‹ Les hérésies pendant le moyen age et la réforme jusqua la mort de Philippe II, 1598 dans la région de Douai, DArras et au pays de lAlleuChapitre 210 sur 275 · PREMIÈRE PARTIE. — LES HÉRÉSIES · texte numérisé non relu

PREMIÈRE PARTIE. — LES HÉRÉSIES

corporeis oculis intuetur, et hoc tamquam vile negotium respicis; et quae légitima connubia devitat : hanc et omnes qui eam affirmant, damnamus

et anathematizamus

Si quis autem contra hanc catholicam institutionem senserit, fortem inter fidèles habere non poterit. Verum quia illi qui paulo ante haeretica infidelitate tenebantur, haec quae Latina oratione dicebantur, non satis intelligere poterant, audita per interpretem vulgarem excommunicationis scntentia, expositaque sacrae fidei professione, pari voto se, et quod damnatum fuerat, abjurarunt, et quod a fidelibus creditum fuerat, credere se professi sunt. Sed ad confirmandum suae fidei testamentum, unusquisqueeorum in modum crucis hujusmodi f quemdam characterem conscripsit, ut hoc illis signum in extremo judicio, si fidem hanc servarent repraesentaretur ad salutem : si autem praevaricarentur eam fieret eis in confessionem. Sic itaque omnes Deo gratias in commune reddentes, et a Domno Episcopo benedictionis munere donati, redierunt féliciter in sua.

Luc d'Achéry, Spicilegium sive Collectio veterum aliquot scriptorum, Tome I, p. 607-624.

Ex Synodo Atrebatensi, a Gerardo Cameracensi et Atrebat. Episcopo celebrata anno MXXV, adversus quosdam Haereticos, Aurelianensibus similes, qui, quodam Gundulfo Italo auctore, Baptismi, Eucharistiae, Poenitentiae et Matrimonii sacramenta respuebant, nullosque Sanctos, praeter Apostolos et Martyres, colendos dicebant. (Seulement la préface et des fragments).

Recueil des historiens des Gaules et de la France, Tome X, p. 540-512.

Page 1