homines et seductores proficient in pejus , errantes et in errorem mittentes. Erit enim tempus > cum sanam doctrinam non sustinebunt , sed a veritate auditum avertent , ad fabulas autem convertentur. (II Tim., m.) Item : Quidam aberrantes , aversi sunt in vaniloquium , volentes esse legis doctores , non intelligentes quœ loquuntur, neque de quibus affirmant. (I Tim., i.) Istorum vero inobedientiam punire deberent ecclesiae praelati atque corrigere coram omnibus.' Unde S. Paul us: Peccantes coram omnibus arguantur,ut cœteri corrigantur. (I Tim., v.) Item B. Paulus ad praelatos : Habentes in promptu ulcisci omnem inobedientiam. (II Cor., x.) Et : Eos qui contradicunt potentes argue. (Tit. I.) Et item: Argue, obsecra , increpa , in omni imperio. (II Tim. iv.) Et item: Tradidi hujusmodi satanœ in interitum carnis , ut spiritus sit salvus in judicii diem. (II. Cor. v.) Itemque : Judicavi eum qui hujusmodi est. Itemque : Qui aliud vobis adnuntiaverit, anathema sit.
Responderunt haeretici , quia episcopus qui dederat sententiam erat haereticus , et non ipsi : et quod erat inimicus eorum, atque erat lupus rapax, et hypocrita, et inimicus Dei, ac nonbene judicaverat. Et noluerant respondere de fide sua, quia cavebant se ab eo , sicut eis praeceperat Dominus in evangelio : Attendite a falsis prophetis , qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus sunt lupi rapaces. (Matth., vu.) Et quod ipse erat persecutor eorum fraudulentus , et parati erant ostendere per evangelia atque epistolas quod non erat bonus pastor, neque ipse, neque caeteri episcopi vel presbyteri, sed potius mercenarii. Respondit episcopus, quod sententia in eos de jure erat dictata , et paratus erat probare in curia domini Alexandri papse catholici , et in curia Ludovici régis Francise , et in curia Raimundi comitis Tolosani , vel uxoris ejus , quae erat preesens , vel in curia prsesentis Trencavelli , quod recte fuerat judicatum, et quod isti mani-
PIÈCES JUSTIF1CATIV» S.
feste essent h<eretici, et de h&eresi notati. Atque promisit se eos accusare de haeresi in omni curia catholica , et se subiturum judicii discrimen.
Videntes vero se esse convictos atque confusos , converterunt se ad omnem populum dicentes : Audite , ô boni viri , fidem nostram , quam confitemur, nunc confitemur autem propter dilectionem et gratiam vestri. Respondit episcopus prsedictus : Vos non dicitis , quod propter gratiam Domini dicatis : atque dicitis, propter gratiam populi. Et illi inquiunt : Nos credimus unum Deum vivum et verum , trinumque atque unum, Patrem , et Filium , et Spiritum sanctum : filiumque Dei carnem suscepisse, baptisatum fuisse in Jordane , jejunasse in deserto , praedicasse salutem nostram, passum, mortuum atque sepultum , ad inferos descendisse, resurrexisse tertia die, ad cœlos ascendisse , Spiritum paraclitum in die Pentecostes discipulis misisse , venturum in die judicii ad judicandos vivos et mortuos, omnesque resurrecturos. Cognoscimus etiam quia quod corde credimus ore debemus confiteri. Credimus quia non salvatur qui non manducat corpus Christi : et quod non consecratur nisi in eccclesia, atque etiam nisi a sacerdote sive bono, sive malo , nec melius fieri per bonum quam per malum. Credimus etiam quod non salvatur quis , nisi per baptismum , et parvulos salvari per baptisma. Credimus etiam, quod vir et mulier salvantur, licet carnaliter misceantur. Et quod pœnitentiam debeat unusquisque accipere ore et corde , atque a sacerdote et in ecclesia baptisari. Et quidem si quid in ecclesia amplius posset ostendi per evangelia vel epistolas , illud crederent et confiterentur.
Interrogavit etiam eos episcopus prsedictus, si jurarent 3e tenere fidem istam et credere. Et si quid amplius debeant confiteri, quod maie senserant atque prsedicaverant, an non? Respondentes dixerunt, quod nullo modo jurarent, quia contra evangelium facerent, et epistolas. Contra eos vero inducte sunt novi testamenti auctoritates a predictis catholicis personis. Auditis itaque utrimque auctoritatibus , surgens prsedictus episcopus judicavit sic.
Ego Gaucelinus episcopus Lodovensis , jussu et mandato Albiensis episcopi, adsessorumque ejus, judico et per sen-
tentiam dico, quod maie sentiunt haeretici isti de jurejurando, et debent jurare , si resipiscere volunt , prsestandumque est jusjurandum ubi fides perielitatur. Et quia infâmes sunt , et de heeresi notati , debent purgare suam innocentiam , et redeuntes ad ecclesise unitatem , fidem suam debent jurejurando adstruere , sicut tenet et crédit ecclesia catholica : ne infirmi qui sunt in ecclesia corrumpantur, et ne oves morbidœ universum gregem contaminent. Nec est contra evangelium vel epistolas Jacobi. Quod enim dicitur in evangelio : Sit sermo vester, est est, non non , neque jurabitis per cœlum neque per terram, etc^Matth., v), non prohibetur jurare per Deum , sed per creaturas. Gentes enim colebant creaturas : et si fuisset licitum jurare per creaturas, reverentia et honor, qui soli Deo debetur, creaturis exkiberetur, et sic idola et creaturae velut Deus adorarentur. Legitur enim in Apocalypsi, quod Angélus levavit manum suam in cœlum , et juravit per viventem in sœcula sœculoru n. (Apoc, x.) Et B. Paulus ad Hebraeos inquit : Quoniam Deus neminem habuit, per quem juraret majorem, juravit, inquit, per semetipsum. Homines enim per major em sui jurant, et omnis contrôler siœ eorum finis ad confirmationem est juramentum. In quibus abundantius volens ostendere Deus pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sut, interposuii jusjurandnm. (Heb., vi.) Juravit Deus dicens : Juravi per memetipsum. (Gen., xxn.) Et item : Juravit Dominus , et non pœnitebit eum. (Psal., cix.) Apostolus etiam fréquenter juravit per Deum sic: Testis est mihi Deus. (Philipp., i.) Itemque : Testor Deum. (I Tim., v.) Si itaque juravit Dominus, juravit Angélus , juravit Apostolus : quare non recte juratur, ubi maxime fides perielitatur ? Vel illud quod dicitur in evangelio , et in epistola B. Jacobi, consilium est, non prseceptum, quia si non juraretur, non dejuraretur. Et quod amplius est, a malo est. (Matth., v.) Id est, de infirmitate non credentis, non de infirmitate jurantis. Vel secundum primam expositionem, a malo est , id est ex peccato vel diabolo , quia suadet jurare per creaturas. Videntes itaque quod super hoc erant convicti , dixerunt quod episcopus Albiensis fecerat eis pactum quod non cogeret eos jurare. Quod ipse episcopus Albiensis negavit. Surgens itaque episcopus Albiensis dixit : Sententiam ,
PIÈCES JUSTIFICATIVES. XXVII
quam nunc protulit Gaucelinus episcopus Lodovensis , ego confirmo et laudo , atque meo jussu data est, et commoneo milites de Lumbers, quatinus non manu teneant eos per finitionem, quam fecerunt in manu mea.
Ego Castrensis abbas electus judex hanc sententiam laudo, et assensu meo data est ita.
Ego Ardulensis abbas electus judex hanc sententiam laudo, et assensu meo sic data est.
Ego Arnaldus Debe electus judex similiter hanc sententiam laudo, et meo assensu sic data est.
Ego Candiliensis abbas electus judex sententiam hanc laudo.
E^o Pontius de Arsax Narbonensis archiepiscopus , hanc sententiam ratam habeo , atque istos hœreticos esse scio , et eorum sententiam improbo.
Ego Arnaldus Nemausensis pontifex similiter laudo hanc sententiam.
Ego G Tolosanus episcopus similiter laudo et affirmo
hanc sententiam.
Ego G Agathensis preesul similiter facio , et excom-
munico eos , atque ejicio eos de divino officio sanctse matris Ecclesise , et omnes illos qui istos fraudatores christianorum audierint , aut manutenuerint, sint cum illis in aeterna damnatione , donec ad satisfactionem veniant.
Ego Raimundus abbas B. Pontii similiter.
Ego Enricus abbas Galiacensis similiter.
Ego abbas Fontis Frigidi similiter.
Ego M Tolosensis prsepositus similiter.
Ego Gil abbas et prsepositus similiter.
Ego R archidiaconus Agathensis similiter.
Ego Guido prior de Montepessulano similiter.
Et ego P Sendracensis abbas similiter.
Et ego magister Blancus similiter.
Et ego Bego de Verreiras similiter.
Et ego Trencavellus vicecomes in nostra praesentia, sicut judicatum est, laudo et affirmo similiter.
Et ego Constantia , soror régis Francise uxorque comitis Raimundi Tolosani, similiter.
Et ego Sicardus vicecomes Lauracensis similiter.
Et ego Isarnus de Dornia similiter laudo et affirmo hanc sententiam cum omnibus istis antedictis , in praesentia populorum castrorum , scilicet de Lumbers et Albi , aliorumque multorum populorum qui hanc sententiam laudare atque judicare audiunt.
N° 9. — Cf. p. 386.
Meurtre de Raymond Trencavel.
Sane quoniam de eodem Guillelmo (Raymundus Trencavel) incidentes facta est mentio , silendum non est quid in illum postea, excrescente supra modum malitia , sit a suis commissum : quam levis occasio piaculare peperit scandalum, et quam terribile subsecutum sit inauditae ultionis exemplum. Res enim recentis mémorise est, crebro certoque mihi comperta relatu. Idem vir nobilis et magnus, juxta nomen magnorum qui sunt in illa terra, cum post Tolosanam, cui interfuit, expeditionem, finibus suis per circuitum fortiter defendendis in pace ageret ; causa exstitit ut nepoti incursu hostium laboranti, subvenire deberet. Denique ipse cum manu non parva prsecedens, praecepit ut reliquus exercitus 3equeretur. Erumpens ergo ex subjectis urbibus Bederensi (Biterrensi) et Carcassonensi, juventus non modica, armis animisque instructa properabat. Contigit autem ut quidam Bederensis, numéro fretus concivium , equiti non ignobili simul procedenti petulanter injuriam faceret, equo ejus militari, quem dextrarium vocant, ablato etferendisin viâ sarcinis deputato. Eques vero, sibi toto ordine equestri adjuncto, in praesentia ducis acerrimam movit querelam, illatam injuriam tanquam minus quidem damnosam, sed multum dedecorosam exagerans. Dux vero placare volens équités, constanter pronuntiantes quoô protinus ab exercitu discederent, si Bederensis concivis sui impunitate gauderent, auctorem injurias conquerentium tradidit voluntati. Quem illi levi quidem sed aliquantulum indecora mulctatum pœna tanquam dehonestatum et deinceps sine honore victurum dimiserunt. Unde vehementer indignata est civitas Bederensis, quasi unius civis vel exiguum dedecus universitatem suam maculasset. Itaque universi cives domino suo ab expeditione reverso lacrymabiliter supplicarunt, ut aliquo honesto et competenti modo subjectae et devotae sibi urbis dedecus aboleret. Ille, ut erat animi satis civilis, clementer humiliterque respondit, seque id quod necessitate placandi équités actum fuisset, libenter emendaturum, et civibus optimis die certo ex eorum arbitrio
PIECES JUSTIFICATIVES
solemniter satisfacturum spopondit : quam illi sponsionem amplexi quieverunt. Statuto die sponsor cum amicis et subjectis nobilibus adfuit : et basilicam cathedralera ingressus, civium, quibus prœsente episcopo satisfaceret, praestolabatur adventum, illi quoque , furore callide dissimulato , mox affluere, loricas et sicas veste superductategentes ; procedensque in médium qui injuriam fecerat, et ignominiam reportarat : « Ecce ego, inquit, homo infelix et vitee pertsesus, eo quod mihi contigerit cum dedecore vivere. Dicat nunc, si placet,dignatiotua,dominemi, utrum velit quodcircameactum est emendare, ut velim possimque vivere. » Tune vir memorabilis satis civiliter et infra personam dominantis : « Paratus sum, inquit, super hoc prsesentium procerum consilio civiumque arbitrio stare, sicut spopondi. » Rursus ille : « Bene , inquit, diceres , si alicujus exhibitione honoris a te nostra posset confusio compensari. Nunc autem, cum in ea mensura, quâ mensus es nobis dedecus, non possis remetiri honorem, nostram non aliter quam tuo necesse est sanguine maculam expiari.» Quo dicto, arma cives nequissimi, quee occuluerant, retexerunt ; et impetu facto coram sacro altari, frustra se pene usque ad periculum proprium objectante episcopo , dominum proprium cum amicis et proceribus suis lanistee crudelissimi perimerunt.
(Ex Guillelmi Neubrigensis, De rébus Anglicis, lib. n. — Recueil des histor. des Gaules, t. XIII, p. 107.)
No 10. — Cf. p. 394.
Notitia conciliabuli apud S. Felicem de Caraman sub Papa hœreticorum Niquinta celebrati.
Ecclesia Tolosana adduxit Papam Niquinta in Castro sancti Felicis, et magna multitudo hominum et mulierum ecclesise Tolosana?, aliarumque ecclesiarum vicinarum, congregaverunt se ibi ut acciperent consolamentum quod dominus Papa
Niquinta cœpit consolare. Postea vero Robertus de Spernone, episcopus ecclesise Francigenarum (id est, illius sectse hominum habitantium respectu Occitanorum ultra Ligerim), venit cum consilio suo : Marchus Lombardise venit cum consilio suo similiter, et Sicardus Cellarerius ecclesise Albiensis episcopus venit cum consilio suo et B. (Bernardus) Catalani venit cum consilio suo ecclesise Carcassensis, et consilium ecclesise Aranensis (le Val -d'Aran) fuit ibi. Omnes igitur innumerabiliter congregati voluerunt habere episcopum ; et elegerunt Bernardum Raimundum homines Tolosanse ecclesise qui voluerunt habere episcopum. Similiter Bernardus Catalani et consilium ecclesise Carcassensis , rogatus ac mandatus ab ecclesiâ Tolosanâ , et cum consilio et voluntate et solutione domini S. (Sicardi) Cellarerii , elegerunt Guiraldum Mercerium , et homines Aranenses elegerunt Raimundum de Casalis. Postea Robertus de Spernone accepit consolamentum et ordinem episcopi a domino Papa Niquinta, ut esset episcopus ecclesiarum Francigenarum. Similiter et S. Cellarerius accepit consolamentum et ordinem episcopi, ut esset episcopus ecclesise Albiensis. Similiter vero Marchus consolamentum et ordinem episcopi, ut esset episcopus ecclesise Lumbardise. Similiter vero Bernardus Raimundus accepit consolamentum et ordinem episcopi, ut esset episcopus ecclesise Tolosanse. Similiter Guiraldus Mercerius accepit consolamentum et ordinem episcopi, ut esset episcopus ecclesise Carcassensis ; et Raimundus de Casalis accepit consolamentum et ordinem, ut esset episcopus Aranensis.
Post hsec vero Papa Niquinta dixit ecclesise Tolosanse : « Vos dixistis mihi ut ego dicam vobis consuetudines primitivarum ecclesiarum, sint levés an graves. Ei ego dicam : Septem ecclesise Asice fuerunt divisse et terminatse inter illas, et nulla illarum faciebat ad aliam aliquam rem ad suam contradictionem. Ecclesise Romanse et Drogometise et Melenguise et Bulgarise et Dalmatise sunt divisse et terminatse, et una ad alteram non facit aliquam rem ad suam contradictionem ; et ita pacem habent inter se : similiter vos facite. »
Ecclesia vero Tolosana elegit Bernardum Raimundum et
PIÈCES JUSTIFICATIVES
Guillermum Garcias, et Ermengaudum de Forest, et Raimundum de Beruniaco, et Guillabertum de Bonovillario, et Bernardum Guillermum Contor, et Bernardum Guillermum Bonse- Villse et Bertrandum de Avinone, ut essent divisores. Ecclesia vero Carcassensis elegitGuiraldum Mercerium, et Bernardum Catalanum, et Gregorium et Petrum Calidas-Manus, et Raimundum Pontium et Bertrandum de Molino, et Martinum de lpsa-Sala, et Raimundum Guibertum, ut essent divisores ecclesise. Et isti congregati et bciae consiliati dixerunt quod ecclesia Tolosanaet ecclesia Carcassensis sint divissepropter episcopatus ; quod sic (scilicet) episcopatus Tolosse dividitur cum archiepiscopatu Narbonensi in duobus locis, etcum episcopatu Carcassensi a Sancto-Pontio , sicut montana pergit inter castrum Cabaretii et castrum Alti-Pulli, et usque ad divisionem castri Saxiati et castri Verduni, et pergit inter Montem-Regalem et Fanum-Jovis ; quod sicut alii episcopatus dividuntur ab exitu Radensis usque ad Leridam sicut pergit apud Tolosam, ita ecclesia Tolosana maneat in sua potestate et in suo gubernamento omnem episcopatum Carcassensis et archiepiscopatum Narbonensem, et aliam terram, sicut divisum et dictum est, usque ad Leridam, sicut vergit ad mare.
Et ita ecclesise sunt divisée sicut dictum est, ut habeant pacem ad invicem, et una ad alteram non faciat aliquid ad suam contradictionem. Hujus sunt testes rei et defensores Bernardus Raimundus, et Guillelmus Garcias, etErmengaudus de Bauniaco, et Guilabertus de Bonovillario, et Bernardus Guillelmi Contor, et B. ( Bernardus ) Guillermi Bonse- Villae, Bertrandus de Avinone; et ecclesise Carcassensis Guiraldus Mercerii et B. Catalani ; et Gregorius et Petrus Calidas-Manus, et Raimundus Pontii, et Bertrandus de Molino, etMartinus de lpsa-Sala, Raimundus Guiberti. Et omnes isti mandaverunt et dixerunt Ermengaudo de Foresto ut faceret dictatum et chartam Tolosanse ecclesiae : similiter et Petro Bernardo, ut faceret chartam ecclesise Carcassensis.
(Voir D.Vaissette, t. ni, n. i, ffist. de Lang., iv — D. Bouquet, t. xiv, p. 448. )
No n. — Cf. p. 413.
Lettre du cardinal Pierre de Saint-Chrysogone à l'univers catholique.
Petrus, Dei gratia, tituli Sancti Chrysogoni presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, universis sanctae raatris Ecclesise filiis, catholicam atque apostolicam fidera servantibus , in Domino salutem. Testante apostolo , sicut unus Deus, ita una fides essedignoscitur, a cujus integritate nullus potest sine periculo deviare : cujus fundamentum , preeter quod nullus aliud potest ponere, Apostoli et apostolici vere successores eorum, inspirante et docente Spiritu sanctos sanis doctrinis, tanquam vivis ex lapidibus, ita firmiter et circumspecte gesserint, quod nec sonantis impetus aquilonis, nec impiorum machinée, licet crebris assultibus impugnetur, illud poterunt a sua firmitate movere. Unde, quamvis diebus istis, quidam falsi fratres , Raimundus de Bauviaco , Bernardus Raimundi , et quidam alii , transfigurantes se in angelos lucis, cum sint sathanee, prius christianse et apostolicse fidei contraria preedicantes venenosa prsedicatione multorum animas deceperunt, et, secum traxerunt ad ruinam : novissime tamen, ille qui révélât mysteria, et ad confutandos seniores Israël dédit spiritum Danieli , ad animas diabolica fraude deceptas respiciens, noluit ulterius perfidiam illorum velari, nec christianse fidei sinceritatem illorum prsedicatione corrumpi ; sed sua admirabili potestate, audientibus et videntibus multis , quod prius latuerat venenurn perfidise detexit, in augmentum et gloriam fidei christianse. Cum itaque prsedicti Raimundus et Bernardus, atque alii, venerabili fratri nostro Reginaldo Bathoniensi episcopo, et nobilibus viris, vicecomiti de Turenna, et Raimundo de Castro-Novo, qui de consilio nostro in terram Rogerii de Bedieres, pro liberatione venerabilis fratris nostri Albiensis episcopi vénérant, occurrissent, et se confiterentur a nobili viro comité Tolosae et aliis baronibus, quieos in perpetuum abjuraverant, injuste tractari ; cum pro defensione suae fidei ad prœsentiam nostram se venturos proponerent, si veniendi et redeundi securitatem haberent, memorati episcopi et vicecomes, ne
PIÈCES JUSTIFICATIVES. XXXIII
corda simplicium qui illorum erant fœce imbuti, scandalum paterentur et diffidentiœ adscriberent, si eis audientia negaretur, ex parte nostra et prasdicti comitis indulserunt, ut cum omni securitate se conspectui nostro prcesontarent, quatinus sub nostro et venerabilis fratris nostri Pictavensis episcopi, apostolicœ Sedis legati , et aliorum discretorum virorum et totius populi examine audirentur : et si recto et sane crederent, probarentur, et postquam a nobis 3xaminati fuissent, nihilominus ad propria remearent securi , ne metu vel violentia quolibet ad confessiononi verœ fidoi viderontur inducti ; ita tamen quôd, post elapsos octo dies, juxta editum quod exierat, nisi ad fidem nostram redirent, de terris principum qui eos abjuraverant, doberent expelli. Nos itaquo iudulgentiam ab episcopo et vicecomite factam, quamvis a prsefato comité Tolosse et alios nobilibus viris, sicut diximus, jam exierat edictum ut do terris eorum deberent expelli, ratam habentes , eodem Pictavensi episcopo et comité Tolosae, et aliiâ clericis et laicis quasi trecenti3, in ecclesia boati Stephani nobiscum pariter congregatis, illis injunximu3 ut fidem suam nobis exponeront ; et ad catholica? fidei veritatem redeuntes, infamiam, quam et tota terra et ipsi pariter per damnabilem praedicationem incurrerant, per salutiferam confessionem veree fidei removerent. Ipsi vero, inter alia verba qiiîe hinc inde processerunt , cartam quamdam, in qua fidei suse articulos conscripserant , in médium protulerunt, et eam sicut prolixius conscripta fuerat, perlcgerunt. In qnâ cum verba queedam deprehendissemus, quse et suspecta osso videbantur, et nisi plenius exponerentur, haeresim quam prœdicaverunt possent velare, quaesivimus ut, verbis latinis respondentes , suam fidem defenderent, tum quia lingua eorum non erat nobis satis nota, tum quia evangelia et epistolae, quibus tamen fidem suam volebant confirmare , latino eloquio noscuntur esse conscripta. Cumque id facere non auderent, utpote qui linguam latinam penitus ignorabant (sicut in verbis unius eorum apparuit, qui cum latine vellet loqui , vix duo verba jungere potuit et omnino defecit) necesse fuit nos illis condescendere , et de ecclesiasticis sacramentis, propter imperitiam illorum, quamvis satis erat absurdum, vulgarem sermonem habere. Illi igitur duo prin-
cipia esse penitus donegantes, publiée coram nobis et prsedictis viris confessi sunt, et firmiter asseruerunt quod unus Deus Altissimus omnia visibilia et invisibilia condklisset, quod scripturis, sicut verum est, Evangeliis et Apostolicis comprobatur. Confessi sunt etiam quod sacerdos noster , bonus sive malus, justus vel injustus, et talis etiam quem adulterum aut alias criminosum esse sciebant, indubitanter corpus et sanguinem Christi posset conficere, et per ministerium hujusmodi sacerdotis, etvirtutem divinorum verborum, quaa a Domino prolatasunt, panis et vinum in corpus et sanguinem Christi vere transibant. Asseruerunt quoque quod parvuli vel adulti , nostro baptisati baptismate, salvantur, et nullus sine nostro baptismo potest salvari : omnino inficiantes se aliud baptisma aut manus iinpositionem , sicut eis imponebatur, habere. Affirmaverunt nihilominus, quod vir et mulier matrimonio copulati , si aliud peccatum non impediat, licet carnaliter alter alteri debitum reddat, propter bonum matrimonii excusati salvantur et propter hoc nunquam damnabuntur. Archiepiscopos prseterea et episcopos, presbyteros, monachos, canonicos, heremitas, templarios, hospitalarios, affirmaverunt esse salvandos. Dignum quoque et justum esse dicebant, ut ecclesias in honorem Dei atque Sanctorum fundatas, cum summa devotione visitantes adirent, et sacerdotibus et aliis eorum ministris honorem et reverentiam exhibentes, primitias et décimas eis persolvere deberent, et de omnibus parochialibus dévote respondere.
(Baronius, Annal., éd. Theiner, t. xix, p. 465, et dans D. Bouquet, t. xix.)
FIN DES PIÈCES JUSTIFICATIVES