‹ Les cours royales des îles normandesChapitre 168 sur 198 · UT · texte numérisé non relu

UT

27 nov. 1254, Jersey. Rapport sur une enquête. — Public record office, Inq. p. m., 29. H. I, n° 54.

H. dei gratia illustrissimo Regi Anglie, domino Hybernie, Duci Normannie, Aquitanie et Comiti Andegavie, ballivus suus de Gers. salutem in domino. Noverit excellentia vestra me, sicut per breve vestrum michi precepistis, inquisitionem fecisse per .xij. probos viros et legales de visnelo parrochie sancti Jobannis de Quercubus, utrum ‘Rob. Artur fuerit seisitus in dominio suo, ut de feodo, de tribus virgatis terre cum pertinentiis in dicta parrochia die quo obiit, et quis esset ejus heres propinquior et ubi fuerit in morte predicti Rob., et qualiter post mortem illius dicta terra pervenit ad manus Ric. Baudein qui postea feloniam commisit pro qua abjuravil Insulam de Gers. : noveritis me per inquisitionem distincte et aperte inde factam invenisse quod predictus Rob. Artur fuit seisitus in dominio suo üt de feodo de dicta terra cum pertinentiis die quo obiit, et quod Rob. Artur filius ejus lator presentiwrx est ejus heres propinquior, et quod tempore mortis dicti Roberti patris sui dictus Rob. in partibus remotis morabatur et quod per defectum heredis propinquioris dicta terra pervenit ad manum dicti Ric. Baudein, qui post ea feloniam commisit, proper quod dicta terra capta fuit in manum vestram et adhuc detinetur; unde vobis inquisitionem factam vel consilio vestro in Angliam commoranti transmitto sub sigillo meo clausam cum brevi vestro et sigillis illorum qui juraverunt sigillatam. Actum die Veneris proxima ante festum sancti Andree apostoli anno r. r. H. xx°. ix°!.

Page 1