EPISTOLA ECCLESIAE LEODIENSIS AD LUCIUM PAPAM II
nu. De nova haeresi, deque Americo ab ea converso, quem illi commentât.
... A Monte-Guimari, quo nornine quidam vicus in Francia dicitur, quaedam haeresis per diversas terrarum partes defluxisse cognoscitur... Haeresis haec diversis distincta est gradibus ; habet enim audit.ores, qui ad errorem initiantur; habet credentes, qui jam dccepti sunt, habet christianos suos, habet sacerdotes, habet et cetoros praelatos sicut et. nos. Hujus haeresis nefandae blasphemiae sunt, quod in baptismo peccata
remitti negat, quod sacramentum corporis et sanguinis Christi inane reputat, quod per impositionem pontifîcalis manus conferri nil asseverat, quod nemineni Spiritum sanctum accipere crédit, nisi bonorum operum praecedentibus meritis, (juod conjugium damnât, quod apud se tantum ecclesiam catliolicam esse praedicat, quod omne juramentum velut crimen judicat. Hi tamen qui hujus sceleris sectatores sunt sacramentis nostris ficte communicant, ad nequitiae suae velamentum. Horum adhuc auditur erat bic Americus
Martène et Durand, Veteru'm scriptorum amplissima collectio, Tome I, p. 777.
LETTRE DU PAPE EUGÈNE III A L'ÉGLISE D'ARRAS. Epistola Eugenii papae III Clero et Populo Attrebatensi.
... Inter cetera enim idem frater nobis quiddam suggessit, quod non sine grandi gemitu nostri cordis referimus. Nunciavit siquidem nobis quod adeo quorumdam pravorum in commissa sibi ecclesia malitia creverit, ut haereticae sint pravitatis laqueo irriteti : qui etiam non verentur jam quibusdam aliis tendiculas baereticorum extendere, ut suae perditionis plures socios habeant, et secum animas multorum condemnent. Sane illis ecclesiasticae severitatis est rigor districtus opponendus, et ideo sententiam, quam in eos praedictus frater noster episcopus vester religiosorum virorum consilio promulgaverit, nos auctore Deo ratam habebimus, et ut ipsam firmiter observetis, vobis omnino injungimus...
Datae Romae apud sanctum Petrum non. Februarii (1145-1153).
Martène et Durand, Veterum scriptorum amplissima collectio, Tome II, p. 628.
CORRESPONDANCE ENTRE LE PAPE ALEXANDRE III ET LOUIS LE JEUNE, TOUCHANT LES HÉRÉTIQUES DE FLANDRE (1162).
Registrum epistolarum Alexandri papae III PRO Remensi provincia.
Epistola XXXVIII, Henrico Remensi arcbiepiscopo. De Burgensibus baereticis et in fide depravatis (1).
(1) Se trouve aussi dans le Recueil des historiens des Gaules et de la France, Tome XV, p. 790, datée du 23 décembre 1162.