PIÈCES JUSTIFICATIVES
Confirmalio quam fecit comes Engolismae de Chabronedae dono, cerlae parlis in foresta Buæiae (1474). (Cartulaire de Saint-Amans-de-Boixe, n° 304; dix-huitième siècle. In-f° mss., arch. de la Charente), inédite.
Notum sit tam præsentibus quam futuris quod ego Guillelmus Talafer, comes Engolisme, Vulgrini filius, et Marguerita uxor mea et filii nostri, Vulgrinus scilicet, primogenitus noster, Guillelmus Talafers, Ademarus, Griselus, Fulco, et Almodis filia nostra, uxor Amanevii de Labret, de salute animarum nostrarum sulliciti, considerantes etiam quod novissimo die, quando omnes homines resurgere habent, cum corporibus suis, de faclis suis Deo rationem sunt reddituri, pro remedio animarum nostrarum el parentum nostrorum, damus et concedimus ecclesie beati Amantii, a progenitoribus nostris in alodio suo fondate, et fratribus in jam dicta ecclesia Deo servientibus, quidquid juris habemus vel a nobis habetur in illa parte Buxie quam Vulgrinus Joscelino, predicte ecclesie venerabili abbati, et aliis quamplurimis qui cum eo erant consilio nostro designa- “rat, terminum scilicet de Chabroneda et lassemptias (sic) de la Chauzada usque ad terram de Echausec, et omnia existentia infra Chauzadam, que dividit feodum aus Blanchardencs et aus Gastolencs usque ad terram de Manlia ?; sic inquam omnia prænominala predicte ecclesie et fratribus in ea Deo servientibus damus atque concedimus, ut ipsi perpetuis tempori : bus ea quiete habeant et pacifice possideant. Et ut hujus doni concessio certior et firmior in posterum habealur, presenti (cartule) signa nostra propria$ imprimimus, et sigillis nostris illam corroborari facimus. Huius vero doni et concessionis testes sunt Jordanus, prior de Vinzella, Petrus Charelli, sancti Amantii monachus, Arnaldus capellanus sancli Andree, Helia Rollandus sacerdos, Petrus, capellanus saneti Antonini, Guillelmus Geraldi diaconus, Petrus Roberti miles, Guillelmus Martini de Vinzella,
Ed
4. Le texte du cartulaire porte « Amantici » ; le copiste est souvent peu correct.
2. Les seuls noms que nous puissions identifier sont ceux de Saint- Amant-de-Boixe (Buxia), d'Eschoisy (Echausec) et de Mansle (Manlia), communes de la Charente.