‹ Les hérésies pendant le moyen age et la réforme jusqua la mort de Philippe II, 1598 dans la région de Douai, DArras et au pays de lAlleuChapitre 224 sur 275 · PREMIÈRE PARTIE. LES HÉRÉSIES · texte numérisé non relu

PREMIÈRE PARTIE. LES HÉRÉSIES

sua si posset termino vero transacto idem Robertus in publico sermone apud Attrebatum quia dictus H. contra fratre Roberto non comparuerat nec focerat quod debuerat ut dicebat idem R. ipsuin tamquam hereticum excommunicavit et omnes fautores et participantes cum eo. In eu jus rei testimonium présentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datutn anno Domini M0 CC° XL0 quarto. Mense aprili.

Archives départementales du Pas-de-Calais, série A, 103.

Cette pièce se trouve aussi à la chambre des comptes de Lille, B 1593, premier cartulaire d'Artois, pièce 118 (Inventaire de la série B, Tome II, p. 101) d'où elle a été tirée par Paul Frédéricq, qui la reproduit dans le Corpus Inquisitionis Neerlandicae, Tome I, p. 115.

BUZELIN.

Et damnatos capitis nonnullos partim Insulae, partim Duaci, partim alibi lego, quibus haereseos venena mentem ablienaverant. In argenteo ecclesiae D. Amati nomine Duaci consecratae libro istud scriptum est rnonumentum : Hac die combusti fuerunt apud Duacum decem haeretici extra portam Oliveti, in via leprosorum, quae iter dirigit apud Lambres, praesentibits venerabili Dei gratia Archiepiscopo Remensi, Assone Episcopo Atrebatensi, Godefrido Episcopo Ambian. Waltero Episcopo Tornac. et Fratre Roberto ordinis Praedicatorum tune temporis habente potestatem a Domino Papa capiendi haereticos de consensu Episcoporum praedictorum, et praesente Ioanna Comitissa Flandriae et Hannoniae, ab Incarnat. Domini M. CC trigesimo quarto, secunda die mensis, Mai Dominica die.

Buzelin, Gallo-Flandria sacra et profana, lib. II, p. 256.

In haereticos Duaci eodem anno (1234) justissime gravissime saevitum est. Decem viri eo veneno imbuti fuerant reperti : frustraque laboraverunt quidam, ut ab insana mente ad rectam eos reducerent. Igitur cum placuisset eos pro meritis insigni suppliciis plectere, nihil ad judicii poenarumque celebritatem defuit.... Quove plus terroris hominum multitudini incuteretur, delectus est suppliciis dies Dominicus Maio mense, uti cives omnes, ac vicinorum incolae locorum ab operibus feriati spectaculum usurparent. Ergo tôt viris nobilissimis et innumeris hominum turbis adstantibus et videntibus, extra portam Oliveti, qua Lambras tendebatur illi rlammis injecti, absumptique sunt.

Buzelin, Annales G allô- Flandriae, lib. VI, p. 279.

Inquisitio memorabilis facta in Haereticos, Duaci, Attrebati et Cameraci per robertum quendam dominicanum ante annos 380.

Is (F. Robertus) in Gallicas Belgii partes prius ejusdem Pontiflcis (Gregorius IX) jussu venerat, a scelerata eas heresi purgaturus, Ibi enim

PIÈCES JUSTIFICATIVES

haeretici quidam Albigensium seu similiurn apostatarum asseclae fuerunt, quos nonnulli Sodomiticos appellarunt, ut testatur Maierus in Annalibus Fland. anno 1236. F. Robertus, quorundam Episcoporum quos cum eo congredi jusserat Pontifex societate atque auctoritate instructus. Principum etiam praesentia et patrocinio munitus eorum plures in Flandria, Attrebatesio et Cameracesio, flammis e medio sustulit, cujus rei quod ad Duacenses attinet haec in insignis Ecclesiae S. Amati libro, quem argenteum valgo dicunt, scripta reperi. Hac die combiisti fuerunt apud Buacum, decem haeretici extra portam Oliveti, in via leprosorum, quae via iter dirigit apud Lambres (nomen portae nunc exoletum est, apparet fuisse S. Eligij.) praesentibus venerabilibus Dei gratia Archiepiscopo Remensi, Assené Episcopo Attrebatensi, Waltero episcopo Tornacensi et fratre Roberte Ordinis fratrum Praed. tune temporis habente potestatem a Domino papa capiendi haereticos de consensu Episcoporum praedicatorum : et praesente Joanna Comitissa Flandriae, et Hannoniae, ab incarnatione Bomini 1235. 2 die mensis Martii quae dies fuit Bominica Quinquagesimae. Quod ad Cameracesiura attinet, rem memorabilem accidisse, etsi nec Robertum nec annum nominet, sed comrnuni tantum nomine fratres Praedicatorum, refert Cantipratanus lib. 2, de apibus, c. 57, p. 68 his verbis. « Audi et de alio obsesso mirum Dei judicium. Erat circa Cameracum civitatem quidam haereticus. as tutus valde, qui metuens inquiri, etc. (Voir suite, XIV).

Hyacinthe Choquet, Sancti Belgii ordinis Praedicatorum, p. 270-72.

Illud solum visum est annotandum (1) ad pag. 268 et 269 de quodam F. Roberto inquisitoris munus agente régnante Ludovico IX Sancto Francorum rege, quemqualis fuerit quia auctor miris eurn laudibus extollens, et quasi martyrem praedicans certe non novit, fatendum Robertum illum prioribus annis adversus Patarenos et Bugaros haereticos sic dictos zelum acerrimum ostendisse, forte et nimio plus nec ordini probatum ob saevitiam, verum posteaipsummet reum deprehensum, proptereaque graviori legum nostrarum poena mulctatum, ac in vincula conjectum, a summo pontifex agentibus amicis ad alium ordinem transeundi facultatem obtinuisse, et primo ad Trinatarios, deinde ad San-Victorinos Parisiensis, tandem Claramvallem ad Cistercienses confugisse, apud quos ob sua crimina etiam punitus inglorius, sed non impoenitens demum decessit. Quae constant ex libro cui titulus Vitas Fratrum lib. 5, cap. 8, § 5, et diserte legitur in codice nostro M S aetatis auctoris, licet in aliis ut et in editis et nomen et munus inquisitoris taceatur. Quae et licet minus accurate prodidit Brietius in annalibus ad annum 1235 et ex parte referunt Spondanus et alii Historici Galli. Ex quibus colligas Fratrem illum

(1) A l'ouvrage de Hyacinthe Choquet : Sancti Belgii ordinis Praedicatorum.

Page 1