PREMIÈRE PARTIE. LES HÉRÉSIES
Synodus clcbralur.
Nonnulli îorundam reticorum errorcs.
disciplinam pervertere tentabant, et quauidam justitiam praefercntes, hac sola purificari homines afferebant, nullumque in sancta Ecclesia aliud esse sacramentum, per quod ad salutem pervenire potuissent. Hisauditis, Domnus Episcopus perquiri homines jubet, et inventos sibi praesentari. Qui audita inquisitionis causa fugam occulte parabant, scd praeventi a quaestoribus trahuntur ad praesentiam Episcopi. Qui in aliis causis deflniendis tune plurimum occupatus, pauca ad tempus de flde illorum suscitatus est : sentiensque eos quodam pravi dogmatis errore teneri, recludi in custodia jubet usque in diem tertium, et die sequenti Clericis et Monachis indicit jejunium, ut eos divina gratia Catholicae fidei perceptione resipisci donaret.
Tertia vero die, quae Dominica habebatur, segmentatus Episcopus curn suis Archidiaconis, paratis crucibus ettextis evangelicis, circumfusa totius cleri ac populi multitudine, Synodum celebraturus in ecclesia beatae Mariae progreditur, impositaque antiphona Eœurgat Beus, totum Psalmi hujus cursum expleverunt. Denique résidente B]piscopo in consistorio suo, et utrimque Abbatibus, Religiosis atque Archidiaconis, caeterisque secundum ordinationis suae gradum discumbentibus, homines e custodia educti in médium introducuntur. Et in primo quidem Episcopus super his generaliter verbum fecit ad populum. Deinde conversus ad istos : Quaenam est, inquit, doctrina vestra, lex atque cultura, quisve auctor est disciplinae vestrae ? At illi referunt se esse auditores Gundulfl cujusdam ah Italiae partibus viri, et ab eo evangelicis mandatis et apostolicis informatos, nullamque praeter banc Scripturam se recipere, sed hanc verbo et opère tenere. Verum quia ad notitiam Episcopi pervénerat, illos sacii Baptismatis inysteriuin penitus abhorrere, dominici corporis et sanguinis Sacramentum respucre, negare lapsis paenitentiam post professionnem proficere, Ecclesiam annullare, légitima connubia execrari, nullum in sanctis Confessoribus donum virtutis spectarc, praeter Apostolos et Martyres neminem debere venerari. Illos Episcopus super hujusmodi interrogans : Quomodo, inquit, consequens est vos evangelica et apostolica instituta tenere, et contraria istis praedicare? Narrât namque textus evangelicus, quia Princeps Judaeorum Nicodemus dum ex signis et miraculis Jesum a Deo venisse confîteretur, continuo Dominus respondit, neminem hoc solo confessionis munere regnum coelorum posse mereri, nisi renatus foret ex aqua et spiritu. Quod quidem regenerationis mysterium vos aut pleniter recipere, aut evangelicis verbis contraire necesse est, cum constet vere haec Jesum dixisse.
Ad haec illi dederunt hujusmodi responsum : Lex et disciplina nostra quam a Magistro accepimus, nec evangelicis decretis, nec apostolibus sanctionibus contraire videbitur, si quis eam diligenter velit intueri. Haec namque hujusmodi est, mundum relinquere, carnem a concupiscentibus fraenare, de laboribus manuum suarum victum parare, nulli laesionem quaerere, charitatem cunctis, quos zelus hujus nostri propositi teneat, exhibere. Servata igitur haec justitia, nullum opus esse Baptismi, praevaricata vero ista, Baptismum ad nullam proficerc salutem. Haec est nostrae
PIÈCES JUSTIFICATIVES
justiflcationis summa, ad quam nihil est quod Baptismi usus superaddere possit, cuiii omnis apostolica et evangelica institutio hujusmodi fine claudatur. Si quis autem in Baptismate aliquod dicat latere sacramentum, hoc tribus ex causis evacuatur. Una, quia vita reproba Ministrorum, baptizandis nullum potest praebere salutis remedium. Altéra, quia quidquid vitio.rum in fonte renuntiatur, postmodum in vita repetitur. Tertia. quia ad parvulum non volentem neque currentem, fidei nescium, suaeque salutis atque utilitatis ignarum, in quem nulla regenerationis petitio, nulla fidei potest inesse confessio, aliéna voluntas, aliéna fides, aliéna confessio, nequaquam pertinere videtur
Caput II. De corpore et sanguine Domini.
Caput III. De sancta Ecclesia, quae est domus Dei.
Caput IV. De sacro altari.
De Thymiamate.
Caput V. De signis.
Caput VI. De sacris ordinibus.
Caput VII. De sepultura.
Caput VIII. De poenitentia.
Caput IX. Quod poenitentia post morte m prosit. Caput X. De connubiis.
Caput XI. De confessoribus.
Caput XII. De psallendi offîcio.
Cuput XIII. De veneratione dominicae Crucis. Caput XIV. De imagine Salvatoris in cruce. Caput XV. De ordinibus ecclesiastici regiminis. Caput XVI. De eorum falsa justifia.
Caput XVII. ...Jam dies ad occasum declivior erat, et Domnus Episcopus his qui audiendi gratia convenerant, circumstantibus ait : Fuerant satis, fratres, quae de his nos oportuerat ad confîrmandam fidem vestram enuntiare, sed ne vos plus onere verborum gravemus, suffïciant ita... Rcsipiscunt Verum talibus dictis Domni Episcopi, hi qui paulo ante sibi videbantur haeretici, et insuperabiles verbo, nec ullo verbi génère posse constringi, verborum dictis gravi tate et manifesta Dei virtute ita obstupefacti steterunt, ac si nunquam Episcopi. ullum sermonem didicissent contradicendi, mutique ad omnia hoc solum potuerunt respondere, ita sibi videri, nec alio Christianae salutis surnmam posse consistere, quam in his quae in praesentia Episcopus enarrasset. Ad quos Episcopus : Si haec, inquit, ita esse creditis, déponentes tantae perfidiam incredulitatis, nobiscum hanc haeresim cum suis auctoribus, nisi resipuerint, damnantes excommunicate. Tune Episcopus et omnes qui aderant Abbates atque Archidiaconi, Clerusque omnis simul favente populo, ita incipiunt. Hanc haeresim, quae hodie contra veram et catho-
Summa ^ .
haerescon. licain Ecclesiam conspirasse inventa est, quae videlicet Baptismum ad abluendarn originalis culpae maculam et actualia delicta, nihil profuturum contendit; et per Paenitentiam peccata nequaquam posse relaxari profî- Damnantur tetur; et quae sanctam Dei Ecclesiam, et sacrosanctum altare, atque a'synodi dominici corporis et sanguinis Sacramentum nihil esse aliud, nisi quod