‹ Les Epitres de Saint Paul replaceés dans le milieu historique des Actes des Apot̂resChapitre 390 sur 663 · CAPTIVITÉ ROMAINE · texte numérisé non relu

CAPTIVITÉ ROMAINE

16 Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. i7 Post tertium autem diem convocavit primos Judaeorum. Cumque convenissent, dicebat eis : Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum, is qui cum interrogationem . de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me. "^^ Contradicentibus autem Judaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. 20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac cir~ cumdatus sum. 21 At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Judaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum. ^^ Rogamus autem a te audire quae sentis : nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. ^sCum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus ex~ ponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex Lege Moysi, et Prophetis a mane usque ad vesperam. ^^Ef quidam credebant his, quae dicebantur : quidam vero non credebant. ^^ Cumque invicem non essent consentientes, discedebant dicente Paulo unum verbum : Quia bene Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad Patres nostros, 26 dicens : Vade ad populum istum, et die ad eos : Aure audietis et non intelUgetis : et videntes, videbitis, et non perspicietis. 27 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt : ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, ei convertantur, et sanem eos. 28 Notum ergo sit vobis, quoniam Gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient. 29 Et cum haeô dixisset, exierunt ab eo Judaei, multam hab entes inter se quaestionem.

A son arrivée à Rome, l'Apôtre bénéficia de la custodia

Page 1