LUNE XVI OCTOBRIS
Item, eadem die et hora, facta electione et convocacione Trium Statuum citatorum ad infrascripta, per magistrum Guillelmum Bonicordis, notarium curie rectoriatus, in presencia reverendissimi patris domini cardinalis supradicti, idem dominus cardinalis orc tenus explicavit dictis Tribus Statibus causam quare eosdem Très Status fecit eos convocari, videlicet ad videndum et examinandum certa capitula et statu ta, per eum et ejus consilium facta, ad honorem prefati domini nostri pape, comodum et utilitatem, concernencia patriam Venayssini, de quibus capitulis et statutis diversa ore tenus explicavit, et dixit alia fore facta, ut continetur in capitulis infrascriptis que ostendit ibi in dicto consilio.
Et sequenter, prefatus dominus cardinalis, eadem capitula in presencia dictorum Trium Statuum, tradidit et realiter domino episcopo Gavallicensi, ut eadem valeant legi et examinari, si sunt ad utilitatem patrie, cum plenarîa potestate addendi, minuendi et corrigendi, prout eisdem Tribus Statibus videbitur faciendum, ad honorem tamen domini nostri pape et utilitatem patrie antedicte.
Et in exequcione premissorum, eadem die, dicti Très Status se reduxerunt de voluntate prefati dominî cardinalis, in aula domus episcopalis, ubi fuerunt iecta dicta capitula, et, quia non potuerunt ad eorum voluntatem concludere propter horam tune tardam, ordinaverunl ipsa capitula tradi et expediri domino Giraudo Yppoliti, ut eadem légère et explicare dictis Tribus Statibus, ut valeant super ipsis concludere, quod justum fuerit et honestum.
In crastinum vero, die martis décima septima dicti mensis octobris, congregati dicti Très Status, in domo Fratrum Predicatorum, pro lectura facienda dictorum capitulorum, in presencia dictorum Trium Statuum, in vulgari, ut omnes. valeant intelligere, prefatus dominus Giraudus in vulgari explicavit dicta capitula a principio usque ad finem, in quibus addiderunt et diminuerunt ea que videbantur eisdem addenda et diminuenda, et, facta eorum conclusione, ordinaverunt quod dicta capitula ostendantur dicto domino cardinali et suo consilio, si sibi placuerit addiciones et diminuciones in eisdem conflrmare, si eidem et suo consilio videatur faciendum, cui nunc pro tune totaliter commiserunt suo beneplacito et ordinacioni.
Item, post premissas, supplicaverunt dicti Très Status prefato domino cardinali, ut dicta capitula et addiciones sibi placeat admittere et conflrmare. Cui supplicacioni, prefatus dominus cardinalis bénigne annuit, dum tamen elligant aliquos sapientes viros, qui cum eo valeant concludere quod visum fuerit bonum. et utile, et tune, prefati Très Status, ad premissa facienda cum prefato domino cardinali, elegerunt nobilem Gauffredum de Venasca, dominum de Maudena, dominum Giraudum Yppoliti, licenciatum in decretis, dominum Johannem Hugonis, jurisperitum, et nobilem Guillelmum de Baucio, de Insula, quibus, unacum prefato domino cardinali, dederunt plenam et liberam potestatem concludendi et reparandi quod visum fuerit et placuerit domino cardinali et Electis antedictis, et, quidquid fuerit conclusum, correctum et ordinatum in dictis capitulis, nunc pro tune, habent ratum et gratum, prout in eisdem capitulis continebitur.
1444, 25-29 NOVEMBRE, CaRPENTRAS.
Délibérations des Etats sur un projet de cession de la ville d'Avignon et du Comté Venaissin au dauphin Louis {Louis XI).
(Archives départementales de Vaucluse, C 14, fol. 80 et suiv.)
Ânno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo quarto, et die mercurii vicesima quinta mensis novembris, comparentibus Tribus Statibus comitatus Venayssini, in aula rectoriatus, coram reverendo in Christo pâtre et domino domino G[uillelmol, abbate monasterii Lesatensis, comitatus Venayssini regenle.
[Dominus regens] eisdem Tribus Statibus exposuit, quod eosdem fecerat principaliter coram se evocari quod cum credat ipsos non ignorare, ymo quasi ma-
nifestum esse quod aliqui dicunt, quod dominus noster papa Eugenius dédit
et contulit regimen et gubernacionem presentis comitalus Venayssini et civi- ■
tatis Avinionensis, illustrissime principi domino Dàiphino Viennensi, domini
Francorum régis fiiio. Attamen verum est quod prefatus dominus cardinalis
viderat |quandam cedulam papiream, manu domini camerarii domini nostri |
pape subscriptam, continentem certa capitula et pacta inter prefatum dominum !
camerarium, pro parte dicti domini nostri pape, et quemdam scutiferum vocatum j
Optamanum, pro parte dicti domini Dalfini, inhita, et quod specialiter contine-
baturin dicta' cedula quali ter dominus noster papa dabat prefato domino Dal- \
phino gubernacionem, regimen et admînistracionem dicte patrie Venayssini et
civitatis Avinionensis. Quare prefatus dominus cardinalis fuit intencionis pre-
missa notifîcari facere dicte patrie. Idcirco eisdem Tribus Statibus, memoratus i
dominus regens premissa notificavit, dicens primitus, et protestans prefatus
dominus regens, quod non est intencionis dicendi aliqua que forent in preju-
dicio et displicentia prefati domini nostri pape et eciam nomorati domini Dal-
phini, que si dixerit, voluit haberi pro non dicta, de quo solemniter fuit protes-
tatus.... 1
Postque, die Jovis xxv*» dicti mensis novembris, dicti Très Status in tinello domus episcopatus existentes, post multas oppiniones inter ipsos habitas, unanimi consensu, nemine ipsorum discrepante, et pro plenius et magis se informando, de et super expositis per dominum regentem predictum ipsis Tribus |
Statibus, cum domino cardinali prefato, elegerunt personas infrascriptas, vide- .j
licet pro clero, venerabilem virum dominum Johannem de Bandueria, priorem j
Bedoyni, ordinis sancli Benedicti, in sacra pagina licenciati, pro nobilibus, nobilem Gauffredum de Venasca, dominum de Maudena, pro judicatura Car- j
pentoractensi, Bertrandum de Alausono, de Garpentoracte, et Marium Girardi, '
de Paternis, pro judicatura Insulana, nobilem Baudetum de Sadone, de Thoro, pro judicatura Valriacii, dominum Petrum Dalphini, juniorem, judicem Val- '
riacii, ad accedendum Avinionem ad presenciam prefati domini cardinalis, et |
se, ut premissum est, de premissis plenius cum eodem informandum, demum- |
que predictis Tribus Statibus refferendum. J
Postque, eadem die, post prandium, retulit mihi notario infrascripto dominus !
Petrus Dalphini junior, judex Valriacii, se accessisse, post prandium, cum aliis comparenlibus pro dictis Tribus Statibus, ad presenciam predicti reverendi domini regentis, pro premissa cidem notifîcando, et ibidem in sui presencia j
aliter quam supra conclusisse, videlicet, quod, de predictis omnibus Electis, non j
accederunt (sic) ad presenciam prefati domini cardinalis, nisi solum et dum- !
taxât duo pro eisdem Tribus Statibus, et hoc racione expensarum evitandarum, videlicet nobilis Baudetus de Sadone, de Thoro, et Bertrandus de Alausono, de Garpentoracte, ad premissa facienda, prout supra ordinatum fuerat.
Postque, die sabati xxviu dicti mensis novembris, supranominaii Baudetus de Sadone et Bertrandus de Alausono, Electi predicti, qui, eri hora tarda, de Avinione venerunt, de ei super eisdem commissis relacionem suam dictis Tribus Statibus, in dicto tinello domus episcopalis, fecerunt prout sequitur.
Et primo, eisdem Tribus Statibus, retulerunt se accessisse ad presenciam j
prefati domini cardinalis et se informasse cum eodem super, per dictos Très Status, eisdem electis commissis, et retulerunt quod prefatus dominus cardi- J
nalis eisdem dicerat quod viderat aliquam cedulam papiream, manu domini camerarii domini nostri pape subscriptam, in qua conlinebantur certa capitula
inhila inter prefatum dominum camerarium, pro parte dicll domini nostri pape, et quemdam scuiiferum vocatum Optamanum, pro parte dicli domini Dalphini Viennensis, videlicet quod dominus noster papa dabat diclo domino Dalphîno adminislracionem, gubernacionem et regimen presentis comitatus Venayssini et civitatis Avinionensis.
Item eciam, conlinebatur quod recuperarentur, a prefato domino cardinali, certe bulle de auro bullate tangentes Ecclesiam Romanam, quas idem dominus cardinalis in Paniscola invenerat, et que ibidem fuerant de tempore bone memorie domini Bénédicte pape xui
CONCLUSIO CONSILII ET ELECTIO AMBAYSIATORUM.
Postque, die dominica penultima dicti mensis novembrîs, de mane, terciarum hora, congregati Très Status comitatus jVenayssini Carpentoracte, in tinello domus recloriatus, pro conclusione et responcione reverendo domino G., abbati Lesatensi, comitatus Venayssini regenti, facienda, super expositis per eundem ipsis Tribus Statibus, post plurimas oppiniones et conferencias inter ipsos habitas, finaliter ordinaverunt quod fieret arabayssiata ad Sanctitatem domini nostri pape, pro qua fienda, ibidem, in presencia prefati domini regentis, eligerunt venerabilem et circumspectum virum dominum Johanném de Baudueria, prîorem Bedoyni, Carpentoractensis diocesis, in sacra pagina licenciati, ordinîs sancti Benedicli, ad faciendum ambayssiatam Sanctîtatî domini nostri pape, prodictis Tribus Statibus, juxtainstructiones eisdem tradendasper Electos dictorum Trium Statuum infra nominatos, ad hoc potestatem habentes; quasquidem instrucciones, ex nunc ipsis correctis et débite tabellionalis per notarium generalis, seu earum transsumplum, ordinaverunt in libris generalis inseri et registrari, ordinantes namque dicti Très Status ipsi domino Eleclo pro dicta ambayssiata fienda, laboribusque et expensis per eum in dicta ambayssiata substinendis, exsoivi per eosdem Très Status centum ducatos in continenli, in premissis semper reservata et retenla bona voluntate prefati domini vicarii et legati, in qua eleccione, comparenies pro nobilibus, quoad solucionem centum ducatorum, non concencierunt dumtaxat, sed quoad eleccionem bene, excepto tamen domino Raymundo Bruni qui se obtuiit facere que debebit, eu m locus affuerit, pro domino Robionis pro quo comparuit.
Et, pro premissis prefato domino cardinali intimandis, [cum poiestate] presentandique memoratum dominum Electum pro ambayssiatore, instruccionesque civitatis Avionensis habendi, et alias intrucciones pro dictis Tribus Statibus faciendi, addendo vel minuendo, novas instrucciones pro dicta patria prou^ ipsis Electis înfrascriptis videbilur faciendum ad comodum et utilitatem dictorum Trium Statuum, elegerunt personas infrascriptas, videlicet, pro clero et nobilibus, dominum Bertrandum Aprilis, canonicum Vasionensem, pro judicatura Carpentoractensi, Bertrandum de Alausono, notarium Carpentoractis, et Marium Girardi, de Paternis, pro judicatura Insulana, nobilem Baudetum de Sadone, de Thoro, pro judicatura Valriacii.
Et, pro premissa ambayssiata ad sanctissimum dominum nostrum papam fienda, cl aliis expensis et diciis per dictos Electos fiendis, indicerunt ipsi Très Siatus, exceptis piout supra nobilibus qui non consencierunt, talliam ducentorum florenorum, eciamque ordinaverunt dicti Très Status quod quilibet siatus seu judicatura suos Electos solvere teneatur.
Et pro dictis ducentis florcnis exhig^ndis et recuperandis, hinc ad quindecim dies proximos, et dictis personis disiribuendis, prout supra est expressum, eligerunt thesaurarium ipsorum Trium Staluum predictum magistrum Bertrandum de Alausono, cum potestate exhigrendi, recuperandi, et quittandi, etc..
1463, 14 DÉCEMBRE, SaINT-PiERRE DE ROME.
BreJ de Pie II aux États leur annonçant sa résolution d'aller combattre les Turcs et leur demandant un subside,
(Archives départementales de Vauclusc, C 49.)
Plus Papa 11.
Dilecti fïHi, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex litteris apostolicis quas nuper edidimus et per universum orbem Christianum mandavimus publicari, intelliget p^enius devotio vestra, institutum nostruni ac nonullorum principum fldelium profectionis adversus hostes Christiane religionis, immanissimos Thurcos. Inspicietis per eas necessitatem defensionis fidei et grave periculum ei et universo populo Christiano imminens, nisi céleri ter occuratur ; cognoscetis zelum et fervens desidcrium nostrum ad pium et sanctum opus perficiendum, cuiquecunque potuimus et cum Deo poterîmus, in ^uturum conferre, ac, quo nihil majus fuit, personam nostram 'contulimus et exponere intendimus, non parcenles senili etati, non membris languidis, propriam quietem ac Romanam Sedem et patrimonium beat! Pétri duximus relinquendum, ut, nostro exemplo, cunctos Christianos excitemus ac in tanta necessitate commoveamus. Hortamur, itaque, devotionem vestram, in Domino, et requirimus, ac, pro filiali reverentia atque obedientia quam huic Santé Sedi et nobis debetis, vobis mandamus, ut, pie ac pernecessarie expeditioni, partes, favores et auxilia vestra possibilia contribuere velitis, nec tanto bono deesset unde tandem, Domino concedente, publice ac privatim, commoda plurima et premia eterna sunt provenlura. Nihil enim potest vestra devotio cogitare «alubrius, nihil Deo acceptius, nihil gratius nobis, quam ut, in hac re piissima, vos taies prestetis ac exhibeatis, quales decet fidèles Christianos et presertim Sancte Romane Ecclesie filios peculiares et nobis dilectissimos. Confidimus in bonitate vestra, corresponsuros vos esse nostre expectationi, ac debito et honori véstro satisfacturos, super quibus, nonnulla nostri parte vobis réfèrent dilecti filii Garsias de Mota, canonicus Narbonensis, in comitatu nostro Venaysini thesaurarius, et Martialis Auribelli, ordinis Predicatorum et théologie professer, pro dilecto filio nostro A. (i), cardinali Avinionensi, in ecclesia Avinionense in spiritualibus vicarius generalis, nuntii nostri preseniium exhibitores» de mente ac voluntate nostra super omnibus plene informati, quibus velitis indubitam tidem adhibere, et simul auxilium et favorem opportunum prestare»
(I) Alain de €oetlVy.
in quibuscunque piam hanc fidei causam vos duxerint requirendos. His autem potissimum onus hoc noslre commissionis injungere voluimus, quoniam eos scimus vestre devotioni caros actque acceptos, et statui ac honori plurimum affectos, et ut etiam majoribus expensis parceremus, ipsos bénigne, hortaraur, recipiatis et juvetis, ut confidimus, in commissionis et mandatorum nostrorum executione, quod vos erit honorabile et nobis admodum gratum. Datum Rome, apud Sanctum Petrum. sub annulo Priscatoris, xiiii decembris mcccclxiiio, pontificalus nostri anno sexto.
Au bas et à droite : G. de Piccolomin.
Au dos : Dilectis filiis consiiio (sic) Trium Staluum comitatus nostri Venayssini.
i532, 25 JANVIER, Saint-Pierre de Rome.
Bref du pape Clément VII abolissant le subside d'un demi-ducat levé par son ordre dans le Comté Venaissin.
(Archives départementales de Vaucluse, C i5, fol. 34-34 V.)
Clemens Papa vu*.
Dilecti filii, salutem et apostoiicam bénédiction em.
Probate devotionis vestre affeclus promeretur ut detrimentis vestris, quantum cum Deo possimus, bénévole obviemus. Gum itaque nos, pro instanti temporis necessitate, in comitatu nostro Venayssino subsidium, videlicet dimidium ducati pro quolibet centerio ducatorum, valoris omnium et singulorum tx>norum vestrorum immobilium imposuerimus, et sicut accepimus, vos qui, ab oculis sedis apostolice remoti estis, etiam pro conservatione et tuitione comitatus nostri Venayssini in nostra et Romane Ecclesie obedientia, plura dispendentia nupersustinere non formidaveritis et jugiter sustineatis, nos dignum censentes ut vos dicte Sedis liberalitate complectamur, ac volentes vos, tamquam peculiares filios, paterno affectu confovere, et ab hujusmodi subsidii onere, quantum possumus, relevare, motu proprio, impositionem subsidii hujusmodi, auctorilate apostolica, tenore presentium, revocamus, cassamus et annuliamus, ac vos, ab illius prestatione et contribatione, penitus exemimus et liberamus, ac liberos et exemptos esse, et ad illius solucionem mimine teneri, nec ad id cogi seu compelli, aut propterea aliquibus censuris seu pénis innodari posse et censeri debere, decernimus, districtius inhibentes, in virtute sanctc obedientie, quibusvis dicti subsidii exactoribus seu commissariis quavis auctoritate fungentibus, ne vos, super illius exactione aut alias illius occasione, directe vel indirecte, quovis quesito colore, molestare présumant, ac decernentes irritum et inane quicquid secus coniigerit attentari, necnon mandantes dilectis filiis Vasionensi et Cavallicensi et Carpentoractensi officialibus, quathenus ipsi vel duo aut unus eorum, per se vel alium seu alios, in premissis efficacis deffensionis presidio assistentes, faciant vos exemptione et liberatione predicta pacifice gaudere,
non permîttentes vos, per dictos exactores seu commissarios aut quoscumque alios, super solucione seu exactione subsidii hujusmodi, quomodolibet molestari, contradictores quoslibet et rebelles per censuras eccleslasticas, appellatione post posita, compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis, non obstantibus premissis ac aliis contrariis quibuscunque, aut si, exactoribus et comissariis prefatis vel quibusvis aliis conjunctim vel divîsim ab eadem sit Sede indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint, per litteras apostoiicas non facientes plenam et expressam ac de ver6o ad verbum de indulto hujusmodi mentionen). Datum Rome, apud Sanctum Petrum, sub annullo Piscaloris, die xxv januarii mdxxxii, pontificatus nostri anno nono.
EVANGBLISTA.
1569, ^3 DÉCEMBRE, SaINT-PiERRE DE ROME.
Bref du pape Pie V aux Élus des États du Comté Venaissin leur annonçant la prise de Nimes par les Huguenots et les priant de mettre le pays en état de défense,
(Archives départementales de Vaucluse, C 5o.)
Plus Papa V.
Dilecti fllii, salutem et apostolicam benedictionem,
Cum essemus admodum solliciti atque anxii de rébus istius nostrae ditionis, vestrae nobis litterae redditae fuerunt, quibus nos certiores fecistis satis magnum equitum hoereticorum numerum, qui victricis exercitus christianissimi Francorum régis manus effugerunt, Nemausum regiam civitatem et vobis propinquam dolo cœpisse, adeo ut vobis jam timendum, et, de rébus vestris tuendis hosliumque conatibus propulsandis, cogitandum esse videatur, quare, coactum ex vestris hominibus peditum armatorum numerum ad defensionem vestram comparastis, opemque nostram ad onera et belli incommoda ferenda, si hostium vis ingruat, implorastis. Nos, filii dilecti, vos comitatumque istum nostrum paterna ac sincera in Domino charitate prosequîmur, intimoque animi nostri affectu diligimus, charosque habemus. Quare, ut vobis tempestive succuramus, dilectum filium nobilem virum comitem Sanctae Florae, singularl in re militari usu praestantem, curam et gubernium rerum bellicarum omnium, in civitate nostra Avenionensi et isto comitatu nostro, et Apostolice Sedis nomine, suscipere mandavimus, cui obedientiam et reverentiam.tanquam personae nostrae prompte exhibere studiose curabitis, certoque persuasum habe. bitis nos, nuUo in loco, nullis in rébus, quae ad defensionem vestram pertinebunt, quoad nobis per Deum licuerit, vobis unquam esse defecturos. Praeterea vos scire volumus, nos, dilecto filio nostro cardinali Armeniaco, sicut alias ad
eum scripsimus, dédisse in manda tis, ut, sine mora, bona hœreticorum istic ^xlstentium vendi faciat, ut pecunias inde provenientes, in eas nécessitâtes quae in dies evenire possupt, exponat ; quod vobis significandum duximus, ut inteliigratis nos, omnibus modi&et rationibus vobis opportuna subsidia subminisiraturos, atque etiam alia, si opus fuerit, ad vos esse Iransmissuros. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die xi decembris MDLxviui, pontificatus nostri anno quarto.
Au bas et à droite : Cae. Glorierius.
Au dos : Dilectis filiis Electis palriae comitatus nostri Venayssini.
Table Alphabétique