‹ Les dépendances de l'abbaye de Saint-Germain-des-PrésChapitre 152 sur 168 · Arch. nat., L · texte numérisé non relu

Arch. nat., L

du moulin, etc. L'archevêque de Sens, pris pour arbitre, donna cette

espèce de sentence presque en tout favorable à l’abbaye.

Willelmus, Dei gracia Senonensis archiepiscopus, apostolice sedis legatus, omnibus tam futuris quam presentibus, in perpetuum.

Ea que per manum nostram facta sunt rata et inconcussa permanere volentes, notum facimus universis tam posteris quam modernis quod inter dilectum nostrum Hugonem, abbatem Sancti Germani de Pratis et Raginaldum de Pogiaco, dominum Matriolarum, controversie orte erant que in hune modum per sententiam nostri arbitrii sunt sopite. Asserebat jam dictus Raginaldus quod ad castri Matriolarum custodiam, homines de potestate que Sanctus Germanus dicitur, quocienscumque vellet citare posset et quandiu sibi placere retinere. Nos autem per juramenta militum suorum inquisita et cognita veritate, diflinivimus eum ob defensionem et custodiam castri sui, homines citare posse et eos infra munitionem, scilicet, ut extra portam eum non sequantur, retinere, ita tamen quod eadem die eos ad propria remeare permiltet. Eos quoque sic citare poterit Raginaldus, causa urgentissima, non occasione adinventa. Ad fossata vero reparanda semel in anno poterit eos citare, sed non nisi per triduum retinere. Véhicula hominum terre et jumenta asserebat idem Raginaldus ad quemeumque vellet et quandiu vellet posset exigere. Quod diffinentes, inquisita veritate, taxavimus ad lignea vehenda edificiis, et munitioni, et ponti, et molendinis prefati castri necessaria, ad fenum quoque ex pratis exportandum, prefatorum hominum véhicula exigenda, sed neque lapideum, nec ferreum ali— quid, vel quodlibet aliud subvehi poterit exigere. Prefatorum autem vehiculorum usum nemini poterit dare, vel commodare, vel invadiare aut vendere, sed tantum sibi et in rebus propriis erit, sicut dictum est, et non nisi infra terminos castri. Si inter hominem beati Germani et feminam sepedicti Raginaldi matrimonium fuerit contractum, vel e converso, caducum quod ex homine vel femina beati Germani obvenerit ad beatum Germanum revertetur. Similiter quod ex hominibus Ragbaaldi, ad Raginaldum. In culturis et in terris quas monachi excolunt, Raginaldus, nisi ex consensu abbatis et monachorum, nec arare, nec serere, nec deinceps aliquid poterit reclamare. Si in terra supradicte potes ta tis Sancti Germani latro captus fuerit, ejus custodiam monachus qui terre illi presidebit, cum spoliis et rebus universis et possessionibus libéré habebit, qui eum quandiu voluerit poterit retinere, et ad ultimum, spoliatus et nudus ad puniendum ministerialibus domini Matriolarum tradetur, nec aliquid poterit prefatus dominus in latrone reclamare, nisi forte a custodia monachi impunitus evaserit. Noellum aque quod beatus Germanus, titulo elemosine possederat et Raginaldus auferebat, prefate ecclesie possidendum adjudicavimus, donec de jure proprietatis Raginaldus in judicio obtineat. Prata que antiqua castri sui pascua Raginaldus asserebat, ecclesia beati Germani in pace possidebit quandiu abbas ubi et quando debuerit ei in justicia non deerit.

In furno de Matriolis, cujus dimidium ecclesia beati Germani, longo tem-

pore et titulo elemosine possederat, perpetuo possidendum et tamquam perpetuum habendum, cognita vcritate, cum usuario, ad opus furni, ex nemore mortuo proprio Raginaldi, diffinivimus. Ne autem super his aliqua in posterum controversia possit oriri, eadem presenti pagine commendavimus, et sigilli nostri auctoritate confirmavimus, statuentes et sub anathemate prohibentes ne quis huic nostre confirmationi, ausu contrario, in aliquo contraire présumât, salva in omnibus apostolice sedis auctoritate. Actum publiée Senonis, in palacio pontificali, anno ab Incarnatione Domini M° C° LXX°VI°.

Charte originale sur parchemin, sceaux tomrés

Concession faite à l’abbaye de Saint-Germain-des-Prés par Nivelon, évêque de Soissons, de la moitié des droits curiaux à Nogent-sur-Marne, aux jours de Noël, Pâques et la Toussaint, et sont exceptées de ces droits les rétributions pour les baptêmes, confessions, mariages et relevailles des femmes, que le curé seul percevra.

Ego Nivelo, Dei gracia, Suessionensis episcopus, omnibus tam futuris quam presentibus, in perpetuum. Cum in omnibus diffinitionibus idonea sint adhibenda testimonia, necesse est ut unaqueque diffinitio sic roboretur scriptis et testimoniis ne ulterius possit corrumpi ullis falsitatis figmentis. Qua consideratione nos omnibus fldelibus ad quos littere iste pervenerint notum fieri volumus, quod ad preces reverentissimi patris et domini Willelmi, Remensis archiepiscopi, titulo sancte Sabine cardinalis, apostolice sedis legati, et ob devotionem et amorem quem erga nos et ecclesiam nostram, venerabilis Hugo, abbas et conventus Sancti Germani Parisiensis habent, concessimus ut in omni jure parrochiali ad ecclesiam de Nongento super Matronam fluvium pertinente, cujus altare cum omnibus appendiciis suis, predicti Sancti Germani monasterium, ab antiquis temporibus possedisse et medietatem oblationum, in Nativitate Domini, in Pascha, in festo omnium sanctorum habuisse dinoscitur, monachi ejusdem monasterii a modo medietatem habeant, videlicet : tricenariis, mortuorum sepulturis, oblationibus omnium missarum tam pro vivis quam pro defuntis, lessis etiam atque omnibus beneficiis, quecumque delata fuerint ad altare vel ad manum presbyteri, excepto baptisterio, confessionibus et oblationibus quas sponsi et sponse et omnes juraturi ad sacra, et mulieres ad purificationem propriis manibus facient, que omnia presbyter, sine participatione habebit.

Quod ut ratum firmumque permaneat in posterum, presenti scripto co mmendavimus et sigilli nostri patrocinio confirmavimus. Actum anno ab. Incarnatione Domini M° G0 LXXX0 secundo.

Page 1