Arch. nat L
3oi
matris esse et fuisse homines de corpore religiosorum virorum abbatis et conventus monasterii beati Germani de pratis Parisiensis ; asseruit etiam et recognovit dictus Adenetus quod, sine licentia dictorum religiosorum petita et obtenta, tonsuram clericalem habere non poterat, nec debebat, et iidem dicti abbas et conventus ipsum Adenetum manumiserant, pietatis intuitu, sub condicionibus inferius annotatis, videlicet, quod ipse Adenetus tenetur dictis abbati et conventui honorem et debitam reverentiam in perpetuum exhibere et ea que soient liberti patronis suis exhibere et quod de cetero clericus sit et in clero moretur, et si contigerit ipsum ad nupcias convolare vel tonsuram dimittere clericalem, in statum pristinum reverteretur, et erit homo de corpore dictorum religiosorum et sui monasterii, sicut erat ante manumissionem, hujusmodi predicta manumissione non obstante. Hec autem predicta omnia et singula Aroluit et acceptavit dictus Adenetus, et in hoc coram nobis expressa consensit spontanea voluntate promittens per sacramentum suum corporaliter prestitum, tactis sacrosanctis evangeliis, quod contra promissa vel aliquod promissorum, jure aliquo, per seautper alium non veniet in futurum. Immo predicta omnia, sicut superius sunt expressa, tenebit, complebit et inviolabiliter observabit. Promisit eciam dictus Adenetus sub juramento predicto quod aliquem hominem seu hospitem dictorum abbatis et conventus, vel alium existentem sub jurisdictione eorumdem de cetero non citabit seu citari faciet, aut trahi in jus seu causam per se vel per alium, coram aliquo judice ecclesiastico vel seculari, nisi petita primo ab abbate et conventu dicti monasterii licencia et obtenta, et quod alicui non cedet actiones suas. Et si contrarium fecerit de promissis vel aliquo promissorum, ipso facto tanquam perjurus et ingratus in servitutem pristinam sit retrusus se et omnia bona sua mobilia et immobilia presentia et futura dictis abbati et conventui quantum ad hoc specialiter obligando, jurisdictioni curie nostre quantum ad hoc specialiter se et sua bona supponendo.
Datum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo sexto, die jovis ante conversionem sancti Pauli.