NIORT
1204, septembre. Devant Chinon.
Inféodation des revenus de Niort et concession de la garde du château de cette ville à Guillaume le Queux par Philippe Auguste,
Copie du commencement de l205.Cartnl.Â.de Philippe-Auguste. Bibl. du Vatican, Ottoboni, 2796, fol. 32 v^". — Cf. Delisle, Çatalogw,
C. GuiLLELMi Coci DE NioRCii DONC. — Notum, etc., quod nos Guillelmo Coco et heredibus ipsius donavimus omnes redditus Niorcii et quicquid habebamus in Niorcio, in pertinenciis ejus, in feodum et hominagiura ligiuin. Et idem Guillelraus nobis exinde fecit hominagium ligium contra omnes homines; et heredes illius similiter nobis et heredibus nostris facient hominagium ligium contra omnes homines. Ita tamen quod ipse G. et heredes sui nobis et heredibus nostris exinde reddent annuatim ducentas et quater viginti libras monete civitatis Pictavensis, que sunt nostre proprie quite ; scilicet cxL. libras predicte monete ad purificationem béate Marie, et alias CXL. libras ad Pascha, et x. libras pro elemosina régis Ricardi illis tamen quibus elemosina reddi débet. Reddent autem idem G. et heredes sui senescallo Pictavie, pro singulis L. libris quas nobis vel heredibus nostris ipse vel heredes sui reddent de suo proprio, unam marcam argenti ad pondus turonense.
^ Malgré la note qu'il avait mise au bas de la p. 195, M. Delisle n*a pas publié cet acte dans l'appendice à son Catalogue, — C'est grâce aux collations que notre confrère A.Tuetey a faites à Rome en 1876, et qu'il nous a obligeamment communiquées, que nous pouvons publier le meilleur texte de ce document.
Idem vero G. et heredes sui nobis et heredibus nostris exinde facient taie servicium quale feodum débet.
De communia Niorcii sic erit quod nos gentes tocius communie Niorcii poterimus ducere, vel senescallus noster de mandato nostro, in exercitum et equitacionem, per submonicionem G. Coci. quando nos, vel senescallus noster ex parte nostra, eandem communiam summonuerimus ; et eam ducere poterimus ubicumque voluerimus.
Preterea nos et heredes nostri habemus demandam nostram in tota communia Niorcii ; et G. Cocus demandam illam levabit per manum senescalli Pictavie ad opus nostrum.
Sciendum insuper quod sepedictus G. et heredes sui totam fortericiam Niorcii, quam nos eidem commisimus custodiendam, nobis et heredibus nostris, vel certo mandato nostro qui litteras nostras patentes super hoc attulerit et cui credi debeat, tenentur reddere ad magnam vim et ad parvam, quoscienscumque eandena fortericiam requisierimus et heredes nostri.
Actum ante Chinonem, anno gratie m® cc° quarto, mense septembri.