PREMIERE PARTIE
Si estoient Bougre nommé,
De fause loi pris et prouvé.
Que vielles femmes, que viellars,
En i ot à Douwai X ars ;
Et s'en i eut de conviertis,
Femes et houmes del pais,
Qui furent bien haut roégnié (rasés de près)
Devant et derrière croissié.
Et si en fîst-on enmurer
Pour repentir et pour durer.
Recueil des historiens des Gaules et de la France, Tome XXII, p. 56. Fragment de la Chronique rimée de Philippe Mousket, vers 28,974 et suivants.
E chronico Alberici, monachi Trium Fontium.
Anno MCCXXXV,
In civitate Cathalaunensi, praesente fratre Roberto et cancellario Parisiensi magistro Philippo, combusti fuerunt haeretici... Similiter in Cameraco rnulti comprehensi sunt, inter quos vetula quaedam, Alaydis nomine, quae videbatur et credebatur esse valde religiosa et eleemosynaria ultra modum, tandem accusata comprehensa est. De ista dictum est quod quodam die per illum qui clamabat per civitatem, vinum bonum, vinum optimum, vinum praétiosum, dato pretio fecit clamari, Deum pium, Deum misericordem, Deum bonum et optimum, per totam civitatem ipsa sequente et affirmante, bene dicit, verum dicit; et hoc totum fecit causa laudis humanae, ut post apparuit. Ista itaque combusta fuit cum aliis fere viginti, et viginti unus inclusi. Et in Duaco, et circa partes illas, bene triginta combusti sunt.
Recueil des historiens des Gaules et de la France, Tome XXI, p. 615.
Hacrelici Albigenses
campestri praelio superantur.
Alio strages Albigensium in confmio Alemanniac.
llaoresis
Paterinorum et Bugarorum.
Grande histoire de Mathieu Paris.
Hoc quoque anno (1234), haeretici Albigienses in partibus Hispaniae et illis regionibus ita invaluerunt ; ut ordinatis Episcopis haereticis, qui suam praedicarent abusionem, afïerebant constanter fldem Christianae et praecipue incarnationismysterium, frivolum esse, ac penitus abrogandum...
Similiter in partibus Alemanniae fines contingentibus, haereticos quosdam multiplicatos consimili miseria involvit Dominus omnipotens ; ut fidelisunus fugaret mille, et duo decem millia persequerentur. Conclusit enim eos Dominus in quodam loco palustri, in quo refugiam speraverunt, mari ex parte altéra existente illis pro repagulo : in quo peremptus est infidelium haereticorum a Chrislianis numerus infinitus.
Matthaei Paris, Historia Major, p. 395.
Circa dies autem illos, invaluit haeretica pravitas eorum qui vulgariter dicuntur Palerini et Bugares, in partibus transalpinis : de quorum erroribus inalo tacere quam loqui, adeo quod fidei puritatem in finibus Franciaeet Flandriae ausi sint perturbando violare. Sed diligenti minis-
PIÈCES JUSTIFICATIVES
terio et indefessa praeclicatione Minorum et Praedicatorum et Theologorum, praecipue fratris Roberti de ordine Praedicatorum (qui cognomento Bugre dicebatur, qui ab illo con versus, habitum suscepit Praedicatorisj qui malleus haereticorem dicebatur, conl'usaest eorum superstitio, eterror deprehensus. Quamplures autem ex utroque sexu ad fidem converti réfutantes, fecit incendio conflagrari : ita quod infra duos vel très menses, circiter quinquag-enta fecit incendi,vel vivos sepeliri.
Matthaei Paris, Historia major, p. 429.
Robert Bugre Monach. et Inquisitor haereticae pravitatis, ob suam crude-
litalem perpetuo car-
ceri mancipatur.
Currentibus autem eorumdem dierum curriculis, quidam monachus de ordine Praedicatorum, nomine Robertus, cognomento Bugre, vir quidem competenter literatus et doctus, et in officio praedicationis efficax et expeditus ; in Regno Francorum multos comperit haeretica pravitate maculatos : praecipue tamen in Flandria, ubi de more solebant incolae, usurarum vitio plus caeteris nationibus diffamari. Quos omnes in fide diligrenter examinatos, et vacillantes, vel exorbitantes ; adjutus brachio saeculari, et domino Rege Francorum, impendente subsidium, fecit idem frater Robertus incendiis incinerari. Ipsos autem nomine vulgari Bugaros appellavit, sive essent Paterini, sive Joviniani, vel Albigenses, vel aliis haeiesibus maculati. Ipsemet enim Robertus memoratus, antequam habitum religionis suscepisset, Bugarus extiterat : quapropter omnes eorum complices noverat, et factus est eorum accusator, malleus, et inimicus familiaris. Tandem vero abutens potestate sibi concessa, et fines modestiae transgrediens et justitiae; elatus, potens, et formidabilis, bonos cum malis confundens involvit, et insontes et simplices punivit. Auctoritate igitur Papali jussus est praecise, ne amplius in illo officio fulminando desaeviret. Qui postea, manifestius clarescentibus culpis suis (quas melius aestimo reticere) quam explicare, adjudicatus est perpetuo carceri mancipari .
Matthaei Paris, Historia major, p. 482.
Lettre d'Asson, évéque d'Arras, concernant Henri Huredieu.
Avril 1244.
Omnibus présentes lifteras inspecturis A. miseratione divina Attrebatensis ecclesie minister humilis salutem in vero salutari. Noverit universitas vestra quod, sicut ex testimonio sacerdotum parrochialium nostrorum fldei dignorum, intelleximus frater Robertus de ordine predicatorum judex delegatus contra hereticos in regno Francie processif in hune modum contra Henricum Hukedieu, denuntiavit plures in publico idem frater Robertus quod idem H. compareret coram ipso in loco tuto quem pater erat eidem assignare super hiis quem proponere volebat ut dicebat contra eandem H. qui maie in articulo fidei sentiebat, postmodum vero in publico sermone dixit quod assignabat ei terminum ut compareret in quibusdam nundociis de campania purgaturus super premissis innocentia