CAPUT XII
DE NATURA ET DISPOSITIONE INFERIORIS HEMISPHÆRII.
Est autem nunc inquirendum de medietate ter.
ræ quæ in inferiori hemisphærio est, de qua diversa et pene contraria a diversis Philosophis scribuntur. Communiter enim scribunt et dicunt nullum nostræ habitalionis ad illum locum pervenisse: quia omnes illi qui scripserunt de observationibus locorum et astrorum, invenimus in superiori hemisphærio posuisse suas ohservationes, et præcipue cognoscitur in scruptura quam scribunt de eclipsibus lunaribus. Eclipsis terræ est in omni terra eodem modo, et in uno eodemque tempore : et cum habitantes per longitudinem climatum Philosophi tempus eclipsium notaverunt, non invenimus umquam distantiam unius Philosophi ab alio nisi per duodecin horas æquales: et cum in qualibet hora ascendant quindecim gradus æquinoctia-
lis æquales, constat quod in duodecin horis centum et octoginta gradus ascendant : et hæc est medietas circulis cui tantum medietas terræ subditur: et tune unus Philosophorum observantium in una regione eclipsim aliquam lunæ non distare potest ab alio nisi per medietatem lerræ: sicut si essel eclipsis habitanti in Orieate in prima hora noctis, eadem esset habitanti in Occidente in duodecima hora ab illu: et in hac deprehenderunt Philosophi quidam in superiori heinisphærio tantum habitare homines, quibus tota fere multitudo Mathemulicorum consensit, dicens ibi nullum omnino habitare: quia constat quod major est sphæra aquæ quan terræ: oportet igitur aquam in aliqua parte terram operire ponamus, sicut videmus quod aer operit aquam et terram: cum autem non operiat eam in nostro hemisphærio, videtur eis concedendum esse quod operiat eam in inferiori,
Cujus tres videntur mihi rationes quæ ab eisdem Philosophis colligi possunt, quarum una sumitur ab ortu orbis. Constat enim quod super inferius hemisphærium stellæ secundum diversum motum ab Occidente oriunlur: vadunt igitur super illos nocte x siuistro cœli, sicut patet ex his quæ in secundo libro Cæli et Mundi determinata suni. Signa autem secundum quæ moventur planetæ, in eis supra ordinem naturalem disponuntur : quia in eis est Piscis post Arielem, et post Piscem Aquarius, et post Aquarium Capricornus, et sic de aliis : ei cum naturalis moltus planetarum sit secundum ordinem signorum ab Occidente in Oriens, videbitur non esse ordinatus motus cœæli au esse et gene-
ralionem super illos. Propter quod dixit Pythagoras inferius hemisphærium esse locum pœnarum et tartari, vocans dispositionem orbis super inferius hemisphærium orbem sub quem deprimunt hominem peccata sua: et gemere eos qui ibi sunt sub aquis infinitis.
Aliam autem rationem inducunt quæ prius dicta est: quoniam dicunt aquam plus quam in quadrupla proportione esse majorem quam sit terra, et ideo non posse contineri sub terræ extremis, sed opoitere quod terram plus medietate cooperiat: quæ quidem totam operire deberet si motus solis et aliarum stellarum eam in parte non exsiccaret.
Tertiam autem inducunt rationem Hesiodi, quod locus ille esset inutilis, cum nullus umquam ibi habitaverit : ab uno enim, ut inquiunt, omnes multiplicati sunt: et hunc aut in illo, aut in isto hemisphærio creatum fuisse. Quod quidem hic creatus sit, experimentum probat : ideo nullos ab ipso generatos dicunt illuc descendisse.
Hesiodus tamen dicit etiam terram inferiorem esse latæ figuræ, ut habilis sit ad natandum super aquas : quia latum non facile mergitur. Concordare autem cum ipso videtur Homerus, sicut Krices narrat in libro de Natura locorum habitabilium.
Sunt autem alii Philosophi, sicut Albumasar et sui sequaces, dicentes illam terram habitabilem esse, sicut et istam in qua nos habitamus. Cum enim solis radii et stellarum omnes angulos suos describant super eam, oportet quod exsiccent in ea humidum, in locis super quæ sunt anguli acuit
radiorum, et in locis super quæ radii perpendiculariter incidunt, et humidum generetur in locis aliis quæ longioris latitudinis sunt a via solis ; ex talibus autem effeclibus locus fit habitabilis. Apparet igitur, ut inquiunt, quod locus inferioris hemis. phærii habitabilis sit, sicut iste.
Nec obstat quod stellæ oriuntur eis a sinistro : : quia sinistrum illud cœli non est acceptum secundum esse, sed secundum situm. Sinistrum enim cœli quod secundum esse accipitur, unum est, et aliquando est in oriente nostro secundum situm, sicut in libro Cœli et Mundi est determinatum. Sed sinistrum secundum situm hoc est quoad nos tantum, et hoc nihil prohibet quoad nos esse dextrum :et ideo ratio Pythagoræ nulla estomnino. Et quod dicit de ordine signorum, satis eliditur per hoc quod in nostro hemisphærio secundum duos motus cœli duo sunt ordines signorum : ab occidente enim in oriens disponuntur ordine naturali secundum motum naturalerm planetarum : sed ah oriente in occidens secundum motum primi mobilis dispositione præpostera disponuntur : et sic est in hemisphærio inferiorum, quod ab oriente illius hemisphærii in occidens illius præpostere disponuntur : sed ab occidente suo in oriens suum ordinem habent et dispositionem naturalem.
Et quod aqua dicitur occupare majus spatium quam terra (ut elementum quod minus habet de materia quam terra, et spissum minus est) dictum est, non quodita sit in effectu, sed quod ita est proportione aquæ ad terram. Si enim tantum materiæ aquæ quantum est in aliqua parte terræ, spatio
late aq
Quod tätoribu inducur titas Oc circuitu
Lrum suc
aliqua ] rida : qi magis « homine:
a lerra si
pedes h:
inferius
APPENDICES 251 comparatur : erit aqua in majori spatio quam sit
| terra. Quod autem aqua major sit terra in effectu,
incertum est, quia multa sunt aquam diminuentia : et cum ipsa sit elementum facilis conversionis in aliud elementum, facile minuitur et facile augetur : etideo mulloties diluvium fit per aquam plus quam aliquod aliud elementum. Si igitur fiat proportio maleriæ aquæ ad lerram, ex uno pugillo terræ flunt forte mille pugilli aquæ : et idec ad hanc proportionem dictum est esse aquam majori spatio quam terra. Si enim in effectu sic esset, aqua non posset limitari littoribus terræ : sed in uno erit supra terram Lotam. Sunt tamen aliqui qui contendunt aquam esse majorem multa proportione quam terra : sed illi fundant intentionem suam super proporlione spissitudinis terræ ad spissitudinem aquæ : et ex tali proportione, cum nota sit eis proprietas terræ, æstimant de quantitate aquæ.
. Quod autem ad nos non pervenit aliquis de habitatoribus inferioris hemisphærii, non estex hoc, üt inducunt, quia nullus ibi habitat : sed potius quantitas Oceani interjacentis undique circa terram per circuitum, quod propter nimiam distantiam loco-
| rum suorum transnavigari non potest. Si autem in
aliqua parte transnavigatum est, hoc est sub torrida : quia ibi secundum naturam littora ejus sunt magis stricta. Nec sunt audiendi qui fingunt ibi homines habitare non posse, eo quod caderent a
1 Lerra si ibi habitarent : dicere enim eos cadere qui
pedes habent ad nos, vulgaris imperitia est : cum inferius mundi non sit acceptum quoad nos, sed
simpliciter, ila quod simpliciter inferius est, et ubique vocatur versus terræ centrum. MONS
Si igitur dictis viris qui valde probati fuerunt in philosophia, consentiamus, tunc dicemus inferius hemisphærium omnino dividi, sicut superius divisum est,’ et habere regiones inhabitabiles propter frigus, et inhabitabiles propter calorem, et regionem habilabilem distingui per climata, sicut nostra distincta est : et hoc quidem est verum secundum contingentiam naturalis dispositionis. Hæc igitur de natura locoruin per naturalem dispositionem dicta sunt.
et ubi-
runt in nferius as divipropter , regio- TABLE DES MATIÈRES ut nos-
secunis. Hæc positio-
INTRODUCTION... oo sosie cocon uoseeuee 1