Texte : propriis
LES ÇOMTES D’ANGOULÈME. 25
Petrus Auberti, Raymundus nepos predicti abbatis sancti Amantii et plures alii. Ex parte quoque Almodis testes sunt predictus Jordanus, prior de Vinzella, Guillelmus, consul de Borneto, Guillelmus foresters. Hoc autem faclum est anno Incarnationis Dominice millesimo centesimo septuagesimo primo. |
Charte de Guillaume IV en faveur de l'abbaye Saint-Cybard, 1174 (orig. mutilé, sceaux disparus. Arch. dép. de la Charente, fonds Saint-Cybard, carton Saint-Yrieix) inédite. |
Ego Willelmus Tallafèr, comes Engolismensis, pro remedio anime mee et parentum meorum, ad instanciam et preces Ramnulfi, venerabilis abbatis sancti Eparchii, consilio et assensu filiorum meorum Wigrini et Talafer, dono atque dimitto Deo et sancio Eparchio exactionem sive consuetudinem illam que dicitur ost et chavauchada, quam habebam sive requirebam in mediatores hoc est cumectadirs de Vaisnac, ila scilicet ut mansionarius ille qui erit mectadirs abbatis, hoc est qui excolet lerram illam de Vaisnac! de qua abbas habet medietatem, unde mectadurs abba” tis vulgo appellatur, nunquam amodo ipse vel heres eius in terra illa habitans vel aliquis de familia eidem ost et chavauchada reddat, vel in expedicione aliqua pro-aliqua çausi comitem Engolismensem sequatur. Hanc autem donacionem sive dimissionem facimus, ego Willelmus, comes Engolismensis, et duo filii mei, Wigrinus et Tallafer in camera et in presencia Ramnulfi prefati abbatis, presentibus Petro Rainer, Petra Robberti, Petro Auberti. Et ut hec donacio sive dimissio firma et inconcussa in perpeltuuin maneret, eam scripto commendari et presentem cartulam sigillo nostro muniri fecimus. Anno ab Incarnacione Domini MoC°LXX0 IIIe.
LR
Charte d’'Adémar en faveur de l’abbaye Saint-Amant-de-Boixe (1487) (orig., liasse 7, carton de Saint-Amant; copie carlulaire de Saint-Amant, n° 313) inédite. |
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Ademarus, comes Engolisme, decretum Dei patris, quod ab eterno humano generi de persolucione decimarum imperavit, adimplere cupiens, et si predecessores mei forte contra hoc Dei preceptum auctorem omnium offenderunt,
‘4, Vénat, hameau, commune de Saint-Yrieix, canton d'Angoulème,