‹ Les cours royales des îles normandesChapitre 166 sur 198 · IT · texte numérisé non relu

IT

16 mars 1254, Saint-Pierre-Port. Acte de la cour royale de Guernesey. Vidimus. — Arch. de la Manche, fonds du Mont Saint-Michel.

Excellenti viro domino Eddoardo excellentissimi Dei gratis regis Aogjlie filio primogenito, Ricardus eadem gratia episcopus 4 brincensis!, salutem in domino. Excellentie vestre significare volumus nos vidisse et diligenter inspexisse quasdam litteras non cancellatas, non aholitas, neque in aliqua sui parte vitiatas, in quibus breve excellentissimi patris vestri continebatur, sigillatas sigillis trodecim hominum vestrorum, militum, armigerorum et aliorum, hominum vestrorum legalium, et etiam juratorum, sub forma inferius annotata.

Aono regni domini Henrici, regis Anglie, filii Johannis regis, tri cesimo octavo, mense martio, die Lune proxima ante festum sancli Benedicti, receptum fuit tale breve, apud Sanctum Petrum in portu, in curia domini regis, coram domino Johanne de Gray, filio domini Ricardi de Gray, custodis insularum, cujus allocatus idem Johannes erat in insulis, et coram domino Phylyppo de Cartraio, domino Guillelmo de Saumarais, et domino Henrico Lecaneleu, militibus, et aliis juratis assisiarum :

H. Dei gratia rex Anglie, dominus Hybernte, dux Normannie et Aquitanie, comes Andegavie, ballivo suo insularum de Guennerre et de Gerse, salutem. Precipimus tibi quod per sacramentum legalium militum et vavassorum insularum de Guennerre et de Gerse, per quos veritas poterit melius sciri, diligenter inquiras quantum de verequo maris in insulis predictis et qualiter percipere solent abbas et monachi montis sancti Michaelis in periculo maris temporibus omnium antecessorum nostrorum et nostris, et quos redditus et quas consuetudines

- habuerunt in eisdem insulis temporibus predictis. Et cum per inquisitionem predictam certus fueris quid et quantum de predictis habere debent et solent, tunc in pace illud habere permittas, et si quid inde ceperis, id eis sine dilatione reddi facias. Teste me ipso, apud Vasatum, anno regni nostri tricesimo octavo, undecimo die februarii2.

1. Richard IV, 1253-1257, ou Richard V, 1259-1269 (Gallia chrisiiana, t. XI, col. 486).

Page 1