‹ Les dépendances de l'abbaye de Saint-Germain-des-PrésChapitre 153 sur 168 · Acte de l’hommage rendu à Jean, abbé de Saint-Germain-des-Prés, pour · texte numérisé non relu

Acte de l’hommage rendu à Jean, abbé de Saint-Germain-des-Prés, pour

le fief de Jonzac, par W. d’Àrchiac, seigneur du dit fief.

Ego W. de Archiac, dominus de Jonziaco, omnibus présentes litteras inspecturis, in Domino salutem.

Noveritis quod cum abbas Johannes beati Germani de Pratis, dominus meus, peregre venisset ad Sanctum Jacobum *, ab eo petii quatenus ipse dignaretur a me accipere homagium apud Pont5, quod ego debebam ei de Castro meo Jonziaco et de omnibus ad ipsum castrum petinentibus. Qui cum michi obiceret non ibi, sed Parisius, apud Sanctum Germanum id fieri debere, ego preces precibus accumulans, devote supplicans eidem abbati, ut ipse labori meo parcens, non ex debito, sed ex gracia fidelitatern cum homagio a me dignaretur accipere, et cum Parisius ad hoc faciendum ego et successores mei pergere debeamus, ipse tamen abbas sola sua benignitate predicto loco homagium meum tune accepit. Et ne, quod absit, heredes mei vel successores ab hoc possint malignari adversus ecclesiam beati Germani, présentes litteras fieri et eas sigillo meo precepi roborari.

Charte originale sur parchemin, scellé, sceaux tombés

(Décembre 12201 * 3 4)

Chirographe touchant les oblations et autres droits parochiaux entre le

prieur de Montchauvet et le curé du dit lieu.

In Dei nomine. Nos Hugo abbas et Odo, prior Sancti Germani de pratis Parisiensis et Garnerius de Medunta ejusdem ecclesie monachus, tune temporis prior de cella, notum facimus omnibus ad quos presentis scripti pagina devenerit, quod contentio esset inter Odonem, priorem de Montecalveto, ex una parte, et Almaricum, presbiterum ejusdem ville, ex altéra, super beneficiis ecclesie supradicte ad dictum prioratum pertinentibus, et super hoc dictus presbiter a nobis coram judicibus delegatis traheretur in causam, tandem post multas altercaciones, idem presbyter in nos voluntate spontanea compromisit et de tenendo arbitrio nostro nobis præstitit corporaliter sacramentum. Nos vero de bonorum virorum consilio sub hac forma de querelis predictis duximus ordinandum. In primis dicimus quod uni-

Page 1