‹ Les cours royales des îles normandesChapitre 187 sur 198 · videbatur · texte numérisé non relu

videbatur

18 janvier 1322, Shrewsbury. Lettres de pardon pour un criminel condamné par la cour royale (de Guernesey ?). — Pat. roll, 15. Ed. I, p. 1, m.1.

De perdonafione in Insulis : — R. omnibus Ballivis et fidelibus in Insulis de Gernereye et Jerseye ac aliis Insulis adjacientibus ad quos etc., salutem. Sciatis quod de gratia nostra specäali perdonavimus Jordano Dorree sect[fam] pacis nostre que ad nos pertinet de eo quod idem Jordanus fuit particeps et consentiens de multro Matill. du Val et cujusdam pueri, quem ipsa peperit abortivum, per Emmam sororem dicti Jordani perpetrato, sicut idem Jordanus in ecclesia Sancti Petri in portu in dicta Insula de Gernereye, ad quam quidem ecclesiam idem Jordanus pro inmunitate ejusdem habend{a] ea occasione confugit, recognovit, et etiam abjurationem quam idem Jordanus fecit in eadem ecclesia de Insulis predictis occasione supradicta, et firmam pacem nostram ei inde concedimus ; ita tamen quod stet retro in Curia nostra Insularum predictarum si quis versus eum Joqui voluerit de participacione et consensu predictis. Preterea volentes eidem Jordano grafiam in hao parte facere uberiorem dedimus et concessimus pro nobis et heredibus nostris eidem Jordano omnia terras et tenementa, bona et catalla sua nobis occasione predicta forisfacta et in manu nostra existentia. În cujus etc. T. R., apud Salop., .xviij. die Januarii. Per ipsum Regem, nunciante Magistro Roberto de Baldok.

Page 1